lunes, 23 de diciembre de 2019

XLVII, perg 186, 25 febrero 1145


XLVII
Perg.n 186. 25 feb. 1145.

Hoc est translatum bene et fideliter factum quod sic incipit. In Dei nomine hec est cartaet memoria de donativo facto cum conveniis et de germanitate tali modo quod ego
D. Perdigueroet D. Almoravech et G. Priavol et Ferrer de Banavardamus Deo et domni milicie templi et fratribus ibi Deo servientibus videlicet fratri Randulfo et fratri R. et fratri B. Damus vobis de nostra hereditate de Alffoçeya et de suo termino de heremo et populato de aquis et de erbis et de lignis de monte et de planoet de soto de toto quanto nobis pertinet vel pertinere debet sicut dominis in sua propria hereditate sic damus et concedimus Deo et vobis quintam partem retinemus nobis quatuorpartes scilicet unusquisque suam partem et colligimus vos et fratres vestros in quintam partem quam vobis damus sub tali videlicet conditione quod adjuvetis nos in omnibus et protegatis et defendatis nos et nostra videlicet uxores et filios et filias famullos et ançillas oves et boves jumenta et peccora et omnia nostra tanquam vestra propria pro posse vestro sine fraude. Ita videlicet quod si aliquis nostrum vel de nostris tam de hominibus quam de jumentis captum fuerit a christianis in Aragonesive in Navarra vel in Castella vos fratres templidemandetis et abstrahatis tamquam vestram propriam causam. Unde nos convenimus Deo et vobis fratribus milicie templi quod non feramus ultra arma super ullos christianos nec eamus in exercitu nisi super paganos in exercitu regali vobiscum. Similiter est convenio inter nos quod si aliquis ex populatoribus nostris de Alfoçeyafurtum fecerit et probatum inde fuerit quod perdat totum quantum habet et exeat de villam tamquam latro et proditor atque malus: et unus de nobis vel de nostris quod sit calmedina et judex qui judicet causas secundum forum Cesarauguste ad cujus forum sunt populati et qui accipiat calonias et dividat unicuique partem suam tribuens.Si forte aliquis homo reus adgravatum se tenuerit de judicio calmedine in Alffoçeya potest se clamare et alzare ad fratres milicie templi et non ad alium judicem et ipsi fratres audita causa et judicio dato si justum fuerit judicium concedant illud fratres et faciant tenere atque complere. Si vero judicium subversum fuerit aliquo modo faciant fratres discernere ac juste judicare secundum forum Cesarauguste et ultra non querat alium judicem quod si quesierit pectet et donet LX solidos de calonia et exeat de villa et nunquam magishabitet ibi. Similiter est convenio inter nos quinque fratres qui sumus in ista germanitate quod si aliquis nostrum totam suam partem de sua hereditate vel aliquam partem hereditatis sue vendere voluerit primus faciat scire ad suos germanos et si aliquis eorum retinere voluerit et poterit habeat sicut inter se convenerint: fratres vero milicie templi habeant unum solidum scilicet XII denarios de unoquoque numero X solidorum minus quam alter alius proter donum et mercedem: si vero nullus eorum emere poterit aut noluerit vendat vicinis suis vel aliis preter aliam religionem aut milites secundum consuetudinem fratrum milicie templi. Sicut igitur nos predicti videlicet D. Perdiguero et D. Almoravec et G. de Griavol et F. de Benovar collegimus ad vos fratres domus milicie templi predictos et vestros in quintam partemde nostra propia hereditate de Alffoçeya in societate et germanitate sic etiam mitimus in vestra protectione ac deffensione omnes populatores qui sunt et erunt in Alffoçeya. Et volumus et mandamus quod unusquisque ex populatoribus per se et domum suam et familiam tribuat semper annuatim vobis predictis fratribus domus milicie templi et vestris unam rovam frumenti et aliam ordei Deo autem et sue Sancte ecclesie decimas et primicias fideliter tribuant et persolvant. Quin etiam nosquatuor supradicti laudamus et confirmamusistum donativum sicut suprascriptum est Deo et vobis dictis fratribus domus milicie templi et cunctis fratribusvestris presentibus atque futuris per nos et nostros presentes et posteros per secula cuncta Amen. Similiter nos fratres Randulfus et frater R. et frater B. per nos et fratresnostros presentes et posteros recepimus vos tanquam fratres in proteccione et tuicione Dei et domus nostre et fratrumnostrorum vos et vestra scilicet vestras personas et uxoreset filios et filias et populatores qui modo ibi sunt et in antea ibi erunt et omnia vestra quod protegamus et deffendamus vos et vestra tanquam nostram propriam causam semper et ubique pro posse nostro sine fraude per secula cuncta Amen. Testes sunt de isto predicto donativo et de conveniis et de societate et de germanitate ex utraque parte sacristaSancti Salvatoris et Gabinus et Bernardus abbas de Pinaet Galin Garçes Grinon et Galin Açnareç de Fontes.Facta carta in mense febroarii in festivitate Sancte Mathie era millessima CLXXXIII Regnante rege Garcia in Navarra R. Berengarii comes barchinonensis dominante in Cesaraugusta et in Aragone Bernardus episcopus in Cesaraugusta Ato Sançjusticia Artal in Alagone Lop Sançin Belchit. - Jo. scriptor rogatu predictorum hanc cartam scripsit et per alfabetum divisit die et anno quo supra.
- Sig+num mei Dominici Calbet notarii publici Cesarauguste qui originale hujus transumpti vidiet verbo ad verbum legi et in eodem transumptome ut testem subscripsi. - Sig+num mei Johannis Petri de Magallonnatarii publici Cesarauguste qui originalehujus transumpti vidiet verbo ad verbum legi et in eodem transumpto me
ut testem subscripsi. - Ego Johannes de Magallon notarii publici Cesarauguste qui hoc translatum ab originali instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter translatavi et hoc sig+num meum aposui.


Nota: era millessima CLXXXIII : 1183, Perg.n 186. 25 feb. 1145.

XLVI, perg 164, mayo 1144


XLVI
Perg. n°164. Mayo 1144.

In Dei nomine et ejus divina clemencia. Ego Raimundus Dei gratia comes Barchinonensis et princeps Aragonensis facio hanc cartam donationis et confirmationis tibi Zecri de Barbastro meo judeo. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate propter servitia que michi fecisti et cotidie facis. Ideo donoet concedo tibi in Barbastro illa pardina qui fuit Balneo Bielgo exian de illa porta de rigoMerdero ubi facias orto vel casa una quecumque volueris. Hoc autem donativum superius scriptum ut habeas et possideas illud salvum securum et quietum ad tuam propriam hereditatem per facere tuam voluntatem tu et filii tui et omnis generatio vel posteritas tua salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula seculorum Amen. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta in era MCLXXXII in mense madio in castro qui nominatur Montison regnante me Dei gratia in Aragonein Ripagorza et in Suprarbe atque in Cesaraugustasive in Barchinona episcopo Dodo in Oschaepiscopus Willerm .... episcopus Bernardus in Cesaraugusta episcopus Michael in Tarazona dompno Petre de Zarvera in jamdicto Montson magister Fretgo Dat S. in Barbastro Pere Ramon S. in Estata Peregrin S. in AlbezarGalindo Xemenones S. in Alkala Ferriz S. in Oscha et in Sancta Eulalia don Sango S. in Labata. - Ego Raimundus scriptor sub jussione domini mei comiti hanc cartam scripsi ... signum feci.



Nota: era MCLXXXII : 1182, no coincide con Perg. n°164. Mayo 1144.

XLV, perg 176, 23 febrero 1144


XLV
Perg. N°176. 23 feb. 1144.

Juro ego Gerallus Alamagnifilius qui sum Arsendis femine tibi seniori meo dompno Raimundo barchinonensium bisullunenensium ceritanensium comiti et marchioni atque aragonensium principi qui fuisti filius Dulcie comitisse quod ab hac ora et deincebs fidelis ero tibi sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione sicut homo debet esse fidelis ad suum seniorem cui manibus propriis se comendat. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum Raimundum seniorem meum de tua vita neque de tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de omni terrestri honore neque de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam neque de ipso comitatu quem dicunt Barchinonensem neque de ipso episcopatu Sancte Crucis et Sancte Eulalie cum suis terminis et pertinentiis omnibus neque de ipsis castris aut castellis rochas aut podios condirectis aut discondirectis qui in predicto comitatu vel episcopatusunt vel erunt nec etiam de ipsis abbaiis cum illorum terminis et pertinentiis omnibus neque de ipso castro quod dicunt Olerdula neque ipso comitatu quem dicunt Penedesneque de ipsis castellis rochis aut podiiscondirectis vel discondirectis qui in predicto comitatu sunt vel erunt neque de ipsa civitate que dicitur Minorisa neque de ipso comitatu qui dicitur Ausona neque de ipso episcopatu Sancti Petri de Vicco neque de ipsis castris rochis aut podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt aut erunt neque de ipsa civitate quam dicunt Gerundam neque de ipso episcopatu Sancte Marie neque de ipso castro de Gerundellaneque de ipsis castris roches aut podiis condirectis vel discondirectis neque de ipsis abbaciis cum illorum terminis et pertinentiis omnibus que in predicto comitatu vel episcopatusunt aut erunt neque de ipsis castellis alodiis vel fevis terris et honoribus que tu prescripte Raimundo hodie habes et in antea Deo dante habebis neque de ipsis pariis de Ispania quas hodie habes et convente sunt tibi ad dare aut adhuc adquisiturus es anuente Deo. Et ego predictus Gerallus predicta omnia nol at tolre ne ten tolrenec ego nec homo nec femina per meum consilium neque per meum ingenium sed adjutor ero tibi ad tenere et ad habere et ad defendere jamdicta omnia contra cunctos homines vel hominem feminas vel feminam qui jamdicta omnia tibi tulerint aut aliquid de jamdictis omnibus tollere voluerint. Et hoc adjutorium faciam tibi sine tuo engan et comonir no men vedare et ipse nuntius vel nuntii qui me inde comonuerit vel comonuerint reguardum non habebit vel non habebunt ibi. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum Raimundum seniorem meum de ipso castro de Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maierneque de Pontils neque de Sancta Perpetua quamdiu ea habuero sed potestativum inde faciam te per quantas vices jamdicta castra ad me requisieris per te aut per tuos missos vel missum et comonir no men vedare et hoc totum sine engan. Et sicut superius scriptum est ego jamdictus Gerallus tenebo fideliter et atendam predicte. Facto sacramentali super altare sanctiJusti quod est infra muros Barchinone VII kalendas marcii anno VIII regni regis Leovici.
- Sig+num Geralli Alamagni qui istud sacramentum propria manu juravit.