lunes, 23 de diciembre de 2019

L, perg 2 del A, 17 febrero 1146


L
Perg. N°2. Del A. 17 feb. 1146.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam Raimundus comes Barchinonensis et Aragonensium princeps dono tibi Berengario Arnalli et filiis tuis castrum et villam de Siuranacum omnibus terminis suis et dono sancte militie templiiquintam partem jamdicte ville et honoris ac terminorum suorum. In quatuor vero partibus que remanent retineo medietatemad opus meum et dono tibi jamdicto Berengario et filiis tuis alteram medietatem. Tali quoque pacto prephatum castrum cum terminis suis tibi dono ut habeas illud et teneas tu et omnis posteritas tua ad servitium et fidelitatem meam et successorum meorum per secula cuncta et dones michi potestatemde predicto castro quotiescumque eam tibi petiero per me aut per meos iratus aut pachatus sine malo ingenio. Propter hoc quoque donum superius comprehensum ego Berengarius Arnalli convenio tibi domino meo Raimundo comiti Barchinonensi ut sim inde tibi fidelis et donem tibi vel tuis quibus michi mandaveris potestatem de predicto castroquandocumque eam michi quesieris per te aut per tuos et hoc faciam iratus aut pachatus sine tuo engan et convenio tibi ut post obitum meum unus ex filiis meis sit inde tuus homo solidus et fidelis sine aliqua fraude et malo ingenio. Et ego Raimundus comes convenio tibi jamdicto Berengario Arnalli ut non mitam ibi preter me aliquem seniorem. Si quis hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempora. Quod est actum XIII kalendas marcii anno VIlII regni Ledovici regis junioris. - Sig+num Raimundi comes.- Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Raimundi de Pugalt.Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Guillelmi de Subirats. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc
scripsit ex mandato comitis die annoque prescripto suprapositis literis in linea VII.

XLIX, perg 191, 3 enero 1146


XLIX
Perg. N° 191. 3 ene. 1146.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Aragonensium principem et Guillelmum de Guardia vicecomitem. In primis comendat Raimundus comes jamdictus prephato Guillelmo ipsam castlaniam de Apiera sicut avus ejus Guilabertus Udalardi melius habuit eam et tenuit in vita sua et donat ei omnes feuvos qui ad ipsum castrum pertinent et pertinere debent in omnibus locis. Item comendat et ipsum castrum de Cabrera cum omnibus terminis et pertinenciis suis planiset montanis pratis et paschuis et aquis cultibuset eremis jamdicto castro pertinentibus et donat ei omnes feuvos eidem castro pertinentes: tali videlicet modo ut quando habuerit comes jamdictus jamdictum castrum de Cabrera affinatum et pacificatum de Mirone Guillelmihabeat comes in ipsa dominicatura de Cabrera tertiam partemet Guillelmus duas partes. Et si comes non pacificaret illud de Mirone Guillelmi pacificet et affinet se Guillelmus de Guardia cum Mirone Guillelmi cum consilio comitis et postmodum habeat Guillelmus ipsam dominicaturam integre et sine ulla diminutione. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenit predictus Guillelmus seniori suoRaimundo comiti supradicto ut sit ejus solidus et fidelis homo contra omnes homines et feminas sine ullo engan et quod adjuvet eum tenere habere defendere et guerrejare contra omnes homines et feminas totum suum honorem quem hodie habet vel in antea Deo juvante adquisierit per fidem sine engan et faciat ei ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimentasicut homo debet facere suo meliori seniori et det ei potestatem de jamdictis castris quandocumque eam requisierit per se vel per suum nuntium vel nuntios iratus aut pachatus cum forifactura et sine forifactura. Predictam quoque comendationem et donum facit comes jamdictus prescripto Guillelmo et omni sue projeniei cui ipse Guillelmus hoc totum post obitum suumverbis vel testamento dimiserit. Quod est actum III nonas januarii anno X regni Leovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Guillelmi de Subira. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Guillelmi de Castelvil. Sig+num Guillelmi Berengarii de Fonoiare. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prescripto.

XLVIII , perg 181, julio 1145


XLVIII
Perg.n°181. Julio 1145.

In Christi nomine. Ego Raimundusgratia Dei comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate propter magnum et bonum servitium quod mihi fecistis facio hanc cartam donationis vobis Alegret et Bertrandoatque Geraldo et Sancio et Guillelmo de Belsaatque Johanni de Camporrels et Berengario de Miravet cum suo socio Dominico et Stephano de Soria. Dono namque vobis supranominatis in ipsa orta de Montssoterram seminaturam de XVI kafiçatasde tritico et dono vobis terram in termino de ValcarcaraXVI jovatas insimul de bona et de alia et dono vobis ipsam almuniam de Mata cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et dono vobis VIII ortos in illa fossa de Montsso. Supradicta omnia dono vobis et omnibus succedentibus vobis ut habeatis et possideatis ea solide et libere in hereditate propria francha et ingenua ad faciendum ibi et inde totam voluntatem vestram. Et dono vobis totas illas chasas quas habetis in Montsso et dono vobis omnia supradicta per hereditatem propriam francham et ingenuam per facere inde totas vestras voluntates sicut de vestra propria hereditate libera et ingenua vos et omnis generatio vestra vel omnis posteritas vestra salva fidelitate Dei omnipotentis ac Sancte milicie et mei ac successorum meorum per secula cuncta Amen. Insuper ego Raimunduscomes jamdictus convenio vobis omnibus prenominatis quod de isto honore sim vobis in defensione et in salvamento contra omnes homines vel feminas per fidem vestram sine aliqua fraude. Si qua autem persona presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat sed iram Dei incurrat et postea hec donatio firma permaneat. Facta carta donationis mense julii in era millesima CLXXXllI dominante Raimundo comitesuprascripto in Aragone in Suprarbe in Ripacurçain Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Calataiub in Darocha episcopus Guillelmus in Rotaepiscopus Dodo in Oscha episcopus Bernardus in Cesaraugusta comite Arnallo Mironis in Paiars Furtundat in Barbastro Petro de Stopana in casteio Cepoler Peregrinus in AlcheçerFerriçin Sancta Eulalia. - Sig+num Raimundi comes. - Sunt testes visores auditores Arnallus Mironis comes Palearensis Guillelmus Raimundi Seneschale Petrus Lopeçde Sancto Stephano Guillelmus de Sopiratis Gomballus de Mur et Poncius scriptor comitis qui hoc scripsit et hoc sig+num fecit.


Nota: tritico, kafiçatas: cafiz, cahiz, cahizada de trigo.
Orto, orta, ortos, ortas: huerto, huerta, huertos, huertas.

Chasas, se lee también casas.
Montsso : Monzón : Montisono (monte + sonido): Mont
ço: Montso, Monçon, etc …
millesima CLXXXllI :
1183. Perg.n°181. Julio 1145.Suprarbe : Sobrarbe (Huesca).
Ripacurça : Ribagorza (Huesca).
comes Palearensis : conde de Pallars.
Sopiratis: Subirats.