lunes, 23 de diciembre de 2019

LIX, perg 214, 1 julio 1149


LIX
Perg. N° 214. 1 jul. 1149.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hec est carta firmissime convenientie et pacis indisolubilis facte inter Raimundum Barchinonensem comitemAragone dominum
et principem Garciam Navarre regem et successores eorum in perpetuum. In primis igitur eorum uterque alteri fidem suam dat sine dolo et fraude quodammodo prorsus firmissime et fidelissime amici maneant tam ipsi quam successores eorum ita quod alterius nulla fiat lis nulla contentio inter ipsos vel successores eorum super regnis Navarre et Aragone sed sibi ad invicem per fidem sinceram et integram consilium et ausilium prebeant. Instinctu etiam divino conveniunt rexet comes prenominati in legitimo matrimoniocontrahendo inter ipsum comitem et Blancamfiliam legitimam ipsius regis. Et quia inter magnas personas non debet matrimonium contrahi sine legali instrumento dotisipse comes dabit predicte filie regis ad minus XII castella secundum morem regnum Hispanie. Si ipsum plus ei dare non computerit sua nobilitas et liberalis amor. Etiam rexdabit ipsi comiti et filie sue IIII castellascilicet Taust Pratellam Lesfais et Espetellamipsa eadem die qua predictus comes ducat in uxoremlegitime predictam regis filiam et cetera et comesdabit regi Carcastel. Possessores autem tam predictorum IIII castrorum quam dotis talem fidelitatem et hominium facient predicte filie regis quod ipsi prorsus respondebunt et obedient illi tamquam proprie domine sue si illa superstes post comitem fuerit vel si comes eam dimiserit sine delicto pro quo perdere debeat tam dotem quam predicta castra IIII unde ipsa stans in honore vel nolit vel nequeat se purgare. Conveniunt ad invicem rex et comes quod si quod absit predicta puella priusquam fiat matrimonium vel etiam postea sine herede moriatur amicicia et concordia firma maneat et indissolubile in perpetuum sicut inter ipsos sacramentis et fide statuitur. Firmatur inter ipsos ad invicem quod predictum matrimonium contrahetur usque ad proximam festivitatem Beati Michaelis anni sequentis sine fallatia et dubio veracisime si prius fieri nequeat ad honorem et utilitatem utriusque partis. In acquisitionibus quoque suis ammodo super terram sarracenorumDeo volenle faciendis taliter conveniunt. Quiquid de Orpeis et de Murel et de terminis regni Cesarauguste et Darocka et Calateu in antea aquirent rex et comesvel simul ambo vel alter sine altero seu manu forti seu dono seu quocumque modo ex hinc in antea per medium inter se amicabiliter divident et sic concorditer tenebunt vel ex communi consilio dimittent acquista. Omnia quidem predicta sicut melius et *sanius ac sanctius intelligi possunt omni dolo et fraude remotis firmant se se tenere et teneri facere rex et comes predicti tam fide propia et sacramentis sub personis eorum factis quam sacramentis plurium suorum hominum hinc inde ad ipsos factis et in futuro faciendis secundum quod hi vel ille ab altero querere voluerit rationabiliter et alter idonee facere potuerit. Quod hec omnia presignata modo designato fiant jurant ex parte comitis: primo Raimundus de Podio alto et Bertrandus de Castellet. - Ex parte quidem regis Simeon Azenarz et Willielmus Azenarz et Rodericus de Acegre. - Magister Rodebertus ecclessie Pampilonensis archidiaconus et regis Garciaprincipalis capellanus ac comitis predicti clericus fecit hanc cartam era MCLXXXVII kalendas julii.

Nota: MCLXXXVII : 1187. Perg. N° 214. 1 jul. 1149.

LVIII, perg 223, enero 1149


LVIII
Perg.n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII. Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque llerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelliqui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus llerde civitatis tam presentibus quam futuris casaset casales et ortos et ortales et totam civitatem llerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansionesedificetis: et damus vobis totum territorium civitatis llerdetam cultum quam heremum cum omnibus terminis et pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandumvel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschoset legnamina et venationes plana et montanaad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascendaet conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate llerde et in termino ejus non donetis leudamnec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel castlanus sive vicarius aut bajulus llerdehomo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus llerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo llerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceamadversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suascausas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussortotum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerdehabeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri captus in adulterio cum uxore alteriuscurrant ambo vir et femina per omnes plateascivitatis llerde nudi et verberati nec aliud dampnum honorisvel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores llerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villamIlerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis+ regis aragonensium et comitis barchinonensium. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudí filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba.
- Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesapresbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianusscripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autenticocomprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.

LVII, perg 208, 22 diciembre 1148


LVII
Perg. N°208. 22 dic. 1148.

In Dei nomine et ejus divina gratia. Ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensisfacio hanc kartam donationis tibi Porcel de Cerverameo bajulo et Bivas de Cruzilada et Guillem Bertranet Arnall Boschet et Mir de Fluvian. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et dono vobis per alode illa Spelunca Calva ut habeatis et populetis eam sicut melius poteritis facere cum tanto termino quantum vos poteritis laborareet pupulare et illos alios qui pro vobis ibi fuerint populatos: et hoc in tali convenio ut omni tempore ego habeam ibi et omni* mea posteritas de omni fructo quod ibi laboratum fuerit illa novena et non inde respondeatis ad nullum hominem nisi ad me et mea posteriate. Et ut habeatis et possideatis hoc donativum sicut superius est scriptum vos et filii vestri et omnis generatio vestra per secula. Facta karta anno ab incarnatione Domini MCXLVIII in sitio Tortose in mense decembris die jovisIII die ante natale Domini
regni XII Ledovici junioris. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Willelmus Raimundi. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernard de Belloc. Sig+num Guerallde Jorba. Sig+num Berengarius de Terroga. - Petrus sacerdos qui hoc scrip+sit. - Actum est hoc translatum in potestate Stephanibajuli domine regine scilicet in villa de Ripain presentia scilicet Geralli de Albiolo et Guillelmi de Avinione et Petri Pallarisensis. Sig+num Stephani bajuli domine regine. Sig+num Geralli de Albiolo. Sig+num Petri Pallarisensis. Nos qui hoc tranferre vidimus et hujus rei testes sumus. - Ferrarius de Ripa qui hoc transtulit fideliter VI idus augusti anno dominice incarnationis MCXC +.