martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIII , perg 250, 4 abril 1152


LXXIII
Perg. n. 250. 4 abr. 1152.

Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella regina aragonensis jacens et in partu laborans apud Barchinonam. Concedo dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex utero meo Deo volente processurus totum regnum aragonensem cum omnibus comitatibus et episcopatibuset abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus sicut rex Andefonsus melius unquam tenuit et habuit. Ea videlicet conditione ut dominus et maritus meus Raimundus comes barchinonensis habeat teneat et possideat integriter et potenter sub imperioet dominatione sua totum predictum regnum cum omni sibi pertinente honore omni tempore vite sue. Postobitum vero suum remaneat totum supradictum regnum integriter filio meo jamdicto. Quod filiusmeus jamdictus obierit absque legitimo filiototum supradictum regnum et honorem prephatum sicut habuit et tenuit nobilissimus rex Adefonsus concedo similiter et dono jamdicto viro meo Raimundo comiti barchinonensi ad omnem suam voluntatem ex inde faciendum. Si autem filia ex utero meo processerit maritet eam honorifice jamdictus vir meus comesjamdictus cum honore et pecunia sicut melius ei placuerit et remaneat viro meo prenominato solide et libere totum supradictum regnumcum omnibus sibi pertinentibus ad omnem voluntatem suam perficiendam absque alicujus hominis vel femine blandimento. Etiam dono pro anima mea et dono II milia morabetinos mille ad ecclesias Aragonis et mille ad ecclesias Barchinonensiscomitatus Girundensis Bisullensis necnon et Ausonensis. Et pono meos manumissores videlicet Guilielmum barchinonensem episcopum et Berengarium girundensem episcopum ac Bernardum cesaraugustanumepiscopum necnon et Dodonem oscensem episcopum et Garciam Ortiz et Ferriz de Oscha et Guilielmum de Castelvel et Arnallum de Lertio qui dividant et distribuant supradictos morabatinos per ipsas ecclesias sicut melius et utilius ejus fuerit visum quos morabetinos prenominatos donet vir meus Raimundus comes jamdictus supradictis manumissoribus meis. Facta carta II nonas aprile anno Dominice incarnationis millessimo CLII. - Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc donum feci firmavi et hoc totum laudo atque confirmo in vita et in morte et testibus firmare mandavi. Sig+num Guilielmi barchinonensis episcopi.+Sig+num Lup Enegonis de Luna. Sig+num Guilielmi de Castelvel. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Primicherii. Sig+num Rodberti archidiaconipampilonensis. Sig+num abbatis Olive. Sig+num Calvetti prioris tirasonensis. Sig+num Poncii Scribequi hoc rogatus scripsit die et anno quo supra.

LXXII, perg 243, 30 noviembre 1151


LXXII
Perg. N°243. 30 nov. 1151.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris. Qualiter ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio ob remedium anime mee et parentum meorum dono atque concedo ecclesie de Uliano ut omnem honorem illum quem habet vel in antea Deo annuente juste et legaliter adquisitura est in Gerunda et comitatu gerundesibisullunensi barchinonensi et in omni honore qui ad dominium nostrum pertinere videtur libere quiete et absque ulla diminutione omnium casuum qui in predicto honore evenerit habeat et possideat. Quam ecclesiam cum omnibus que nunc habet vel ex collatione fidelium vel etiam ex adquisitione eorum qui in eadem ecclesia Deo deserviunt ipso annuente jure adquisivit et adquisitura est in defensione nostra ponimus et propter Deum suscipimus ne ulla deinceps persona res illius ecclesie ulterius audeat inquietare diminuere aut temerario ausu invadere. Actum est hoc III kalendas november anno XV regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimudicomes. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Bernardi Guilielmi de Luciano. Sig+num Guilielmi Raimundi Dapifer. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Raimundi Vilemulorum. Sig+num Guilielmi de Castro-vetulo. Sig+num Poncii scribe +. Petrus presbiter hoc rogatus scripsi die annoque prefixo. + Ildefonsi regis aragonensiscomitis barchinonesis et marchionis provincie.

LXXI, perg 242, 7 agosto 1151


LXXI
Perg.n°242. 7 ago. 1151.

Hoc est iuditium quod datum est in curia Raimundi barchinonensis comitis ab episcopisvidelicet Berengario gerundensi Guielmobarchinonensi Petro viscensi Artalloelenensi Gaufrido tortosensi abbate Sancti Felicis et a militibus Bernardo de Bello-loco Raimundo de Podio-alto Guielmo de Castello-vetulo de querelis quas habebant ad invicem Bernardus tarrachonensis archiepiscopus et clerici ejus et Rodbertus et Guielmus de Aquilone. Conquestus archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone quia fregerat molendina sua et suum reg tribus vicibus quod Guillelmus de Aquilone dicebat se fecisse propter fadigam de dret. Unde iudicatum est quod si poterit hoc probare Guilielmus per testes archiepiscopus suferret dampnum suum et si archiepiscopus aliquod malum propter hoc fecit Guielmo emendet illi. Quod si Guillelmus deffecerit in probacione emendet archiepiscopo malefactum. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo qui auferebat illi quandam fexamque est infra dominicaturas suas quam Guilielmus dicebat se habere per compram et juste possideret propter libertatem quam habent habitatores Tarrachone. Sed iudicatum est quid non licet Guilielmo emere aliquid de dominicaturis archiepiscopi sine ejus consensu archiepiscopo licet aliquid emere de dominicaturis Rodberti et Guilielmi sine eorum consensu. Conquestus Guilielmus de Aquilone de archiepiscopo qui auferebat ei suas justicias et suos rectos et totum quod habet in Tarrachona et in territorio ejus quo totum archiepiscopus plane negavit. ludicatum est archiepiscopum emendare Guilielmo quicquid Guilielmus poterit probare archiepiscopum sibi abstulisse de justiciis suis seu de usaticis vel rectis suis et si Guilielmus in probatione deffecerit archiepiscopus non debet facere Guillielmo aliquod escundit quia dominus ejus est. Conquestus est archiepiscopus de Guilielmo quia abstulerit suo armigero domum suam et in ea furnum fecerat. Guielmus respondit se hoc fecisse quia armigerille non venerat ad habitandum domum illam ad terminum ad quem promisserat se venturum et quia tertiam partem habebat in Tarrachona. Judicatum est quia propter has rationes non debuit hoc facere Guilielmus et si armiger redierit habeat domos et si non venerit non emparet eas Rodbertus vel Guilielmus donec determinetur de cujus sorte debeant esse. Conquestus est Rodbertus de archiepiscopo quia expulerat monachos de ecclesia Sancti Fructuosi quam Sanctus Oldegarius concesserat Rodberto ut eam daret ecclesie Sancti Martini de Saixs et propter hoc Rodbertus dederat ecclesie Sancti Fructuosi alodia et quasdam possessiones. Archiepiscopus vero dicebat hoc non esse credendum quoniam Sanctus Oldegarius retinuerat sibi sicut carta ejus testatur omnes ecclesias et possesiones earum. Judicatum est quod Rodbertus probet hoc per testes et archiepiscopus restituat ecclesiam et quicquid inde habuit monachis. Et si Rodbertus hec probare non poterit remaneat ecclesia et omnes ejus possessiones in potestate archiepiscopi propter cartam Sancti Oldegarii in quam ecclesias et earum possessiones sibi retinuit. Iterum conquestus est Rodbertus de archiepiscopo quem dicebat se suscepisse in suo consilio et in suo ducatu de negotiis Tarrachone et per enganabstulerat illi justitias Tarrachone et totam Tarrachonamet se duxerat eum ut faceret cartam per quam auferebat illi totam Tarrachonam. Archiepiscopus respondit hoc non esse verum sed cartam illam per quam Rodbertus conquestus est Tarrachonamperdidisse ipse eam firmavit spontanea voluntate sua et consilio uxoris sue et amicorum qui etiam in hanc cartam subscripserunt et maxime consilio Guielmi de Aquilone qui eam suo signo corroboravit. Unde iudicatum est et cartam bonam et omnia firma esse debere que in ea scripta sunt quoniam et a Rodberto et ab uxore ejus et a Guilielmode Aquilone firmata est. Conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui dederat quasdam domos Ospitali in Tarrachona. Guielmus de Aquilone dicebat se hoc fecisse concessione archiepiscopi: quod archiepiscopus negavit. Judicatum est quia si Guielmus probaverit hanc concessionem factam esse per testes firma sit et si non irrita sit secundum cartam Sancti Oldegarii. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui in villa Constantini quam ad dominicaturam suam retinuit Sanctus Oldegarius suum proprium bovarium et multos alios verberavit et vulneravit et quandam partem illius ville emparavit. Guielmus de Aquilone respondit illam partem non esse de terminis illius ville. Ad hoc respondit tarrachonensis archidiaconus quod Rodbertus illam partem mostraverat esse infra terminos prefate ville quando pedoavit terminus illius. Unde indicatum est ut archidiaconus probaret hoc esse sicut dicebat per testes et si hoc posset facere teneretur integre villam sicut Rodbertus pedoaverat et Guilielmus emendaret malefacta salvo tamen suo jure si quod habet in illo vilari. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui contra cartam Sancti Oldegarii qui sibi omnes res ecclesiasticas retinuit. Auferebat honorem ecclesie Viscensiet de Sent Seles et aliarum ecclesiarum. Guielmus de Aquilone respondit se dedisse I anulum aureum episcopi Viscensi pretio CXII morabetinorum pro isto honore et dicebat se fecisse hanc compram assenssu Rodberti a quo episcopus habebat hunc honorem per feudum. Judicatum est quoniam si Guilielmus poterit hoc probare per scripturam vel per testes quod iste honor ita esset alligatus Rodberto vel per feudum vel per alium vinculum quod non posset remanere sue ecclesie habeat Guilielmus. Si vero non poterit hoc probare recuperato pretio quod dedit pro hoc honore ab ecclesia Viscensi ne ipse enganatus sit predictum honorem recuperet ecclesia Viscensis. Nichilominus etiam iudicatum est et de ecclesiis et de possessionibus earum secundum cartam Sancti Oldegarii quod Rodbertus vel Guilielmus de Aquilone nichil inde sibi vendicare possint. Preterea conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui accusavit eum de tali crimine propter quod si probari posset incurrere periculum honoris et ordinis. Affirmabat enim quod Guilielmus Aquilonis imposuerat ei accusans eum coram omni curia comitis quod archiepiscopus abstulerat cuidam homini suam uxorem quam legitime habebat et alteri dederat unde habuit X morabetinos de quibus non dederat ei partem suam. Guielmus vero de Aquilone dicebat se non ita dixisse. Judicavit curia quoniam si archiepiscopus poterit probare per testes quod Guilielmus de Aquilone predictum crimen sibi imposuerit quia Guilielmus homo suus erat et sibi juraverat et ex hoc crimine si verum esset nullum comodum sibi contingebat preter hoc etiam si alius hujusmodi crimen archiepiscopo imponeret Guielmus quia fidelitatem illi juraverat de suo corpore et honore debuisset eum defendere. Ideo judicavit curia quod quicquid beneficii vel comodi Guilielmus de Aquilone ab archiepiscopo fuerat adeptus ammiteret et scripturam illam quam prefatus Guilielmus proferebat ab archiepiscopo subsignatam et subscriptam invalidam et irritam esse in perpetuum salvo tamen jure Guilielmi de Aquilone et Rodberti de civitate Tarrachoneet ejus territorio secundum tenorem scripture inter beatumOldegarium et Rodbertum facte. Dato juditioTarrachone VIl idus augusti anno ab incarnatione Domini millessimo CLl anno XV regni Ledovici junioris. (alphabeto divisa.)