lunes, 23 de diciembre de 2019

LXII, perg 1 fol 16, 27 enero 1150

LXII
Perg. n°1 fol. 16. 27 ene. 1150.

In nomine Sancte et individue Trinitatis: Hec est vera pax et firma convenientia ac perpetua concordia que ex consultu sume divinitatis ad honorem Dei et totius christianitatis est facta et corroborata inter illustrem Ildefonsumimperatorem lspanie et filium ejus regem Sanciumet venerabilem Raimundum comitem barchinonensium que ita se habet. In primis omnes querimonias et omnes clamores ac omnes offensas quas inter se quolibet modo usque hodiehabuerunt per bonam fidem sine malo ingenio sibi indulgent et perdonant. Concordati quidem sunt et faciunt placitum de omni honore illo et tota terra illa scilicet civitatibus castellisvillis montibus et planis desertis et populatis que omnia rex Garsias die illo quo mortuusest tenebat et possidebat. Hec autem convenientia finis et concordia talis est ut predictus imperator habeat ex prenominata terra Maragnoet totam aliam terram quam Ildefonsus rex avusillius illo die quo obiit ultra Iberum ex parte Pampilone tenebat. Predictus vero comes barchinonensishabeat de cetera terra quam predictus rex Garsias tenebat totam illam terram integriter que regno aragonensi pertinet aliam quoque terram Pampilone pro qua rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi legionensihominium fecerunt predictus imperator et prenominatus comeshabeant equaliter per medium et pro illa medietate quam prenominatus comes habebit faciat idem comespredicto imperatori Ildefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avopredicti imperatoris Ildefonsi fecerunt. In illa medietate imperatorissit Estella. In medietate vero comitis sit Erunniacivitas sed cum ipsi venerint ad divisionem utraque scilicet Stella et Erunnia in divisione illa suum obtineant valorem. Civitatem vero Tutele cum suis pertinentiis et castella illa cum suis pertinentiis que quondam rex Garsiasvel homo per eum tenebat que sunt citra Iberum versusMontem-gaudii habeant similiter per medium et dividant equaliter exceptis illis castellis que comitis fuerunt. Preterea predictus imperator et prenominatus comes se invicem conveniunt et faciunt placitum et concordiam de terraIspanie quammodo sarraceni tenent ut comeshabeat civitatem Valenciam cum omni terra illa que durat a flumine Xuchari usque ad terminum regniTortose et habeat similiter civitatem Deniam cum omnibus suis pertinentiis et cum omni illo dominio quod tempore sarracenorum ipsi sarraceni habeant. Tali pacto ut habeat predictas civitates prelibatus comes per jamdictum imperatorem per tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsifecerunt pro Pampilona. Item predictus imperator donat jamdicto comiti et modis omnibus concedit civitatem Murciam et totum regnum ejusdem excepto castro de Lorcha et castro de Bera cum omnibus eorum terminis tali convenientia ut predictus imperator adjuvet prelibatum comitem per bonam fidem sine fraude predictam civitatem Murciam et totum regnumejusdem adquirere et lucrari et adquisitam et lucratam teneat eam et habeat predictus comes per prenominatum imperatorem eo modo quod habet per eum civitatem Cesaraugustam et regnum ejus. Si vero imperator propter infirmitatemaut justum et cognitum impedimentum in quo nullus dolus interesset predictum comitem adjuvare non posset nullum ex hoc imperator paciatur incomodum sed de quantocumque comesadquirere poterit de Murcia et ejus regno ita habeat per imperatorem sicut habet Cesaraugustam et regnumejus. Sed si imperator predicto comiti eandem civitatemet regnum ejus adquirere et lucrari sine dolo non adjuvaret aut adjuvare nollet et ipse comes eandem civitatem et regnum ejus vel aliquid de eis quoquomodo adquirere poterit quicquid inde adquisierit habeat per jamdictum imperatorem eo modo quo habet Valenciam. De duabus partibusPampilone quas comes in prima convenientia quam cum imperatore contraxerat accepturus erat quas modo in hac convenientia quam invicem faciunt predicto imperatori comesad medietatem reducit accipit imperator comitemin suo bono causimento quod comiti sit congruum. Ego sepedictus imperator et filius meus rex Sancius preterea convenimus tibi predicto comiti ut a primo festo Sancti Michaelis in antea fideles adjutores erimus tibi per bonam fidem sine engan de omni supradicta terra quam rex Garsias quondam tenebat ad adquirendam et lucrandam quam nos suprascripto partituri convenimus et quantumcumque interim nos vel aliqui per nos de supradicta terra adquisiverimus et lucrati fuerimus et ab ipso termino in antea quocumque modo lucrari poterimus et adquirere fideles tibi erimus et equaliter dividemus tecum per medium. Hec omnia supradicta per fidem sine engan tibi attendere et adimplere convenimus nisi infirmitas vel justum et cognitum impedimentum intervenerit. Et ego Raimundus comes barchinonensis vobis imperatori et filiovestro regi Sancio simili modo attendere et adimplere convenio. Item ego Raimundus comes convenio tibi regi Sancio ut omnem honorem tam Ispanie quam christianorumquem per patrem vestrum imperatorem teneo vel in antea per convenientias que inter me et ipsum sunt habere spero si prenominatus pater vester obiret ita per vos accipiam sicut habeo per patrem vestrum et illud hominium et easdem convenientias quas illi exinde feci vobis faciam sine engan et si quod absit vos mori contigeret fratri vestro regi Ferrando similiter attendere et adimplere promitto eo quod ipse in eisdem convenientiis michi staret. Et ego imperatortibi comiti convenio quod ab hac prima festivitateSancti Michaelis in antea quantumcumque cognoveris et volueris tam per tuum profectum quam per nostrum predictus filiusmeus rex Sancius filiam Garsie tenebit. Deinde vero quandocumque volueris et me comonueris per te vel tuos nuncios statim sine aliquo interdictu eandem filiam Garsiefilius meus rex Sancius penitus dimittet et a se separabit nunquam eam amplius quolibet modo recuperaturus. Ego autem rex Sancius vobis Raimundo comiti barchinonensi sicut pater meus vobis convenit ita ego per omnia adimplere convenio scilicet quod predictam filiam Garsie dimittam et a me separabo nec in perpetuum eam recuperabo nec aliquo modo eam michi associabo quando vos volueritis et me per vos aut per vestros nuncios commonueritis. Supradicta quoque omnia placita scilicet et convenientias que superius ordinate et scripte sunt convenit predictus imperator jamdicto comiti Raimundoattendere et per omnia adimplere per bonam fidem sine engan unde dat ei suam bonam fidem et suam veram credenciam et recipit eum in illo dominio et hominio quod est inter eos. Simili autem modo Raimundus comes barchinonensis dat imperatorissuam fidem et suam credenciam et ponit istud in eo dominio quod est inter eos. Hoc idem convenit predictus comes jamdicto regi Sancio et dat ei suam fidem et suam credenciam et propter hoc facit ei hominium suis propriis manibus. Simili namque modo rex Sancius convenit predicto comiti barchinonensi et dat ei suam bonam fidem et suam firmam credenciam et propter hoc facit hominium sepe dicto comitisuis propriis manibus quod eo faciunt quod sic faciant et attendant per bonam fidem sine engan sicut superius scriptum est. Preterea ego imperator Ildefonsus et filius meus rex Sancius per predicta placita et convenientias que inter nos et vos superius scripte sunt solvimus tibi et impigneramusilla quatuor castella que per nos tenes nominatim Alagonem Riclam Mariam et Belxid cum omnibus eorum dominationibus et terminis eo modo quod si placita et conveniencias sicut inter nos et vos superius scripte sunt tibi non attenderemus et adimpleremus predicta IIII castella in tuam potestatem incurrerent et per alodium et per hereditatemquod ea te nullo modo repetere possemus nec per hominium nec per aliquas convenientias quas inde nobis fecisses donec plenarie tibi restitueremus per laudamentum et consilium meorum proborum hominum et vestrorum qui inde comune bonum inquirere vellent. Item super hec omnia ego imperator tibi comiticonvenio quod sicut erat ordinatum et comprehensum inter nos et vos de honore Pampilone scilicet quod tu haberes inde duaspartes et ego tertiam si predictas istas convenientias et placita tibi infringerem et non attenderem illas easdem duas partes habeas in terra illa sine aliquo interdictu mei vel meorum quod ego vel aliquis per me tibi facere posset modo vel omni tempore. Et propter hoc quod nullus inter nos et te aliquod malum verbum pro quo discordia interveniret dicere possit ego imperator et filius meus rex Sancius convenimus tibi predicto comiti quod aliquem hominem de terra tua nec retineamus nec adjuvemus in aliquo contra tuam voluntatem aliquo modo per fidem sine engan. Et ego Raimundus comes simili modo convenio vobis imperatoriet filio vestro per fidem sine engan. Hec quidem supradicte convenientie et placita fuerunt confirmata et corroborata in loco qui dicitur Tudilen juxta Aguas-Calidas VI kalendas februarii anno ab incarnatione Domini MCL in presentia nobilium virorum inferius subscriptorum qui predicta omnia suo sacramento confirmaverunt. Juro ego comes Poncius tibi Raimundo comiti barchinonensi quod sicut predicte convenientie et placitainter imperatorem IIdefonsum et filium ejus regem Sancium superius scripta sunt et ordinata sic imperatorpredictus et filius ejus rex Sancius facient et attendent predicto comiti per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Gonterriz Ferrandusjuro et confirmo. Simili modo ego Poncius de Menerba juro et confirmo. Ex parte vero comitis ego Arnallus Mironiscomes de Palars juro tibi imperatori et filiovestro regi Sancio quod sicut predicte convenientie et placita inter vos et comitem superius scripta sunt et corroborata sic predictus comes vobis faciet et attendet per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Guillelmus Raimundi Dapifer juro et confirmo. Nos omnes supradicti sumus hujus rei testes et juramus hec omnia per fidem sine engan. Sig+num Raimundi comes. Sig+num imperatoris. Rex Sancius +. Poncius Barchinonensis Ecclesie decanusscripsit hec die et anno quo supra +.


Notas:
Montem-gaudii : Moncayo ?
Tutele : Tudela (Tutela).
FlumineXuchari : río Xucar, Xúcar, Júcar.
Tudilen: Tudilén, Tudillén, tratado de...;
Aguas-Calidas, Aguas Caldas.

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Tudil%C3%A9n

El Tratado de Tudilén, Tudillén o Tudején fue suscrito el 27 de enero de 1151​ por Alfonso VII, rey de Castilla y León​, y Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona y príncipe de Aragón, en Tudilén, un lugar situado cerca de Aguas Caldas en Navarra, esto es, en Baños de Fitero, pues en aquella época Fitero era un término de la villa castellana de Tudején.


En el mismo Tratado se indica que el rey García Ramírez de Pamplona ha fallecido ("que omnia rex die illo quo mortus est"). Dado que ello se produjo el 21 de noviembre de 1150, el Tratado de Tudilén debió firmarse en el 1151, seguramente en ese 27 de enero. El hecho de la muerte de García y su sucesión por su hijo Sancho VI sin duda propició el Tratado, ya que Sancho tenía diecisiete años, lo que, en principio, podía suponer una cierta debilidad del viejo Reino. Es de señalar que para la Iglesia todavía Sancho seguía siendo Dux Pamplonensis, que correspondía al que mandaba un territorio por acuerdo de sus habitantes sin permiso o aceptación de la Iglesia, cosa que logró Sancho más tarde. Pero ni Alfonso VII ni Ramón Berenguer IV en este Tratado ni en el anterior de Carrión le negaron el título de rex a García, lo que muestra un cierto reconocimiento a García por el Imperio leonés y la posteriormente llamada Corona de Aragón​.

En este pacto, los firmantes convinieron en declarar la guerra al Reino de Navarra, repartiéndose el mismo, ratificando el Tratado de Carrión de 1140, además de adjudicar a Aragón la conquista de las plazas y términos situados al sur del Júcar y el derecho a anexionarse el reino de Murcia, excepto los castillos de Lorca y Vera.

Fue precedente de otros tratados como el de Lérida en 1157, el de Cazola en 1179 y Almizra en 1244 por el que se fijaron los límites de expansión en la región de Levante de los dos grandes reinos peninsulares.

LXI, perg 224, 30 noviembre 1149


LXI
Perg. N° 224. 30 nov. 1149.

(A) Todas las palabras que se hallan marcadas en cursiva están borradas en el documento que copiamos, pero se han llenado estas lagunas comprobando este con otros traslados y en parte con lo que del mismo se halla impreso en las Costumbres de Tortosa: (Edición de la misma ciudad año 1539) asimismo, los claros que se encuentran puntuados indican que ha sido imposible leerse las palabras que los debieran ocupar.

Hoc est translatum scertum et fideliter translatatum VII idus marcii anno ab Incarnatione Domini ... (A) Adhonorem Dei omnipotentis Patris et filii et Spiritus Sancti. Ego Raimundus Berengarii gratia Dei comes Barchinone princeps Aragonum atque Illerdeet Tortose marchio. Dono vobis omnibus habitantibus cunctisque successoribus vestris in perpetuum in civitate Tortosedomos et casales ortos et ortales campos et vineas cultos et heremos cum omnibus eorum pertinentiis in hereditate propria libera franchaet ingenua sicut unicuique dabo per donationes meas et cartas quas facturus sum vobis. Dono etiam vobis montes et planos et boschos et ligneamina ad omnes vestros usus proprios tam domorum quam navium. Dono etiam vobis prata et pascuas et venationes et habeatis hec omnia vos et omnes successores vestri post vos libere et ingenue cum omnibus ingresibus et egresibus sicut habentur et continentur per terram de Colle Balagarii usque ad Uldichona et sicut pervadit de Roca Folletera usque ad mare. Damus iterum vobis omnes aquas dulces et mare ad piscandum et navigandum exceptis stagnis et salinis in quibus retineo solam meam novenam. Dono insuper omnibus vobis quod non donetis ammodo in Tortosamleudam neque portaticum neque passaticum et quod non faciam vobis nec successoribus vestris aliquam fortiam vel districtum in personis vestris vel in possessionibus mobilibus aut immobilibus neque per me neque per personas mihi subditas nisi quod sola justicia mihi dictaverit quam justitiam tenebitis observabitis secundum mores bonos et consuetudines quas subterius vobis dedi et scribi feci. Omnia quoque suprascripta vobis integriter dono et firmiter laudo simul cum ipsis stagnis et salinariis in quibus solam meam retineo novenam. Primo siquidem modus Tortosecivitatis hic est: Quiccumque alicui extiterit debitor et ad terminum noluerit eum paccare postquam exactor querimoniam suam super hoc curie exposuerit causam suam debitor integre ei restituat et postmodum quantum constaverit quinta pars illius debiti quod redderit tantum de propio suo idem debitor curie reddat. Pignera vero coram testibus accipiantur
ad terminum: que si tunc redempta non fuerint conserventur inde post terminum X dierum: que si tunc redempta non fuerint sit deinceps licitum eis qui tenuerint ea vendere vel impignorare sine alicujus contrarietatis obstaculo. Si quis etiam minando vel irascendo contra alium cultellum vel ensem vel lanzeam traxerit LX solidos curie donet aut manum desteram perdat. Qui autem perdiderit latronemin latrocinio tenat eum donec sua recuperet et postea illum ad justitiam curie reddat: et si quis miles alicui homini vel femine Tortose fuerit dator vel debitor per se vel per alium et statuto termino noluerit reddere quod debuerit postquam exactor semel fuerit de eo fatigatus ad curiam pigneret dictum suum datorem del debitorem de cavallo suo aut de mulo aut de quibuslibet rebus suis quas cum eo vel sine eo invenire potuerit. El ipse dator vel debitor pignus ei non deffendat neque contendat. Et si quis apellaverit alterum cucurbitum hoc est Cuguz aut renegatum antbandatorem et eadem ora percuserit eum ille cui hoc verbum protulerit nulla de eis vindicta vel justitia requiratur. Contentiones vero et alia malefacta que fuerint infra habitatores Tortose sit licitum probis hominibus aptare et pacificare ad invicem si voluerint antequam curie manifestentur vel ad sacramentum deveniant. De injuriis et malefactis que facte fuerint postquam clamor fuerit factus ad curiam firment in directum per judicium curie et proborum hominum Tortose. Pro inventione vero fugitivi sarraceni qui inventus sit de Tarrachona usque ad Hiberum flumenunus morabatinus accipiatur. Et de Ibero usque ad Uldicona duos. Supradicta omnia vobis dono franchamenteet libera et sine vestro engano modo prescripto ut ea potenter et firmiter teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis salva in omnibus mea fidelitate et meis directis et amodo ero vobis bonus senior et bonus dominus et amabo semper atque honorabo et deffensabo personas vestras et omnia vestra ubicumque per me vel per meos posse habuero sicut meos proprios et mihi karissimos. Addo iterum vobis quod per clamorem aut per ullum repte quod vobis facerem non faciatis mecum bataiam neque cum ullo seniore aut bajulo de Tortosa. Propter hec omnia dona superius comprehensa nos omneshabitatores Tortose convenimus vobis domino nostro Raimundo comiti suprascripto ut simus vobis fideles in omnibus. Facta ista carta II kalendas decembris die festoSancti Andree anno dominice incarnationis MCXLIX. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Tarrachonensisarchiepiscopi. Sig+num G. Barchinonensi episcopi. Sig+num Guillelmi Raimundi. - Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Petri Sanctiminati. Sig+num B. de Belloloco. Sig+num Poncii de Cervera. Sig+num G. de Copons bajuli comitis. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit die annoque proscripto. - Petrus de Almenar presbiter pro teste subscribo et signum meum facio. Sig+num Dominici abbatis subscribentis pro teste. Dominicus Miralleç diachonus hoc translatum fecit atque translatavit et hoc sig+num fecit.
Remembrança sia al Comanador de Tortosa que sis fahia composicio entrel Temple els homens de Tortosa el Temple los fahia gracia que usasen dalgunas costumesentrels que nulla costuma que sia contra dret no puxenusar contra la senyoria. - Es escrit en la carta del compte de Barcelona de les costumes quel dona als ciutadans de Tortosa que tot hom qui amenasan hoirosament traura coltellho espasa ho lança contra altre pac a la cort LX sous ho perda lo puyn dret. Ara husen los dits ciutadans de Tortosa de poc de temps ança que quant lossenyors demanen LX sous per coltell tret et provat be tot lurenteniment e audes II scentencies que pagar deu losLX sous posas defensio quen defeniment de son cors lotrac et .... testimonis en oltramar o la on se vel. E aquesta costuma an feta de III anys ho de IIII ança. - Remembrança sia al Comanador que quan sera devant lo senyor rey que acatte manament que aquel leyn en que el apart puxa anar a Tuniç.
- Utitur in civitate Tortose quod nullus absque acusatore legitimo qui se ad penam Talionis subscribatis puniatur per hoc tam in occultis quam in notoriis criminibus seu maleficiis sine aliqua excepcione et in crimine adulterii manifesti. Item utitur quod licet crimina et maleficia fuerint manifeste comissa non possit inde fieri inquisicio et sic dicta maleficia remanent impunita. Item utitur quod si pater acusare voluerit interfectorem filii sui quod hoc se ad penam talionis sub .... Item utitur quod tam in criminali causa quam civili non subjiciatur quis questionibus licet alias veritas pacti apareat non .... precedant mendacia. Item utitur quod si aliquis in causa criminali condempnetur non auditur apellans immo incontineti mandatur sententia executioni sed in causa non tantum a deffinitiva sed indiferenter ab omni interlecutoria apellatur exepta lite con .... Item utitur quod si aliquis velit agere contra alium personali vel reali accione ad interrogationem partis adverse hanc eligere an agat cum carta vel sine carta et siquidem dirat quod sine carta postea non poterit producere per se vel per alium aliquam cartam seu scripturam siquidem dicat se velle agere cum carta nunquam audietur nec respondebit ei adversarius quousque produxerit dictam cartam. Item utitur quod post caucionem deparendo juri prestitam reus non tenetur venire ad judicem per VIl vel VIII dies continue numeratos licet citetur per judicem et si non citetur infra illos VII vel VIII dies predictam caucionem interpositam non procedetur contra eum non premissa trina citatione que habet continere VII vel VIII dies ex eo quod tribus diebus in abdomada tantum redditur jus et ad illas et in illis diebus debet fieri citatio per judicem et hoc tam in arduis quam mediocribus minimisque causis excepta causa alimentorum mercenariorum unius diei vel duorum ne cotidianis alimentis fraudetur et hoc servatur tam in omnibus hominibus civitatis quam alterius jurisdictionis. Item utitur quod licet contra non juratur de calupnia immo si reus negaverit inducuntur probationes actori et si reus opposuerit aliquam excepcionem quam actor negaverit judicetur reo excipienti probationes et si dicit reus non habere in prontu testes cum sint ultramare vel aliis longinquis partibus dabuntur ei inducie legales licet adversarius se oponat dicendo quod per difugium vel malitiam hujus dilationes petantur et hoc utitur nullo prestito juramento quod maliciose hujus dilationis non petat. Item utitur quod si contentio fuerit inter partes de processu cause eredatur simplici assertioni judicantis et vicarii nulla inde ostensa scriptura cum de usu non scribantur nec conficiantur acta in causis nisi cum libelus et licet contra et producciones testium in causa. Item utitur quod testes non compelluntur testificari nisi sit causa criminalis et promiserit se testificaturam vel inveniatur in instrumenta subi ... Item utitur quod sentencie proferuntur sine scriptis vel si jure aliqua eam velit habere scriptam post latam sententiam judex qui tulit eam faciet notario scribere et subsignare vicario et postea ipsa subscribet et hoc faciet post unum vel duos dies et plus provi .... voluerit et sic sententiam scriptam habeat litigator. Item utitur quod tam principali causa quam apellationis nulla fit condempnatio expensarum in aliquo casu licet constet de calumnia subcumbentis. Item utitur quod nulluschristianus admititur contra judeum in testemquacumque accione contra judeum agatur tam reali quam personali. Item utitur quod administratores tutelarum et curarum comituntur nullo a tutore vel curatore prestito juramento. Item utitur quod si alteratio fuerit inter partes de consuetudine videlicet quod una pars asserat consuetudinem quam per se inducit et altera pars dicat non esse consuetudinem cum non constet esse factam ab hiis qui potestatem habent concedendi et propter hoc sit indicta probatio consuetudinem asserenti utitur quod probi homines nullo prestito juramento de veritate dicenda conferunt ad invicem et si viderint per simplicem verbum aliquorum sui ipsorum quod illud quod per consuetudinem alegatur fuerit inter eos
judicatum et tali modo probtla consuetudo quod utatur non distincto bene vel male fuerit judicatum habeatur per probata tamquam consuetudo facta de consensu eorum qui habent concedendi consuetudinem potestatem et ac si esset rationabilis et legitima prescriptam. Item utitur quod nisi tribus diebus in ebdomada usque ad horam tertie non redditur jus videlicet die lune die mercurii die sabati et si contingat aliquam illarum dierum propter festum vel aliquam causam fuerit feriatam in sequenti die non feriata non redditur jus in locum illius diei in qua feriam contingit cum deberet jus singulis diebus non feriatis jus reddi. Item utitur quod si qua causa vel negotium dicitur per aliquam Dertusseconsuetudinem esse diversa per sententiam primam quod postmodum ille quem lata fuerit sententia non auditur apellans. Item utitur quod oficium judicis quod loco actionis ponitur non habet locum in dertusani quocumque casu judicis oficium intentetur de jure nisi in tribus casibus videlicet in dandis tutoribus et curatoribus et reparationem instrumentorum amissorum restituere .... ista regula indistincte quod sine accione nemo experitur sed si competat sibi judicis oficium non poterit cum intentare maxime si non petat aliquid sibi dari vel fieri ab adverso sed a solo judice. Item utitur quod si aliquis fuerit captus pro aliquo maleficio .... interrogatur extra judicium et siquid aliquid fuerit confesus sibi providitatur licet deficiat acusator et non audit penitus de dicta confesione. Item utitur quod si in aliquo contractu habito in scriptis vel sine scriptis in quo caveatur ad certum tempus pecuniam solvi vel aliquid fieri et nisi factura fuerit quod promititur dapnum interesse refici et emendari stipulanti non reficitur nec in aliquo emendatur. Item quod testamenta confecta cura tabellione et unico teste valeant. Item utitur quod oficium judicis in nullo casu intenlatur nisi in reparatione instrumentorum amissorum et restitutione minorum petendis tutoribus et curatoribus ipsis minoribus. Item utitur quod actor non tenetur scribere petitionem suam seu concipere libellum quousque reus firmaverit jus et post cautionem juris poterit actor scribere pro ut sibi melius videbitur expedire. - Homines dertusenses habito inter se consilio generale unanimiter statuerunt quod nullus ipsorum iret ad balneaTempli ad balneandum et si quis iret ad balneum Templi et non iret ad balneum P. Jordani quod ipse P. Jordani ipso de conquereretur tamquam de eo qui venit contra comunem civitatis propter quod videtur articulus contra dominium factus hujus statutio contrafacta ítem jam dicti cives dertusenses quandam plateam que quidem est dominorum Dertuse fratribus Templi indebite concedebant ponentes ibidem flequarias suas cum pane ad vendendum et ejicientes illas quas faciebat in dicta platea residere in prejudicium Templi non modicum et comptemtum minabeatur et enim prefati cives quod si quis fratrum vel aliquis ipsorum tangeret flequarias suas seu panem earundem medietate interficeretur ab ipsis. ltem cum judicia sint hominum civitatis deberet judices constituere qui secundum jura sciret judicare unde quia non faciunt super hoc impetretur litera a domino papa et judex Cesaraugusteepiscopus. Item injurantur iidem cives sibi et potius Templode possessionibus quas vendiderunt nec dederunt seu aliquo modo alienaverunt nec commutaverunt in posse clericorum dertusensiumet personarum religiosarum quia ipsas posessiones eiciunt de Templijurisdiccione et de sui ipsorum convicinitate. Item jamdicti cives non deberent servare nec aliquatenus pati guidagium R. de Montechateno cum ipse guidat banditos homicidas et malefactores cum ipsi non sint homines predicti R. sed tantummodo Templinec teneatur dicto R. nisi sicut castellano vel feudatario. Item cum frater Dalmacius de Fenollare comendator Dertusensis quemdam libellum qui sequitur obtulit coram civibus memoratis in curia Dertusensi dixerunt se non teneri eidem respondere cujus quidem libeli tenor tale est. Proponit conquerendo frater Dalmacius de Fenollare contra P. Nicolau Jacobum Pertuigium S. Tener Berengarium filium S. Tener contra filium den Gassul et contra filium Tome Dardanos contra burdum den Cambrils burdum den Benivey burdum den B. de na Alax et contra duos filios legitimos dicti B. et contra Jacobumscriptorem filium S. Tener et contra tres filios den B. denSteve et contra filium minorem Nicolaii Fariner et contra filium Rubei Bassier et contra A. Qucio et fratrem suum et contra B. filium Stephani Tener et contra filium majorem D. Leuder et contra Ros nepotemde Na Alax dicens quod predicti convocati manu armatagladiis lapidibus et penatis venerunt ad domum denCuera ad hoc ut verbararent vel pulsarent vulnerarent vel occiderent ... de Sado et fratrem suum dictam domum fregerunt expoliaverunt et expugnaverunt frangendo januas et tabulasdicte domus et in eam perteratos lapides projiciendo unde cum ex hoc inciderint in crimen legis Julie de vi publica petit eos condemnari pena predicte legis que est ut deportentur et amitant omnia bona sua vel saltim quod puniantur paccare arbitrio judicantis. Item quod si fortasis composicio esset inter Templum et homines Dertuse quod magister petat ab eis homagium et accipiat ob hoc ut nullum cognoscant alium dominum et si contradixerint nulla inde fiat composicio. Item cum cives predicti sint naturales homines Templiet fecerint homagium Templo nullum debent cognoscere dominum preter Templum et cum a Deo faciunt homagium R. de Montechateno faciunt illud in prejudicium Templi et contemtum. + Item si alicui mercatores mitent vel extraant aliquas mercaderies de civitate Dertusede quibus leudam debent percipere domini Dertusensesveniet aliquis cives Dertusensis et secrete erit locutus cum extraneo mercatore dicens quod si dictus mercatoreidem aliquod servitium duxerit faciendum illc homo Dertusefaciet ipsas mercaderias suas et ita domini Dertuseamitunt leudam suam. Et cum domini vel ipsorum bajulidicunt eis civibus quod jurent quod dicte mercaderie sint sue nolunt jurare et ita domini amitunt jus suum dicentes non esse consuetudinem Dertuse quod jurent.
+ Item facient dicti cives consorcium cum mercatoribus et hominibus alieniset ement et vendent multa absconsi de quibus Templum deberet percipere leudam et non facit et cum ipsi domini Dertuseinquirunt ipsos de veritate dicenda dicant quod totum suum est et cuando iidem domini dicunt eis quod jurent nolunt jurare et ita dominium amitit jus suum. + Item jamdicti cives deberent dare domino Dertusensi quarentenum de omni fusta quam deferant de Portu et nolunt dare de mellize nec de ligno quod habeat a XX palmis ultra. Et ita amitit dominium jus suum et asserunt non esse consuetudinem Dertusequod dent et debent dare secundum sententiam quam tulit episcopus illerdensis. Item si dicti cives voluerint facere aliquod statutum vel aliquod bannum ponere in civitate petent a comendatore quod illud eis concedat et si comendator concedet eis quod faciant si videatur bonum R. de Montechateno ipsi facient sin autem non facient et dimitent mandatum Templi et facient mandatum R. de Montechateno tamquam si esset dominus ipsorum proprie et ita non cognoscunt dominium Templi ut deberent et facient plura hii similia et faciunt pro dicto R. qui est castlanusac si esset dominus eorundem. Hoc est translatum fideliter factum sub anno Domini MCCXLVII de quodam instrumento in quo sicut habetur. In Cristi nomine pateat universis quod cum questio verteretur inter fratrem R. de Serra magistrumet alios fratres domus militie Templi et nobilemGuillelm de Montechateno ex una parte et universitatemhominum Dertusensium ex altera super variis et diversis articulis hinc inde propositis et specialiter super tribus articulis quos domini Dertusenses ad jurisdictionem ipsorum pertinere dicebant. Tandem post multam et variam altercationem pro bono pacis et composicionis et ut omnes in perpetuum super premisis inter eos disensionis materia sopiretur compromiserunt stare arbitrio et voluntati mei R. Dei gratia lllerdensis episcopi in hunc modum. Sit notum cunctis quod questio vertebatur inter fratrem G. de Cardona preceptorem Gardenii tenentemlocum quantum ad hanc causam fratris R. de Serra magistri militie Templi et fratrem P. Eximuz comendatorem Monssonis et fratrem Rostani comendatorem Ozce et fratrem R. de Barra et alios fratres templarios et nobilem virum G. de Montechateno Dominos dertusensium agentes ex una parte et homines dertusenses et B. Gerberti. R. de Podio. P. Jorda. J. de Alfocea. R. de Nomine Dei. Tomam Garidelli, R. Garidel. P. de Balaguer magistrum. B. de Monte Pao. J. Carbonell. J. Vitale. B. Correger. Jo. de Moza. G. Dapiera. Rombal. B. Calza. R. Raimundi. A. Oliver. G. de Mateo. B. Azco. G. Burges. J. de Cardona. D. A. de Penedes. Tomas Correger pro se et universitatedertusense defendentes et partim agentes ex altera. Petebant siquidem predicti domini dertusenses quod homines dertusenses firmarent directum in posse suo de omnibus causis quas contra eos haberent et quod firmarent eis directum in ZutaDertusense et quod reciperent judicem ipsorum dominorum tam universitatis quam singulorum tam criminalibus quam civilibus quas Domini haberent contra dictos homines dertusenses et tam ratione personarum ipsorum dominorum quam fratrum suorum et familie suc et ratione militum G. de Montechateno et familie sue. Petebant etiam dicti domini ab eisdem hominibus taschasbarchas balnea et quintam decem dierum et trium et quod cognoscerent de mensuris civitatis utrum sint recte vel non et quod preco civitatis preconizetur per civitatem nomine ipsorum dominorum. Petebant etiam injurias et expensas in causa factas et dampna data: homines vero dertusenses a predictis dominis ex adverso petebant quarentenum unum morabetinumcaptivorum et tertium denariorum panisflequeriarum et toltam rationem leudarum. Tandem post multas contentiones rixas et placita pro bono pacis et amicabilis compositionis partes super omnibus supra hinc inde petitis et super omnibus aliis generaliter et specialiter pro altera partium predictarum adversus alteram posset movere + usque ad presentem diem tamquam hic singulariter scriptis et positis sub pena duorum milium morabetinorum. In venerabilem patrem R. Dei gratia illerdensem episcopum unanimiter compromiserunt promitentes sub comisione dicte pene quod quidquid ipse jure laude vel consilio diceret vel statueret super premisis observaretur inviolabiliter ab eisdem quam siquidem supradictam penam pars non adquiescens arbitrio voluntati sive dicto domini episcopi eidem solvere teneretur quam ipse episcopus vel retineret sibi si vellet vel daret parti acquiescenti secundum propriam voluntatem suam pro qua siquidem pena solvenda sicut supradictum est fuerunt fidejussores ex parte templariorum et G. de Montechatenonobilis viri R. Berengarii Dager. P. de Montecatano. Jacobus de Cerveria. Gauzerandus de Pinos et G. de Samatacives illerdenses. Pro parte vero hominum de Turtusa fuerunt fidejussores de predicta pena solvenda P. Sancii et Thomas de Sancto Clemente civesillerdenses. Item tam partes quam fidejussores omnes in simul et in solidum promisserunt tradere et tornare pignora duorum milium morabatinorum in posse domini episcopiad mandatum et cognitionem ipsius quandocumque et quotienscumque ab eo fuerint requisiti. Renuntiantes tam partes quam fidejussores omni juris auxilio canonico et civili et consuetudini dertusensi et omnibus juribus et usaticis et consuetudinibus eis competentibus vel competituris aliqua ratione. Quod est actum V idus aprilis anno Domini MCCXL primo. Hujus rei testes sunt R. de Spelunca cononicus illerdensis. G. de Solario miles. R. Petri. R. Roci. Arnaldus de Valseguer. P. de Podio viridi. Hugo de Plomato. Aimerici de Rabastens. - Dominicus de Binefarnotarius domini Illerdensis episcopi. R. mandato partium supradictarum hoc compromissum scripsit et signum suum fecit.
Partibus igitur in nostra presentia constitutis productis a parte universitatis dertusensis quibusdam instrumentis et aliis documentis tam scripture ac rationabilis consuetudinis ut dicebant quam aliis quibus firmiter asserebant tam ex donationibus principum pro ut in eisdem instrumentis contineri videbatur intentionem suam et defensionem in omnibus esse fundatam quam et aliis. Inspectis etiam rationibus et allegationibus et aliis documentis quibus pars magistri et fratrum et dicti G. de Montechateno suam intentionem fundatam. Similiter asserebant super universis et singulis hinc inde petilis tam de jure quam de facto diligenter examinato negotio post plenam partium renuntiationem de earundem voluntate et expresso concenssu super premisis duximus arbitrandum ac nostram voluntatem super eisdem articulis declarandam quod quidem arbitrium fuit a partibus incontinenti amologatum seu confirmatum expresse ut super universis et singulis capitulis inferius anotatis ratum et inconvulsum inviolabiliter habeatur. Quod etiam arbitrium super eisdem capitulis nos proferendum diximus sub pena duorum milium aureorum superius comprehensa que soluta nichilominus remaneat compromisum. Et hoc idem voluntas partium confirmavit. In + primis siquidem arbitrando pronuntiamus quod homines dertusenses tam universi quam singuli magistro et fratribus comendatoribus qui pro eo fuerint in Dertusa pro tempore constitutis et Guillelmo de Montechateno vel eorum vicario nomine ipsorum ot omnibus successoribus eorum in perpetuum firment directum in Çuta vel civitate Dertusense ubi magis ipsi domini voluerint quandocumque et quotienscumque ab ipsis velint recipere firmamentum videlicet de omnibus querimoniis et demandis criminalibus sive de crimine civiliter intentandis quas ipsi domini contra universos et singulos de universitate dertusensesive ipsi magistri et fratres comendatoresdertusenses pro personis propriis sive magister vel comendatorpro fratribus sive G. de Montechateno pro persona propria sive pro militibus suis aut pro filiis militum qui sint filii militum et dominarum sive pro scutiferis tam templariorum quam G. de Montechateno quos assidue duxerint equitando sive pro donatis eorundem templariorum in eorum mensa assidue comedentibus ac fratrum pannis utentibus ad vestitum sive pro morte aut gravi vulnere familie sue tam ipsi magistri et fratres comendatores vel aliqui tenentes locum eorum quam G. de Montechateno contra universos vel singulos dertusensessive criminaliter sive civiliter duxerint proponendas. Ab hujusmodi autem dicte familie excipimus trotarios de quorum morte arbitrando dicimus quod fiat sicut de reliqua familia. De vulnere autem si fuerint vulnerati vel alia quacumque injuria afecti firment directum in curia civitatis inferius et ibi placitum agitetur. Item firment eis directum in eodem loco scilicet Zute sive de leudis sive de emparamentis factis ratione leudarum. Que quidem emparamenta homines dertusenses fregerint sive de redditibus ad ipsos
dominos inmediate pertinentibus vellint contra universos vel singulos proponere questionem. De omnibus aliis questionibus civiliter intentandis ab ipsis dominis vel eorum vicariis firment directum homines Dertusenses in posse curie Dertusensis non in Zuta sed in civitate inferius sicut est actenus consuetum et ibidem placitum agitetur sub examine curie civitatis. Super questionibus de quibus firmabitur directum in Zuta ut dictum est agitetur placitum infra primos barbachane Çute dertusense infra primam portam et juxta eandem cum de civitate venitur ad Çutamsub examine judicis quem domini dertusenses constituerint in eisdem. Qui quidem judex a dominis Dertuse super questionibus constitutos justo recto ac fideli judicio primo secundum usaticosBarchinone postmodum secundum rationabiles consuetudinescivitatis Dertusensis vel alias sicut consuetum est actenus dirimat inter ipsos cives et dominos dertusenses per dictas criminales sive cum de crimine civililer agitur questiones. Item arbitrando dicimus quod homines dertusenses habeant barchas pasagii cum passagio franquas et liberas quod domini dertusenses nullum jus sibi vendicent in eisdem quibus perpetuum imponimus silentium nec alias possint habere vel construere barchas quorum occasione vel causa redditur barcharum universitatis hominumdertusensium vel jus eorundem in aliquo lederetur. Habeant tamen domini dertusenses et eorum familie passagiumin easdem barchas tam civitatis quam Cherte liberum absque aliquo precio et expensa tam in rebus quam personis et habeant et percipiant X mazminas annis singulis pro definicione predictarum barcharum quas mazminas universitas dertusensis eisdem assignet in loco tuto et idoneo ubi ipsarum percepcio perire non possit. Balnea vero ad construccionem et refeccionem murorum pertineat civitatis quibus fuisse deputati noscuntur quorum redditus sive proventus expendatur in fabrica eorundem juxta arbitrium duorum proborum hominum civitatis qui eos recipiant quorum necligentia vel culpa corrigantur per curiam et probos homines civitatis. Imponentes silentium ipsis dominis et super ex ipsis preceptis. Item arbitrando pronuntiamus quod homines dertusenses universi et singuli qui ex speciali dominatione regum aut dominorum terras in montanis posidere noscuntur eas franchas et liberas habeant et posideant suo jure pacifice et quiete et eas possint aut quicumque voluerint dare aut quocumque titulo cultas et incultas pro voluntatis arbitrio collocare. Illi quoque qui terras incultas in eisdem montaneis sua cura et sumptibus ad novam reduxerint culturam eas similiter habeant et possideant franquas liberas et quietas. Et eas similiter possint dare aut pro voluntatis arbitrio collocare. Item tamen quod coloni qui eas perceperint excolendas si de terris ipsis sit questio in posse dominorum qui ipsas terras dederint excolendas firment directum sub eis que placitum agitetur. Si vero super aliis inter colones et dominos vel inter ipsos colonesvel inter collones et quoscumque alios questio oriatur firment directum in pose curie Destusensis et ibidem placitum agitetur. Illi vero qui nec speciali donatione nec cura sua ad culturam novam terras reduxerint sed quasi autoritate propia sibi jus in eisdem vendicabant nichil habeant in eisdem et hujusmodi hominibus super illis terris perpetuum duximus silentium imponendum nisi forte eas vellint de nova excolere et reducere ad culturam. Item arbitrando dicimus quod cum ad mandatum curie Dertusensispignora a debitoribus capiuntur id observetur de X diebus et tribus quod est actenus observatum ita quod domini vel eorum vicarii non possint quintam vel aliquam partem exigere pro eo quod debitores confitentes debitum ad solutionem compellunt licet si forte necesaria post Xlll dies judicialis compulsio sive execucio facienda. Item arbitrando dicimus quod homines dertusenses justas et rectas habeant mensuras ac stateras tam in dando quam in recipiendo et flequerie panem rectum et justi pensi faciant in quibus omnibus si penes aliquos vel aliquas fuerint reperta falsitas per curiam civitatis et probos homines corrigatur qui si inventi fuerint negligentes eorum negligentiam et culpam domini Dertusensescorrigant et emmendent ac percipiant ab eisdem llecuariis pro falsitate comisa sine aliqua diminutione id quod modo noscitur observare. Addicimus etiam quod preco nomine dominorum et proborum hominum civitatis in eddictis bannis et ceteris que spectant ad preconis oficium publice vocem emitat cum in his non videatur dominis aliquod prejudicium generari. Item arbitrando dicimus quod quarentenum quod domini consueverunt recipere in farinaet blado de cetero non percipiant nec aliquid jus sibi vendicent in eodem et homines Dertusenses ad ejus collatione pronuntiamus de jure non teneri cum videatur introductum fuisse in periculum animarum. Hoc idem in exactione que tolta vulgariter nuncupatur sive leuda quam domini Dertusenses sibi ratione bestiarii injuste et irrationabiliter vendicabant. Similiter arbitrantes in quibus quidem quarenteno et tolta eisdem dominis perpetuum duximus silentium imponendum hominibus dertusensibus super preceptis de quarenteno et tolta a dominis perpetuum silentium imponentes. Item dicimus arbitrando quod pro inventione sarracenorumfugitivorum qui sint vel fuerint civium dertusensiumdomini nichil de cetero percipiant ab inventoribus super ea que percipere consueverant eis silentium imponentes. Item arbitrando promitimus et declaramus voluntatem nostram quod omnes injurie et demande remitantur seu etiam questiones hinc inde quas domini dertusenses contra universos vel singulos de universitatevel universitas contra eos usque in presentem diem moverepoterant aliqua ratione et ipsis super illis perpetuum silentium duximus imponendum. Universos et singulos de universitate dertusenseet predictos dominos a predictis injuriis questionibus et demandis penitus absolventes. Item quid pro supradictis questionibus et demandis domini dertusenses multas sicut dicitur in lite prosequenda fecerant expensas universitatem dertusensemeisdem in DCC maciminis similiter condemnamus. Item arbitrando dicimus quod domini dertusenses confirment laudent et aprobent omnes libertates consuetudines et donationes quas ex donationibus principum aut prescriptione longissima actenus habuise et tenuisse noscuntur salvis universis et singulis que superius sunt expressa. Quod est actum VIII idus marcii anno Domini MCCXL primo. - Sig+num R. Illerdensis episcopi. Sigi+num fratris R. de Serra magistri milicie Templi. Sig+num Guillermi de Montechateno. Sig+num fratris G. de Cardona preceptoris Gardeni. Sig+num fratris Poncii de Vulterra preceptoris Miraveti. Sig+num fratris Bernardo de Boscho preceptoris Dertuse. Sig+num fratris Dominici preceptoris Açconis. Sig+num fratris Roslant preceptoris Oççe. Sig+num B. Girberti. Sig+num R. de Podio. Sig+num P. Jordani. Sig+num J. de Alfocea. Sig+num R. de Nomine Dei. Sig+num Tome Garidel. Sig+num R. Garidel. Sig+num P. de Balaguer. Sig+num magistri B. Sig+num Br. de Montpao. Sig+num J. Carbonel. Sig+num J. Vital. Sig+num Berenguer Correger. Sig+num Johannis de Maza. Sig+num F. Dapiera. Sig+num R. Raimundi. Sig+num B. Azco. Sig+num Domignelli A. de Penedes. Sig+num Rambaldi. Sig+num A. Oliveri. Sig+num G. Burges. Sig+num A. de Penedes. Sig+num B. Calza. Sig+num G. de Montechateno. Sig+num G. de Cardona. Sig+num G. Correger. - Qui omnes supradictii tam domini pro se et successoribus suis quam cives pro se et tota universitateDertusense et eorum successoribus hanc sententiam unanimiter aprobarunt et eam se promiserunt sicut supradictum est inviolabiliter servaturos.
Remembranza de hominibus qui venerunt ad portamcastri cum armis et muniti. In primis Samso de Lobregato. Raimundus de Berengata. B. R. Garidel. F. de Bas filius. P. Bruni filius Matiani servietus h°. B.° Colteler filius den Moles. Filius den Sobreval. Lo marit den Na-Çimona filius den Torner de Za Rambla. Lo fill den Filip de Remolins. Lo marit de Na-Aldoverona viuda qui fo den Samso de Lobregat. En Rosset Michel de Bicen. Mateu fill de Na-Servera. En Seguret. Lo major fill de Na-Segura. Lo fill den R. Carbonel lo menor. En Mascaros e Guerau Samaler. R. Jorda. - R. Galet. - Pasqual de Solsona. - B. Dalcea. - Jo. de Novelles. - Ja. Tomas. - P. Tomas. - R. Tomas. - B. Tomas. - Jo. de Manresa. - B. R. Pinyol. - R. Garidel. - B. N. Garidel son fil. - F. de Bas. G. de Penedes. - A de Valmol. - G. Pere. - P. Bru. - Roc den Esteve. - B. Dalcaraz. - G. Carbo ... de Penedes. - Caldarer. - R. Caldarer. - P. Queral. - .... Metge. - .... Na-Alax .... Treita .... Rossiol. - Isti contradicunt quod non scribantur consuetudines. - G. de Montblanch. - Rog de Villalbi. - P. Navare. - Garcia Perez. - P. de Villabi. - P. de Manresa. - D. Daltezea. - R. Mercer. - Nicolau Fariner. - Pere de Sarete. - D. Serra. - R. de Ripal jove. - P. de Ripal. - Jo. de Fontannes. - D. de Fontannes. - P. de Alcocea. - Jaume Escriba. - P. Macip. - P. Escriba. - EnGuardia. - Ermengou. - Rosch Pellicer. - A. Orella. - P. Tort. - Bernat Caver. - G. de Sen Feliu. - En Berdet. - F. Monnet. - R. Tos. - G. Lorigo. - En Grinyo. - Jo. Gili. - Bernat Alzina. - P. Oliver. - P. Siffre. - A. Oliver. - Nicolau Baro. - F. Arayola. - G. de Na-Aleu. - B. Calderer. - Guerau Dapiera. - R. de Tala. - F. Correger. - G. Dardenos. - B. de Cambrils. - En Xicot. - A. Negre. - B. N. Maz. - A. Zes Moles.- En Payanot.- P. Gil.- En Sent Marti.- En Perico. - Senyor de Lerin. - A. R. - En Mezina. - Gerau Burges. - B. Sagrista. - Estalierola. - R. Tricha. - Noscos. - Berenguer de Picapedras. - P. Nicolao. - En Caldero.- En Baldovi.- F. Zasoret.- G. F.- P. Mabili.- P. Dalbi.- R. Astrus. - R. Mercet. - En Catala Carnizer. - Pasqual de Calaf. - A. de Miralles. - F. Monet. - Michel Amigo. - Jo. Gili. - A. Dez Castel. - G. Baquer. - Andreu de Aliaga. - Miquel Taragana. - A. de Reus. - R. Garidel jove. - P. Albert. - Isti volunt quod consuetudines scribantur. (A)....
(A) El documento que sigue aquí tiene sobre catorce líneas enteramente borradas e ininteligibles, pudiendoleerse tan solo su final que es indudablemente de una bula pontificia, acaso de Urbano IV, y es como sigue:

.... tribuitur et prefate jurisdictioni dictorum magistri et fratrum non modicum derogatur. Quare humiliter petebant a nobis ut cum hujusmodi licentia por quam dictis civibus usus bonarum consuetudinum reservatur ad pravas et antiquasconsuetudines extendi non debeat maxime quia de intentione dicti episcopi hoc non videtur aliquatenus processisse dictos cives dertusenses quod predictis et aliis consuetudinibus que absque interitu salutis eterne servari non possunt ab eadem civitate ipsorum penitus profligatis verum si ad illarum observantiam se juramento prestito astringerunt eas observare vel ipsarum pretextu dictam jurisdictionem eorundem magistri et fratrum in hiis que ad justitiam pertinent impedire de cetero non contendam compeli per discreto aliquos mandaremus. Quo circa fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis quod justum fuerit appellatione remota decernas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari pro viso ne in universitatem Dertusensem excomunicationi vel interdicti sententiam proferas nisi a nobis super hoc mandatum receperis especiale. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appelatione cesante compellas veritati testimonium perbibere. Data Viterbii idus octobris pontificatus nostri anno primo.
Urbanus episcopusservus servorum Dei venerabili fratri episcopo Cesar-Augustanosalutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii magister et fratres militie Templi Aragonis et Cathaloniesua nobis petitione monstrarunt quod olim inter ipsos ex parte una et cives Dertusenses ex altera super temporali jurisdictione civitatis ejusdem que ad ipsos magistrum fratres plene ac libere pertinet et aliis diversis articulis orta materia questionis fuit tandem super hiis in bone memorie Illerdensemepiscopum tanquam in arbitrum sub certa pena concorditer compromisserunt qui taliter exercuit arbitratus quod hujus jurisdictio penes eosdem magistrum et fratres totaliter remaneret. Ita tamen quod dictis civibus uti liceret illis bonis consuetudinibus quibus cives Barchinone utuntur et aliis quibus uti consueverunt cives dertusenses jamdicti. Porro iidem cives dertusenses asserunt in prefata civitate de consuetudine obtentum existit et nullus pro aliquo crimine quantumcumque notorio puniri possit nisi aparuerit legitimus acussator qui ad penam talionis inscribat et quod in aliqua causa nisi criminale fuerit non compellantur testes ad perhibendum testimonium veritati sicque predicti cives dertusenses hujusmodi pretextu arbitri contendunt uti hujusmodi consuetudinibuset nonnullis aliis juri contrariis per quos eorundem magistri et fratrum jurisdiccio enervatur. Quare fuerit ex parte ipsorum magistri et fratrum nobis humiliter suplicatum ut super hoc providere paterna diligentia curaremus. De tua itaque circunspectione plenam in domino fiduciam obtinentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi facias tibi dictas consuetudines in scriptis ab ipsis civibus dertusensibusexiberi et aprobes quas de jure videris aprobandas reliquis sicut justum fuerit reprobatis contradicentes per censuram ecclesiasticam apellatione postpositam compescendo non obstante constitutione de duabus dictis edita in consilio generali dummodo infra ipsos ipsi magistri et fratres jus suum super hoc comode assequi nequeant et ultra tertiam vel quartam aliquis accionem presentium extra suam diocesim ad judicium non trahatur. Datum Viterbii X kalendas maii pontificatus nostri anno primo.
Usen los ciutadans de Tortosa que de nenguns clams que age laun del altre de feit de possessio non donen possessio e axi semblansper la senyoria pren a gran tort com non done justicia axi com de les altres coses.

LX, perg 220, septiembre 1149


LX
Perg. N° 220. Set. 1149 (no se ve bien si es un 9).

In nomine Domini nostri Jesuchristi: Certum sit omnibus quod ego Raimundus Dei gratia comes barchinonensis princeps aragonensis et Tortose marchio cupiens habere partem regni celestis meritis et intercessionibus sanctorum propria animi deliberatione dono et concedo in perpetuum Deo et Sancto Salvatori Cesaraugustane sedis et Bernardo ejusdem episcopo et canonicis ibi Deo sirvientibus et successoribus eorum villam atque castellum que dicitur Alballat cum omnibus suis terminis heremis et populatis et cum silvis et cum aquiset cum pascuis suis et cum omnibus redditibus et juribus suis sicut unquam melius habuit vel habere debuit in tempus de maurosdono et concedo illis ut habeant eam per hereditatem. Similiter dono per fevum et per honore Deo et supradicte ecclesie Sancti Salvatoris et Bernardo episcopo et successoribus suis illo castello de Alballat cum omnibus redditibus et directis suis omnibus diebus vite mee: et post obitum meum dono et concedo illud supradictum castrum et villam ut habeant et possideant per hereditatem. Adhuc autem dono et concedo totum donativum sicut superius scriptum est
ut habeant illud salvum et ingenuum et liberum et franchum salva mea fidelitate et de omni mea potestate per secula cuncta amen. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta era MCLXXXVII in mense septembre in obsidioneIlerde dominante me Dei gratia comite inBarchinona et in Aragone in Superarbi et in Rippacurcia atque in Tortosa: episcopo Bernardo in Cesaraugusta: episcopo Dodo in Oscha: episcopo Guillermi Petri in Rota: episcopo Michael in Taraçona: comite Arnald Miri Palariensem in *Buile et in Ricla: vicecomite de Gavarret et de Bearn in Oschaet in Bespen: Bernardo Gomiz in Jacha et in Agierb:Ferriz in Sancta Eulalia: Garçia Ortiz in Cesaraugusta et in Fontes: Artal in Alagon: Peire de Castellaçolo in Calataiub: Sancio Necones in Darocha:Fortunio Acenariz in Tarazona: Galin Xemence in Belgit:Galindo Ximinones in Alcala: Pelegrin in Alxeçar: Fortun Dat in Barbastro: Pereramon in Estata: Frontin in Elson: domno Petro de Rueira magister militie Templi in Monçon et in Corbinos. Sunt testes visores et auditores de hoc super scriptum comite de Paliares et Guillermi Raimundi Dapifer et don Gomez et Petrus magister de milicie Templi et don Fredul et Frontin et PereDestopanian et Auger et Gillem Arnal fratri suo et Galindo Johanne de Roda et Raimundus prior Sancti Salvatoris et Martinus canonicus. - Et ego Andree de Agierb scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.

Nota: MCLXXXVII : 1187, Perg. N° 220. Set. 1149.
Belgit : Belchite : Belchit.
Alxeçar : Alquézar ?
Agierb : Ayerbe. Ahí hierve el agua a 100 °C.