sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXIV, perg 122, 31 diciembre 1140

XXXIV

Perg. Nº 122. 31 dic. 1140.

Juro ego Gaucerandus de Salesfilius qui fui Ermessendis femine tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi et bisullunensi ac aragonensium principiquod ab hac ora et deinceps quamdiu vixero fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie ubique terrarum habes vel in antea adquisieris et adjuvabo te contra cunctos homines vel feminas qui voluerint vobis tollere honorem vestrum aut aliquod de predicto honore sine malo ingenio et omni enganno. Iterum juro tibi quod tidelis ero tibi de ipso castro de Ribes et de omnibus fortedis que in tota valle de Ribes sunt vel esse poterint condirectis et dirutis et dabo tibi inde potestatem quotiescumque requisieris me inde potestatem michi scilicet aut meis castellanis per me per vos vel per vestros nuncios vel nuncium et non vetabo me inde videri vel comoneri et ero in omnibus causis vester fidelis sicut fidelis hommo debet esse suo meliori seniori et de omnibus vestris honoribus ubicumque sint condirectis vel eremis podiis et rochis quos modo habetis vel habere debetis vel in antea adquisieritis. Quod si guerram haberetis cum aliquo homine per quem predictum castrum et fortedas guardare conveniat ego guaridabo illud castrum et fortedascum meis hominibus. Omnia in hoc sacramentali scripta tenebo fideliter et atendam quandiu vixero vobis prenominato comitiet successoribus vestris per Deum et hec sancta. Actum est hoc II kalendas januarii anno IIII Ledovici junioris.

XXXIII, perg 121, diciembre 1140

XXXIII

Perg.n°121. Dic. 1140.

In Christi nomine et eternus gracia. Ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis et princeps Aragonensis facio hanc cartam donationis et confirmationis tibi Garcia Garcez. Placuit mihi libenti animo et spontanea volumptateet propter servicia que mihi fecisti et cotidie facis dono tibi in castro Sangarren illas casas et tota illa hereditate qui fuit de Abein Sordo Moro quomodo ille inde melius fuit et tenet et uno casale in illo castello prope illa casa de Enneco Garzez ubi facias tua casa. Et hoc totum dono tibi et concedo ut habeas illut ingenuum et liberum et francum ad tuam propriam hereditatem tu et filii tui et omnis generatio tua per secula salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula seculorum. Sig+num Raimundi comes. Facta carta in era MCLXXVIII in mense dezembris in civitate Barbastro. Dominanteme Dei gratia in Aragonia in Superarbi et Ripa Curcia sive in Barchinona. Episcopo Dodo in Osca.Comite Roderici in Osca. Ferriz in Santa Eulalia. Galindo Ximinones in Albala. Gomiz in Aierbe. Lope Fregones in Loarre.Aba Fortunio in Monte Aragon. Sango in Antillon. Frego Dato in Petra Selis. - Ego Sancius de Petra Rubea jussu domini mei comitis hanc cartam scripsi et hoc signum feci + et pincxi .

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitanoospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit. Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalemrogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicetpriore Castelle cum Alexandro priore Groniialiisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regniqui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugustain Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineispratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usalicis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usalicis ut superius scriptum est. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere (o fraugere) temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL. - Sig+num Raimundi magistri hospitalis. Sig+num Martini Prioris. Sig+num Frontini. Sig+num Ferriz. Sig+num Arpa. Sig+num Maza. Sig+num Fortun Garcez. Sig+num Garciacez. Sig+num Gali Xemenons. Sig+num Fortun Guerra. Sig+num Michael de Albero. Sig+num Lopo Blasco. Sig+num Lop Arcez Actani. Sig+num Cornelii Depespenen. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea
VIII ubi dicitur prole.

Perg. N°116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magisterconsilio ac precepto domini patriarche iherosolimitanitotiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanievenit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnumcognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarumatque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regniqui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jachaet in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate simililer retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Judaproditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan . Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.