sábado, 21 de diciembre de 2019

XXVIII, perg 96, 21 febrero 1139

XXVIII
Perg. N°96. 21 feb. 1139.

Hec est convenientia et concordia quam fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis. Concordati sunt in primis super illam terram quam tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonietenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno Aragonensi pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit castrum Stelle et in duabus partibus comitis sit Eruniacivitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris Raimundus barchinonensium comes in hoc sunt concordati ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciampartem et comes jamdictus duas quousque totum adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontinoepiscopo necnon et Petro Burgensi electo atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martiniz et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxidatque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio. Sig+num imperatoris. Sig+num Raimundi comes.


Nota: Erunia: Iruña: Irunia : Pamplona ciudad.
Stelle: Estella. (Saludos a Manu de Estella, magnífico y millonario)

XXVII, perg 85, 13 noviembre 1137


XXVII

Perg. N° 85. 13 nov. 1137.

Omnibus est manifestum quod ego Ranimirus Dei gratia rex Aragonensis dedi filiam meam Raimundo comiti Barchinonensi simul cum omni regnimei honore. Nunc ergo spontanea voluntate ac firmo cordis affectu volo precor et mando cunctos homines meos milites scilicet clericos ac pedites quatenus castra et municiones sive alios omnes honores ita per eundem Raimundum comitem deinceps teneant et habeant sicut per regem debent tenere et habere et ei tamquam regi in omnibus sub continua fidelitate obediant. Et ut in hoc nullum ocasionis vel pessime machinacionisingenium ab aliquo possit intelligi totum ei dimito dono atque concedo quicquid retinueram in ipsa alia carta donationisregni quam ei antea feceram cum filiam meam ei dedissem. Supradicta quoque omnia ego Ranimirus Aragonensium rex dono et firmiter laudo prephato Raimundo comiti barchinonensi ut hec que illi presentialiter dono et omnia alia que habebat semper habeat ad servicium meum et fidelitatem omni tempore. Quod est actum insuper Saragozaidus novembris in presentia multorum nobilium hominum regni Aragonensis inibi asistencium anno dominice incarnationis CXXXVIIpost millesimum era millessima CLXXV. Supradicta omnia illi dono et firmiter laudo sicut melius unquam habuit frater meus Andefonsuset habeat ea omnia ad fidelitatem meam omni tempore. Sig+num regis + Ranimiri. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit domini regis precepto.

XXVI, perg 87, 27 agosto 1137

XXVI
Perg. N° 87. 27 ago. 1137.

Hoc est donativum quod facit dominus Ranimirus rex Aragonensis illustri Barchinonensium comiti Raimundo.
Donat namque ei confirmat et laudat quod ab ipso die quo ei donavit filiamsuam cum suo honore et suos homines et in hominio comendavit apud Barbastrum quicquid actenus rexalicui dediset vel consensisset totum irritum fiat nullamque stabilitatis rectitudinem habeat. Itemque donat ei et firmiter Iaudat quod ab odierna die in antea nichil nunquam alicui donet vel laudet absque consilio et bona voluntate comitis: quod si facerit similiter irritum fiat et sine stabilitale. Hoc donum fecit rex Ranimirus consilio et voluntate suorum nobilium hominum subscriptorum in castro DaierbVI kalendas septembris anno dominice incarnationis CXXXVII post millessimum. Era MCLXXVI in presencia episcopi oscensisabbatis Montis Aragonis Gomez Maza Raimundi de Larbes Garcia Cere de Oscha Furtun de Bergua Lop Garcec Laitan Enego Lopec Lobalasc P. Lobez de Lusia et aliorum multorum nobilium testiumet auditorum curie regis qui hoc fieri voluerunt et factum
pariter laudaverunt. Signum regis Ranimiri +. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit ex mandato domini regis prephati.