X
Perg. N°43. Feb. 1134.
In Dei nomine. Ego quidem Adefonsus Dei gralia rex facio hanc cartam donationis vobis totos populatores de Artasona qui ibi estis vel in antea ibi veneritis populare ad cavalleros et pedones. Placuit michi libenti animo et pro amore de illas terras populare. Dono et concedo vobis ad illos cavalleros ut sint ibi francos et liberos sicut sunt in lures terras et totos illos alios populatores quod sedeant ibi similiter francos et ingenuos sicut sunt illos populatores de Borovia et quod habeatis tales foros in totas vestras causas et in vestras facendas et in vestros judicios sive in vestras calonias et omicidios quomodo habent illos populatores de Borovia. Et quantum potueritis populare vel examplare per ermum caballeros et pedones quod illum habeatis salvum et francum sine ullo malo fuero et sine ullo malo censo. Et ullo peito non peitetis nisi sola decima ad Deum et suis sanctis et non detis licentia nec portatico in tota mea terra et de nullo judicio non respondatis ad nullo homine nisi ad vestra porta de Artasona ad vestro foro. Et solto vobis illos montes
de tota mea terra quod culietis ibi solta mente et non vobis faciat nullo homine nulla contraria et quod non detis erbatico in tota mea terra. Et dono vobis termino de Via lata in suso et de Loarre injuso et de illos collatos de Cambir et de Galleco inza toto illo ermo qui ibi est de V annos insuso: et si nullo homine vobis pignoraverit vel nulla contraria fecerit quod pectet millem metecals de auro. Et hoc donativum quod habeatis illud francum et liberum et ingenuum et securum vos et filii vestri et omnis generatio vel posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta amen. Et insuper dono vobis foro ut nullus populatores qui cavallo tenuerit ibi quod sedcat franco et ingenuo in tota mea terra. Sig+num Adefonsi regis. Sig+num regis Ranimiri (1) laudo et confirmo hanc cartam. Sig+num Raimunni comes laudo te confirmo hanc cartam. Signum + Ildefonsi regis filii Barchinonensii comitis qui hoc suprascriptum laudo et confirmo. Facta carta in era MCLXXIIa in mense fervero in anno quando rex presit Michineza et assitiavit ad Fraga. Regnante me Dei gratia rex in Aragon et in Pampilona sive in Ripacorza episcopus Sancius in Pampilona episcopus Arnaldus in Oscha episcopus Pere Guillem in Roda alius episcopus Sancius in Nagera comite Rexo in Tutela Gonzalvo Petriz in Alagon Sancio Johanes in Osca Petro Tizon in Estella Eastang in Biel Fortung Lopiz in Soria Lop Xemenez in Luesia Caxal in Nagera et in Daroca Garcia Remirez in Monzon Lop Lopiz in Ricla. Ramon Arnald de Sancta + senior de illa population. Et hec sunt testes de ista carta super scripta. Garssion de Schala et Faus de Xalon. Ego Michael scriptor sub jussione domini mei regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.
(1) Como antiguamente solían los monarcas confirmar los privilegios que habían concedido sus antecesores sin más fórmula ni formalidad que la de poner su firma o signo en algún blanco del pie de las mismas cartas originales, no deben estrañarse las anteposiciones o posposiciones que se notan en esta y casi en todas las escrituras o privilegios confirmados en aquellos sencillos tiempos.
Ramón Guimerá Lorente , Moncho, Beceite, Beseit, Matarraña, chapurriau, Teruel, Aragón, Aragó
domingo, 22 de diciembre de 2019
IX, perg 42, 19 enero 1134
IX
Perg. N° 42. 19 ene. 1134.
Anno incarnationis dominice MCXXXVII (1137 !). Ego Raimundus Berengarii Dei gratia comes Barchinonensium Bisuldunensium Ceritanensium et marchio recognoscens ecclesiam Sancti Johannis Rivipollensis juris esse beati Petri et juxta privilegia romanorum Pontificum in ordine chanonicali in perpetuum collocatam statui tante justicie fidem servare et romanis preceptis aurem obedientie dare ratum habens et confirmans quod erga pastorem et gregem presentes et successuros privilegiorum auctoritates kanonice definiunt de pace et securitate illorum. Sane recolendum novi quod digne memorie pater meus Raimundus Berengarii eandem justiciam clericis qui expulsi fuerant observaverit quam Paschalis episcopus literis et judicio ratam judicaverit. Per presentis igitur formam scripture laudo illorum auctenticas voces promittens et definiens quod nec
presenti abbati Prtro et subditis nec futuris in abbatiam rectoribus quolibet modo causa vel ingenio imparem ecclesiam aut bona ad ipsam pertinentia adjutor et defensor eorum in omnibus semper fide recta permanens quicumque eis auferre ecclesiam et ordinem kanonicum evertere voluerit. Ad noticiam presentium et futurorum volo perveniat quod feci consensu et voluntate archiepiscopi Ollegarii et ordinatione presulum vicinorum Raimundi ausonensis et Berengarii gerundensis quod deprecor et volo hujus rei esse testes laudatores et confirmatores ymmo ex toto defensores. Quecumque vero persona magna vel parva potens aut impotens frangere aut inquietare statum hujus mee definitionis voluerit in triplo componat et in antea nulli in perpetuum violari liceat. Factum est hoc XIIII kalendas februarii anno XXVII regni regis Leudovici. Udalgarius elennenssis episcopus. Poncii elenensis archidiaconi. Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Gaucefredi Dechaus. Berengarius Dei gratia gerundensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Gaucefredus bisullunensis archilevita. Sig+num Raimundi comes.
Sig+num Reamballi. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Berengarii de Lere. Sig+num Raimundi de Torreies. Sig+num Dalmacii de Petra Taiata. Sig+num Raimundi Bernardi de Guardia. Sig+num Geraldi Ugonis. Sig+num Arnalli de Lere. Sig+num Petri de Cervera.
Sig+num Guillelmi Raimundi de Malats. Sig+num Gaucerandi de Sales. Sig+num Bernardi Johanis. Guillelmus presbiter qui hoc scripsit sub die et anno quo supra.

V, perg 20, 1 abril 1133
V
Perg. n.° 20. 1 abr. 1133.
In Dei omnipotentis nomine Ego Magentia femina et filius meus Guillermus donatores sumus tibi Raimundo Berengarii barchinonensium ac bisullunensium comiti per hanc donationis nostre scripturam donamus tibi ipsum nostrum castrum de Corneliano cum omnibus suis alodiis et feuvis et bajuliis in quibuscumque sint locis et cum omnibus suis terminis et pertinentiis et cum omni honore sibi pertinenti et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus sicut melius dici vel nominari potest ad tuam utilitatem et proficuum et sicut Guillermus Bernardi maritus meus predictum castrum mihi tradidit per legalem traditionis scripturam et sicut idem Guillermus Bernard Hierosolimitani tendens illud idem castrum mihi Guillermo donavit commendans inde mihi suos homines sic sine ullo retentu quem ibi non facimus donamus et de nostro jure in tuum dominium et potestatem predictum castrum tradimus ad faciendum ibi et inde quicquid tua gratuita voluntas elegerit. Si quis contra hanc donationem venerit ad irrumpendum non valeat vendicare quod requisierit sed componat tibi predictum castrum in duplo in consimili loco ac donatione firmiter persistente. Que est acta die kalendarum aprilis anno XXV regni Lodovici regis. Sig+num Maiencie femine. Sig+num Guillelmi filii ejus qui hanc donationem fecimus firmavimus et testes firmare rogavimus. Sig+num Raimundi Rinardi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belloloco.
Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha. Sig+num Petri de Palacii. Sig+num Berengarii de Pelafols. Sig+num Raimundi Dalmacii de Midiniano. Sig+num Reambaldi de Basilia. Ademarus de Mata. Sig+num Gaufredi de Serviano. Gaucefredus Levita. Ista suprascripta Bernardus firmo sacrista. Sig+num Poncii notarii qui hoc scripsit die annoque prescripto. Ego Raimundus Torrent mandato Raimundi Eimerici fideliter atque legaliter hoc translatum translatavi ab originale instrumento puncto ad punctum verbo ad verbum nichil
addens vel minuens videntibus et legentibus tribus testibus advocatis videlicet Bernardo Jausberti et Bernardo Saumer et Amadei Nicholai qui omnes hoc translatum et originale instrumentum viderunt et legerunt et ita bone convenire invenerunt V kalendas octobris anno Domini MCCLXVI (1266 !!) et suprascripsi in III linea se. Raimundus Eimerici scriptor publicus proprium subscripsit et hoc sig+num fecit.

Suscribirse a:
Comentarios (Atom)