martes, 24 de diciembre de 2019

LXX, perg 241, 5 agosto 1151


LXX
Perg.n°241. 5 ago. 1151.

Quoniam ad celsitudinem principum specialiter spectare videtur de temporalibus bonis que divina clemencia temporaliter illi habenda concesserit ecclesiam Dei dotare atque honorifico ditare. Idcirco ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis Tortose Ilerdeque marchio quem divina bonitas exaltare dignata est. Concedo Domino Deo et ecclesie Sancte Dei genitricis Marie que condam apud Dertosam celebris sedes pontificalis fuit et erit deinceps divina prestante clementia et tibi venerabilis Gaufredo dertusensis ecclesie per Dei dispositionem episcopo et successoribus tuis omnibus in perpetuum omnes decimas et omnes primitias omnium fructuum et animalium quos recipiunt val recepturi sunt Christiani in perpetuum tam de laborationibus suis quam de redditibus universis quos de laborationibus sarracenorum habituri sunt. Preterea concedo et dono ecclesie dertosense jamdicte et tibi Gaufredo tuisque successoribus omnia alodia et omnes majorisMezquite quecumque habet aut olim habuit in tempore Sarracenorum extra prephatam civitatem. Nichilominus etiam dono atque concedo tibi Gaufredo et successoribus tuis et prephate ecclesie omnes Mezquitas tam edificatas quam desertasquas modo sarraceni non tenent et deinceps dimissuri sunt cum omnibus alodiis et possessionibus earum que sunt extra civitatem et duos furnos in civitate unum ad mensam episcopi et alium ad mensam canonicorum. Preterea dono et concedo prephate ecclesie episcopali et tibi Gaufredo tuisque successoribus in perpetuum omnes decimasomnium mearum redituum Tortose que modo habeo vel in posterum habiturus sum. Ego et omnes mei successores videlicet de leudis usaticis portaticis mensuraticis ribaticis molendinis furnis balneis piscibus salinis et de lignissive fustibus et de omnibus quintis meis que ad me pertinent vel pertinebunt de cavalcatis nec non et de universis redditibusmeis que modo vel in posterum exeunt vel exitura sunt mihi et successoribus meis apud Tortosam tam de aqua quam de terra sicut melius dici vel intelligi potest exceptis justitiis et placitis omnibus et etiam questiis in judeis et sarracenis que mihi et posteritati mee integre retineo atque reservo. Dono insuper C morabatinos annuatim de pariasarracenorum quamdiu ego et successores mei illam habuerimus ad indumenta canonicorum prefate sedis Tortose. Ecclesiis vero que sunt vel erunt extra civitatem in universo episcopatu Tortose dono et concedo omnes decimas omnium fructuum et animantium que christiani habebunt ex propriis laborationibus suis vel ex redditibus laborationum sarracenorum ita videlicet quod sedis episcopalishabeat quartam partem predictarum decimarum et ecclesie que erunt extra civitatem habeant tres partes decimarumet primitiarum ad earundem servicium necnon et habeant alodiaet possessiones que erunt extra castella et villasomnium mezquitarum quas modo sarraceni non tenent vel in posterum sunt dimissuri. Constituo ctiam ad honorem Dei et Sancte Marie ut episcopalis sedes Tortose habeat et quiete possideat omnes terminos sui episcopatus sicut melius unquam aliquis rextempore sarracenorum regnum Tortosepossedit vel possidere debuit. Et omnes ecclesias et capellasque in episcopatu tortosensi sunt vel erunt necnon et omnes decimas et primitias sicut superius determinatum est. Et cimiteriaet oblationes et defunctiones et omnia quecumque ad jura episcopatus Tortose pertinent vel pertinere debent et omnia illa que ex liberalitate mea in presenciarum concessi et donavi vel in posterum Deo propitio daturus sum. Hec omnia supradicta dono et confirmo episcopali sedi Tortose et tibi venerande Gaufredeper Dei gratiam ejusdem sedis episcopo tuisque successoribus ut amodo et in eternum ad honorem Dei et salutem anime mee hec omnia integre habeatis et quiete possideatis. Actum est hoc apud Tarrachonam nonas augusti anno Dominice incarnationis MCLI. die scilicet qua consecratus est primus episcopusGaufredus episcopus abbas Sancti Rufi III anno post liberationem Tortose a sarracenis. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Terrachone archiepiscopi ac Sancte romanne ecclesie legati qui hanc donationem confirmo. Sig+num Guillermi Barchinone episcopi. + Berengarius gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Petrus Dei gratia ausonensis episcopi. Sig+num Arnallus Helene episcopus. Sig+num Guillermi Berengarii. Sig+num Guillelmi Garidel. Sig+num Lombardi. Sig+num Geralli de Salvaniaco. Sig+num Maurini. Sig+num Ollerii.Sig+num Guilaberti. Sig+num Alexandri. Sig+num Guillelmi Pecuz. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Geraldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Devete Drimontis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Sanctiminati. Sig+num Otonis. Sig+num Guillelmi de Copons. Sig+num Alegret. Sig+num Druet. Sig+num Arnaldi A Dei. Sig+num Bardine. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit jussione prelati comitis Barchinone Aragone principis Tortose llerdeque marchionis die et anno quo supra.

LXIX, perg 243, agosto 1151


LXIX
Perg. N° 243. Agosto 1151.

Ad notitiam omnium volumus pervenire qualiter ego Bernardus tarrachonensis archiepiscopus ad honorem Dei et apostolorum principis Petri laudo dono et trado assensu dompni Eugenii romani pontificiset consilio sufraganeorum nostrorum et voluntate cannonicorumnostrorum civitatem Tarrachone cum territorio suo tibi Raimundo illustri comiti barchinonensi aragonensium principi Tortose llerdeque marchionipropter ipsius civitatis restaurationem et malorum hominum illam perturbantium inquietationem ad fidelitatem et utilitatem nostram nostrorumque successorum et eccllesieSancte Tecle sicut beato Oldegario et ecclesie Sancte Tecle donata est a venerabili patre tuo Raimundobarchinonensium bisullunensium ac Provinciecomite. Donamus inquam tibi et successoribus tuis quos Deo annuente ex uxore habueris ut per nos et ecclesiam nostram habeas Tarrachonam cum omnibus terminis et pertinentiis suis terreet maris et ipsum senioraticum super omnes militeset alios homines ut sint tui solidi et heredium tuorum quos ex uxoretua habueris et faciant tibi exercitus et cavalcatas et quitquid facere debeant suo seniori. Termini vero prephate civitatis et territorii a parte orientis sunt in termino de Tamarit et de Monteolivo sicut descenditur ad mare et ascenditur per aquam de Gayano usque ad montes et transit a septentrionali plaga per calcem montium usque ad ipsum engolador de Cabra et pervenit usque ad ipsum embotumet ascendit per ipsa cacumina montium de Carboneriasicut ipse aque incipiunt vergere ad austrum et ab occidentaliparte transeunt ipsi fines per Montem rubeum et per collemBalagarii usque ad mare. A plaga meridiana est terminus ipsum mare quod comune est omnibus ipsius terre habitatoribus ad utendum et expiscandum. Quiquid autem his terminationibus concluditur dono tibi jamdicto Raimundo comitiet omnibus successoribus tuis quos ex uxore habueris ut per nos et successores nostros et ecclesiam nostram habeas hec ad nostram fidelitatem sine omni engan. Concedimus etiam tibi ut habeas tibi unum furnum et unum casale molendinorum ad dominicaturam tuam. In omnibus vero quecumque amodo in Tarrachonavel infra prenotalos ejus terminos tam per te quam per nos et ecclesiam nostram aut per voces tuas et nostras emptione cambiatione comutatione vel aliquo alio modo adquirere vel habere potueris medietatem sine omni missione atque gravamine. De his autem omnibus quecumque nos vel ecclesia nostra in Tarragona vel in prephatos terminos aliquo modo conquirere vel habere poterimus medietatem vobis concedimus exceptis his que ad propria jura ecclesie spectare videantur et exceptis his que habitatores Tarrachone et ejus territorii pro remedio anime sue in vita sive in morte dare vel relinquere ecclesiis Dei voluerint. De mercatis et feriis sive nundinis de leudispedaticis toloneis ribaticis quarteriis balneis cavalcatis tam terre quam maris de placitis justititiis et de omnibus consuetudinibus et usaticis sive redditibus universis terre et maris sicut melius dici vel intelligi potest medietatem fideliter habeas nos ecclesia nostra alteram cum integrittatemedietatem: bajulus vester seu vicarius vel successorum vestrorum accipiat omnes estachamentos ipsius civitatis totius territorii et judicet placita presente archiepiscopo vel bajulo suo et quod inde exierit inter vos et archiepiscopum per medium dividetur. Neque erit vobis licitum in Tarrachona vel ejus territorio ponere vicarium sine nostro consilio: et si aliquis de habitatoribus Tarracone vel ejus territorii forifecerit archiepiscopo vel suis firmet directum in manu archiepiscopivel bajuli ejus et presente bajulo comitis quod inde per justitiam exierit archiepiscopus et comeshabeant per medium. Preterea si in molendinis furnisbalneis tendis alfondags aut fundis vel aliis augmentationibus de quibus omnibus archiepiscopus et ecclesia medietatem habuerint expense fuerint necessarie ab utroque fiant comuniter comuni consilio utriusque. Retinemus vero ad dominicaturam nostram et portionem omnes ecclesias et ecclesiastica jura et ecclesiasticas personas et familias nostras et clericorumsive monacorum et omnes qui ecclesiastica predia incoluerint et ibi habitaverint et omnes qui in domibus vel possessionibus ecclesiasticis habitaverint ut in his omnibus nullus princepsvel inferior persona laica presumat aliquid judicare vel distringere seu disponere ullo unquam in tempore absque nostro jussu. Retinemus etiam decimas et primitias omnium fructuumterre et animalium et piscium et salinarumet quarterie et molendinorum. Retinemus etiam omnes dominicaturas nostras villam videlicet Constantinam cum terminis suis et stagnum de la Vid cum omni dominicatura que sibi adjacet sicut eam retinuit beatus Oldegariuset dominicaturam de Franculi et alias omnes dominicaturas quas habemus vel in antea Deo annuente habebimus. Retinemus iterum quod omnes milites et ceteri habitatores Tarrachone et totius territorii jurent nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fidelitatem de honore et corpore nostro. Et si villa mutabitur faciemus ibi prius unum furnum et unum casalemolendinorum ad dominium nostrum et ecclesie nostre in eo loco quem elegerimus et postmodum vos unum furnum et unum casalemolendinorum que in dominio vobis concessimus ubi volueritis faciatis. Ceteros vero furnos et molendina ubicumque fiant per medium habeamus. Preter illa que nobis et successoribus nostris et
ecclesie nostre fideliter retinemus reliqua omnia sicut superius determinata sunt sine vestro et nostro enganno vobis et successoribus vestris quos Deo annuente de uxore habebitis ad honorem Dei et utilitatem et fidelitatem nostram nostrorumque successorum et ecclesie nostre concedimus donamus et laudamus ea conditione ut si quod absit te prephate comes aut aliquem ex heredibus tuis absque filio vel filia de conjuge moricontigerit omnia que presenti scripto tibi concedimus vel donamus cum omnibus meliorationibus et adquisitionibus a te vel a tuis heredibus factis libere et integre in potestatem et jus et dominium nostrum et successorum nostrorum et ecclesie nostre revertantur omni tempore permansura. Filius autem tuus de uxore cui hunc honorem post te habendum dimisseris juret nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fidelitatem de corpore nostro et de civitateTerrachona cum omnibus pertinentiis et similiter alii omnes successores vestri legitimi eandem fidelitatem nobis nostrisque successoribus et ecclesie nostre jurent. Et ne hujusmodi pactum vel convenientia possit transgredi differri vel rumpi quando tu venerabilis comes Deo vocante viam universe carnis abieris statim in potestatem archiepiscopi et clericorum ecclesieterrachonensis omnia castra et fortitudinesTarrachone et omnium terminorum ejus cum omnibus que tibi donamus et concedimus redigantur: que archiepiscopus et ecclesia tandiu teneant quousque filius tuus legitimus cui hunc honorem dimiseris predictam fidelitatem archiepiscopo Tarraconeet ecclesie propria manu faciat quo facto honorem suum habeat: eodemque modo inter comites et archiepiscopossuccessuros et ecclesiam de projenie in projeniem immutabiliter fiat. Quando vero archiepiscopum mori contigerit nullicomitum vel alicui laico subjecte sibi persone aliquid honoris vel rerum episcopalium emparare vel tangere vel antere seu minueresed omnia integre in potestatem clericorum tarrachonensisecclesia illibata permaneant quousque tarrachonensis ecclesiaalterum habeat archiepiscopum. Propter hec omnia superius comprehensa et determinata ego Raimundus comes barchinonensis princeps tarrachonensis et aragonensis Tortose Ilerdeque marchiopromito atque convenio Deo et ecclesie tarrachonensi el vobis domine Bernarde archiepiscope ut ab hac die et antea sim vobis fidelis de civitate Tarrachona et ejus territorio et nominatim de his que in dono quod michi facitis retinetis et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis et redditibus que ad vos et ecclesiam vestram pertinent vel pertinere debent et quod intendam sine enganno edificare et defendere Terragonam et ejus territorium contra omnes homines et feminas qui justitias et jura ipsius civitatis et territorii vobis et ecclesie vestre tollere vel minuere temptaverint et observare justitiam vestram et ecclesie vestre sicut superius determinatum est. Si qua vero in posterum ecclesiastica secularisve persona contra hunc tenorem pagine ire temptaverit non valeat sed iram Dei tandiu incurrat donec satisfaciat. Facta carta mense augustiapud Tarrachonam in ecclesia Sancte Tecle anno ab incarnatione Domini MCLI. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Petri de Cherol. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit mense et anno quo supra adjectis literis super XI et XII lineam.


Nota de Ramón Guimerá Lorente:
apostolorum
principisPetri, Pedro el PRINCIPAL, el cabeza de los apóstoles.
De igual modo, Ramon Berenguer IV es
principemaragonensi, principi, princeps, y otras variaciones que vemos en este tomo. La reina es Petronila, Petrvs, Petrus, Peronella regina aragonensis, y Ramiro, Ranimiro II es rex, rey, regi, etc, hasta que Alfonso II(Ildefonsoy variantes) hereda el título.
Emparare vel tangere:
emprar, emprá – amprá (coger); amparar ?
Vel : o
tangere: tocar, tangente.
Nome tangues, habibi ...

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratrismei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francumalodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofrediet Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevumet donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castroet de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petreobieris sine infante legitimo hoc totum aleudamBernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovicijunioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rochain qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.