XIII
Perg. N° 31. 23 abr. 1134.
Omnibus hominibus sit manifestum qualiter ego Bernardus Raimundi vocitatus de Mazaneto et filius meus Berengarius ob peccatorum nostrorum veniam impetrandam et vitam eternam consequendam damus et offerimus domino Deo et milicie templi Iherosolimitani nostram medietalem ipsarum domorum cum muro et turribus et curtello et puteo: et sunt ipse domus cum muro et turribus in muris civitatis Barchinone ad occidentalem plagam ipsas scilicet quas vocant de Galifa prope chastrum de Regomir. Advenere quoque nobis Bernardo Raimundi per vocem uxoris mee et filio meo Berengario et fratribus suis per vocem matris sue et parentum suorum vel aliis quibuslibet modis. Terminatur autem ab oriente in muro et domibus Guidonis de Moravid et in androna a meridie et occasu extra murum in alodio Arnalli Petri militis a circio in turre et in ipso ferragenaleto (nota Moncho 2) de Burgesa femina et in ipso calle. Quantum a predictis terminis concluditur et terminatur et nos ibi habemus et habere debemus omnibus vocibus et modis sic damus et offerimus domino Deo et predicte milicie templi Iherosolimitani et militibus ibi militantibus presentibus et futuris medietatem nostram et totum nostrum directum et vocem predictarum domorum et turrium cum muro et curtello et puteo cum solis et suprapositis guttis stillicidiis foveis januis hostiis et cloacis et cum ingressibus et earum egressibus integriter ut melius dici vel intelligi potest ac de nostro jure in eorum jus et dominium tradimus ad suum proprium pienissimum alodium solide et libere ac quiete possidendum semper ad eorum voluntatem. Si qua vero utriusque ordinis vel sexus persona contra hanc nostre donationis scripturam ad irrumpendum venerit iram Dei quem offendit et anathema incurrat donec ut sacrilegus emendet et insuper hec nostra donationis pagina perhenniter maneat firma. Que est acta VIIII kalendas maii anno XXVl regni Leduisi regis et ab incarnatione dominica millesimo CXXXllII (1134). Sig+num Bernardi Raimundi. Sig+num Berengarii. Sig+num Bernardi. Sig+num Petri nos qui hanc donationem fecimus laudamus firmamus et testes firmare rogamus. Sig+num Olivarii de Palacio. Sig+num Petri de Sancto Laurentio. Geralle presbiter.
Nota Moncho 2: ferragenaleto: freginal, friginal.
Ramón Guimerá Lorente , Moncho, Beceite, Beseit, Matarraña, chapurriau, Teruel, Aragón, Aragó
domingo, 22 de diciembre de 2019
XII, perg 29, 17 abril 1134
XII
Perg. N° 29. 17 abr. 1134.
Sub Sacrosancte Trinitatis nomine. Ego Berengarius de Monte Scatani magna egritudine detentus sensu tamen et memoria plenus in misericordia omnipotentis Dei spero et sicut christianorum hominum est consuetudo testamentum meum scribere jubeo in quo manumissores meos Guillelmum Raimundum et filiam meam Beatricem atque Petrum de Palacio eligo: quod si mors mihi evenerit subito res meas sicut scripte sunt ita distribuere rogo. In primis dimito domino Deo et ecclesie Sancte Marie Stagno corpus meum et duos mansos quos habeo in Montannola nominati mansum de Bosco quem tenet Bernardus et illum quem tenet Bernardus Raimundi Vilardeodran cum omnibus pertinentiis et utilitatibus que istis duobus mansis pertinent et pertinere debent simul cum omni alaudio quod habeo in Rosdors in cunctis locis: et mito Guillermum filium meum in potestate predicte ecclesie Stagni et canonicorum ibi degentium tali modo ut habeat ibi victum atque vestitum sicut unus canonicus honorifice dum vixerit et si voluerit ibi vivere sub regula sancti Agustini licitum sit ei. Et dimitto Sancte Marie Montis Scatani ipsa alaudia de Chasanova ut lampada inde semper ardeat ibi in die. Et dimitto Sancto Cucuphati omnia alaudia sicut resonant in scrituris quas ego feci eidem cenobio. Et dimitto ad Beatricem filiam meam et Guillermum Raimundi Dapiferum generum meum omnem meum honorem in omnibus locis sicut resonat in charta quam illis feci et firmavi exceptus hoc quod superius dimisi pro anima mea: et nobilitatem eorum valde deprecor pro Deo ut semper sint memores mei et anime mee et diligant locum illum et faciant bene ubi corpus meum requiescet. Et dimitto ad Arnallum Berengarii quinque bestias inter oves et capras cum sextarium I de blat ad novum venientem. Et ad Mariam de Rosdors similiter et ad burdam similiter. Et alias que remanent Bernardum Poderos dimitto. Et dimitto ad filium de Guillermo Guillermi ronegam I et teneat eam Bernardus presbiter et custodiat donec puer habeat etatem. Et dimitto ad filiam meam Beatricem ipsum meum almatrac et sardo I et chaldarias III et padelam I minorem et paracingles et caput foguer. Et dimitto alia vascula aerea et ferrea Sancte Marie Stagni simul cum omnibus meis pannis laneis et lineis mediocribus et bonis cum mula baia et caradi I et somer I. Et dimitto ad sedem Barchinone boves II et ad Sanctum Cucuphatem boves II et sicut dimitto totum meum honorem filie mee Beatrici et Guillermo Raimundi viro illius ita post obitum illorum ad Guillelmum nepotem meum filium eorum omnino dimitto et si obierit sine infante de legitimo conjugio remaneat honor cui ipsi dimiserint. Et dimitto ad Sebillam sextarios II de blat ad novu venientem et istum blat superius dimisum exeat de mea laboratione et quod remanserit detur pauperibus. Et dimitto vinum et carnem que habeo in vacherices ad Sanctam Mariam Stagni. Et dimitto ad Guillelmum Raimundi Dapiferum meam espada. Actum est hoc XV kalendas madii anno XXVI regnante Ludivico. Sig+num Berengarii qui hoc testamentum fecit et manu propia firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Beatricis. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Odonis. Guillelmus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quo supra. Berengarius clericus qui hoc translatum scripsit die et anno quo supra.

XI, perg 28, 15 abril 1134
XI
Perg. N° 28. 15 abr. 1134.
In piis et religiosis causis augmentandis et confirmandis diligenter operam dare caritate que operit multitudinem peccatorum persuadente indesinenter compellimur. Ea propter Olegarius Dei dignacione tarrachonensis archiepiscopus et illustris Raimundus Barchinonensium Bisullunensium ac Ceritanensium comes et marchio cum episcopis et ceteris clericis et comitibus et aliis terre magnatibus quorum inferius nomina inveniri possunt hoc constitutum facimus omnibus militibus secundum propositum et ordinem .... orum qui Iherosolimis pro amore Dei pro fratribus animas ponere et sine propris vivere devoverunt in terra nostra Deo famulari et militare voluerunt. Personas siquidem et res eorum predia videlicet et substancias ubicumque eas habuerint omni tempore in treua Dei ponimus. Castella quoque et villas et mansos et domos eorum quas modo habent et quas de cetero juste adquisierint vel siquas in suo populaciones constituere valuerint omnia sub tuicione et defensione Dei ac beati Petri et nostra benigne suscipimus et ut omnia sub firma salvitate et securitate consistant mandamus atque precipimus. Nulla denique persona cujuscumque dignitatis seu mediocritatis potestatem habeat vel licentiam in personis eorum vel hominum suorum in negotiis secularibus judicandi vel distringendi neque in possessionibus vel facultatibus eorum aliquid disponendi preter voluntatem eorum qui eis prepositi fuerint et magistri. Ipsi autem prepositi et magistri secundum Deum et ordinem suum regant se ipsos et suos et que sua sunt et disponant et judicent parati ad exequendam justitiam et racionem reddendam si quis adversus eos vel res eorum justam se causam dixerit habere. Si qua igitur cujuscumque condicionis vel sexus persona quod absit temerarie adversus hanc constitucionem nostram insurgere temptaverit vel res eorum auferre vel minuere aud eorum personas infestare maliciose presumpserit nisi cito se correxerit et emendaverit res quidem per treuam injuriam vero personarum per sacrilegium iram Dei quem ofendit incurrat et episcopo suo bannum episcopale et suo comiti bannum quod ad comitem pertinet persolvat. Quod est actum XVII kalendas mai anno incarnationis Dominice CXXXIIII post millesimum. Ollegarius archiepiscopus. Sig+num Raimundi comes. Berengarius Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Poncii Ugonis comitis impuritanensis. Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli. Sig+num Jordanis. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Deusde. Sig+num Petri Bertrandi de Bello Locco. Sig+num Otonis. Sig+num Guillermi de Castrovelulo. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri de Turrucella. Sig+num Berengarii de Pelafollis. Sig+num Arberti de Castellvi. Sig+num Bernardi de Bello Locco. Sig+num Poncii Ugonis.
Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Berengarii Raimundi vicarii. Gauceredus levita. Sig+num Petri archilevita. Sig+num Guillermi de Pujalto. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Petri Bertrandi de Monte Palacio. Sig+num Guillermi Seniofredi. Sig+num Berengarii de Ipsa Garriga (nota Moncho 1). Sig+num Guillermi fratris sui. Sig+num Guillermi de Pedreti. + Raimundi Dei gratia ausonensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Raimundi Renardi de Olivis. Sig+num Petri Raimundi de Petred. Sig+num Reimundi Ademari de Rabedos. Sig+num Berengarii Segarii. Sig+num Gaucberti Guillelmi. Sig+num Bernardi de Vultreria. Ego propterea Raimundus suprascriptus comes barchinonensis promito omnipotenti Deo quod ad obitum meum dimitam omnia mea garnimenta templo Iherusalem et fratribus ibidem militantibus .... interim in omni tempore vite mee dabo ipsi milicie templi XX morabatinos aut libras II argenti per singulos annos. Sig+num Poncii notarii comitis barchinonensis qui hoc scripsit die et anno quo supra. Raimundus comes Barchinonensis dabit in ipsa milicia primo anno sub obedientia magistri et dabit ibi garnimenta ad X fratribus militibus et dat ibi honorem unde vivant X milites semper. Promitit se Guillelmus Raimundi Senescali et frater ejus Oto stare in servicio Dei in ipsa cavalleria de grana grana uno anno et dabit ibi garnimentum ad unum cavaler scilicet cavallum et armas et tantum de suo honore unde ibi possit stare unus cavallerium in perpetuum. Jordanus stabit ibi uno anno dabit ibi honorem unde stet ibi unus miles in perpetuum. Raimundus Renardi vel filii ejus stabit ibi I anno et in exitu dimitet ibi cavallum suum cum armis. Arnaldus Sancti Martini uno anno et in exitu dabit ibi suum cavallum cum armis. Poncius de B .... es I anno et in exitu dabit ibi suam bestiam meliorem. Arnaldus de Monte Ferrer I anno et in exitu reliquet ibi cavallum cum armis. Miro de Luciano similiter. Guillerm de Castelar similiter. Petrus de Galifa similiter. Bernardus et frater Raimundus de Barberano uno anno et in exitu reliquet unum cavallum cum armis. Arbert de Petra similiter. Ramon Bermon similiter. Petrus Arnaldus I anno et post obitum suum cavallum cum armis. Jofredus de Sancta Colomba I anno et post obitum cavallum suum cum armis. Petrus Arberti de Liciano I anno et dabit ibi unum mansum. Geralt de Jorba I anno et donat ibi II mansos. Petrus de Sancta Eugenia I anno. Bernad de Senteies I anno. Arnaldus de Tamarit I anno. Deusde I anno .... ibi unum mansum in Calis. Ramon de Casoles I anno. Petrus Bertrandi de Bello Locco I anno. Petrus Arnalli de Barchinona I anno ....
stabit I anno et donat ibi unum mansum in Rosed.
Nota Moncho 1: de ipsa – sa Garriga, Çagarriga, Sagarriga; de ipsa Rocha, sa Roca, Çarroca, Sarroca.

Suscribirse a:
Comentarios (Atom)