domingo, 22 de diciembre de 2019

XLI, perg 156, junio 1143


XLI
Perg. N° 156. Junio 1143.

Sub Christi nomine et ejus divina gratia. Hec est carta de convenienza que facit Dominico Perdiguero cum Ferrer de Benebar et cum suo Garcia de Oiarda. Dat illis Dominico Perdiguero per bono amore et bona voluntate medietatem de illo castello de Alhozerein cum suis terminis et suos derectatibus a fidelitate regiset de concellio de Zaragoza et sint ei tales sicuti bonos germanos et quod habeant istud quod superius scriptum est per hereditate per vendere et dare et per facere de illud totam lure voluntate illos et filios eorum per secula cuncta. Et donat ad Dominico Perdicher don Ferrer et don Garcia XX solidos in manu per suo maletreito que ibi traxit et illa alia medietate de illo casteilo quod habeat illum Dominico Perdichero per ad se et per ad Dominico filio Almurabitecum suis terminis et suos derectatos et si quis autem de illis voluerit bouzare vel bozaverit ad suos socios sit maledictuset excomunicatus et cum Juda traditore Domini condemnatus et sit aleiboso probato et non inveniat seniore qui illi bene faciat. Et sunt testes qui viderunt et audierunt et ibi fuerunt don Bonfilio Garcia Xemenones et Petro Galindizet Garcia de Barcabo et Petro de Palo Arrosset Garcia Garcez de Groscan Lop Semenis de Pisa don Vicente de Cardel Enneco de Acelor. - Ego Dominico Perdichero in hanc cartam et donativum quod vobis don Ferrer et don Garcia fieri jussi manus meas roboravi et signum feci +. Alli Halla. V solidos. Et ista convenenzafuit facta propter quod requirebat don Garcia illo castellocum suos terminos per donativo quod rex Adefonso fecit in primo ad suo patre et ad sememetipso. - Facta carta in civitate Cesaraugusta in mense junio era MCLXXXI mandante civitas Cesaraugusta Raimundo comite de Barcilona et est in eadem civitas episcopus domnus Bernardus et justicia est senior Ato Sanz Artal in Alagon Rudrico Petriz in Orreia Adefonsus imperator in Rota filios Lop Lopez in Arricla Suprascripto comite R. in Calataiub Sanjo Necones in Daroca senior Lop Sanz in Belgit. - Gunzalvo de Sancto Sepulcro scripsit et signum fecit +.Et si uni eorum voluerit vendere suam partem ante uno mense faciat scire ad suos heredes et sicuti dederint unos aut alios quod X solidos minus donet suam partem et vendat ad suo hereditario si voluerit illi dare suo avere sine ulla molestia et si non vendat ubi illi voluerit.

XV, perg 63, 7 julio 1134

XV
Perg. N° 63. 7 jul. 1134.

Hoc est translatum fideliter translatatum cujus series sic se habet. Juro ego Guillelmus Raimundus filius qui fui Agnetis femine tibi seniori nostro Raimundo Berengarii filio qui fuisti Dulcie comitisse quod ab hac hora et deinceps fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent per directam fidem sine fraude et malo engano et ulla deceptione et non decipiam te sed fidelis ero tibi de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam et de ipso barchinonensi comitatu et de ipso episcopatu Sancte Crucis Sancteque Eulalie et de ipsis abbaciis que in eorum episcopatu sunt et de omnibus castris vel castellis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt et de ipsis rochis et podiis condirectis vel discondirectis que in prephato comitatu vel episcopatu sunt. Et fidelis ero tibi de ipsa civitate quam vocant Gerundam et de ipso episcopatu gerundensi Sancte Marie ac de ipso comitatu gerundensi et de ipsis castris vel castellis rochis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt simul cum omnibus abbaciis que ibi sunt. Et fidelis ero tibi de ipsa civitate quam dicunt Minorisam et de ipso comitatu quem vocant Ausonam et de ipso episcopatu Sancti Petri sedis ipsius comitatus et de ipsis castris aut castellis rochis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu penitensi et de ipso castro quod vocant Cardonam cum omnibus suis terminis et pertinentiis et de ipsis castris Cervarie et Tarrega cum eorum terminis et pertinentiis suis et de ipsis castris Camarara Cubels et Estopanna cum eorum terminis et pertinentiis et de ipsis pariis de Hispania quas inde qualicumque modo habebis. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu bisullunensi et de ipsis castris vel castellis rochiis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu sunt vel erunt et de omnibus abbaciis et eclesiis que in predicto comitatu sunt. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu cerritaniensi et de omnibus castris vel castellis rochis podiis condirectis vel discondireclis que in predicto comitatu sunt vel erunt et de ipsis abbaciis et eclesiis que in predicto comitatu sunt. Et ego predictus Guillelmus Raimundi dabo tibi seniori meo Raimundo comiti prelibato potestatem de ipso castro de Todela et de Sobreporta et de Stella et de Besora et de Torejo et de Curul et de Tonna et de Fornels et de Medaja et de Clera et de Monte-cada et de Vacherises et de Ribataiada et de Castelar cum omnibus eorum edificiis et forticiis que modo sunt in predictis castris vel terminis aut deinceps fuerint quantascumque vices michi requisieris ipsam potestatem per te ipsum aut per tuum nuncium vel nuncios: et post obitum tuum similiter hoc faciam et atendam ipsi cui tu dimiseris predictum honorem testamento vel verbis vel illi filio vel filiis cui vel quibus predictus honor advenerit legali successione et non vetabo me videri vel comoneri de omnibus supradictis. Et nuntius vel nuntii qui hoc michi demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt. Et de omni supradicto honore non tollam tibi nec inde aliquid tollam nec ego nec homo nec homines femina vel femine per me vel per meum consilium vel ingenium. Et fidelis adjutor ero tibi de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo dante adquisieris tenere et habere defendere et guerrejare contra cunctos homines vel feminas qui inde tibi aliquid tulerint vel tollere voluerint per directam fidem sine engan. Sicut superius scriptum est ego supradictus Guillelmus si o tenre et o atendre sine tuo engan tibi seniori meo supradiclo Raimundo comiti excepto quantum tu comes jamdictus me inde absolveris tuo gradiente animo per Deum et hec sancta. 
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Lodovici regis. Sig+num Poncii qui hoc scripsit.


Nota: hoc michi : me ho, m´ho : me u, mu en chapurriau. // hodie : huyhuiavuiavuyhoy

XIV, perg 36, julio 1134

XIV

Perg. N° 36. jul. 1134. 

Ego Petrus Barbastrensis episcopus multimodis et frequentibus querimoniis pulsatus que erant inter Berengarium Atonis abbatis Sancti Clementis et Sancium Galindonis abbatis Sancti Martini tandem jussi eos ad obsidionem de Fraga venire ut in presentia nostra et curia regis lldefonsi a prudentibus et eruditis viris causa eorum discuteretur vel difineretur. Cui judicio vel diffinicioni interfuerunt Garseas episcopus Cesaraugustanus Sancius episcopus Nagarensis Guido episcopus Lascurrensis Durandus abbas Sancti Victoriani et abbas Cadonensis pluresque alii tam clerici quam laici in prudentia et judicio discreti qui omnes judicialiter decreverunt ut ecclesia beati Martini et clerici sibi servientes possessiones hereditates decimas de omnibus parrochianibus suis quas laboraverint in 
terminis de Peturubea de Aviaticis et de Corporacionibus et de Eschalidis integriter et ceteros redditus ad ecclesiam pertinentes abeant obtineant et possideant omnique tempore sicut ubuit ab antiquis temporibus et ab antiquis hominibus qui eam edificaverunt ita ut eandem libertatem et ingenuitatem habeat ecclesia Beati Martini quam habent cetere ecclesie episcopatus nostri. Item ecclesia Sancti Clementis de omnibus parrochianibus suis habeat suas decimas. Hoc judicium fuit datum a supradictis episcopis et abbatibus in curia regis et rogatu nostro. Quod judicium magister Thomas capellanus noster jussione nostra scripture tradidit sub testimonio totius curie regis et in presencia nostra in mense julii in obsidione de Fraga sub era millesima CLXXII (1172 !). Ego Petrus Barbastrensis sive Rotensis episcopus hoc judicium laudo et confirmo et auctorizo et hoc sig+no Sancte crucis confirmo visores et auditores et testes qui ibi fuerunt omnibus episcopis et abbatibus supra nominatis et totius curie regis. Ego Adefonsus Dei gratia rex laudo et confirmo hoc judicium suprascriptum quod judicatum fuit in curia mea a supradictis episcopis et abbatis et hoc sig+num feci.