LXXIX
Perg. N°264. 11 dic. 1153.
Hoc est translatum a quodam transumpto de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum V kalendas februarii anno Dominice incarnacionis MCCXCquarto cujus tenor talis est.
Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus marcii anno Dominice incarnationis MCCXIIa quadam carta que sic habetur. In Dei nomine ego Raimunduscomes Barchinone et princeps Aragone et Dertosemarchio dono tibi Guillelmo de Copons fideli meo et successoribus tuis in perpetuum per propriam hereditatem francam et liberam illam villam que appellatur Godayl cum omnibus terminis suis et pertinenciis sicut melius potest dici vel intelligi ad tuum tuorumque profectum hereditatem queque totam sicut superius est scriptum et nominatum dono et firmiter laudo tibi suprascripto Guillelmo de Copons et omni tua projeniei pro hereditate propria et francha ad omnem velle tuum perficiendum et omnium successorum meorum salva mea fidelitate et omnium successorum meorum per secula cuncta. Est autem supradicta villa que appelatur Godayl in termino Dertose in territorio quod dicitur Canals et dono eam tibi integriter et potenter cum omnibus almuniis suis et cum omnibus suis arralials et cum boscho et cum suis fontibus et cum pratis et pascuis cum proniset planis. Et dono tibi termino in circuitu ipsius ville duos miliarios ex omni parte. Omina vero sicut sunt superius scripta et nominata tibi dono Guillelmo jamdicto omnique tue projeniei pro hereditate propria et francha simul cum ipso molendinoquod feceris in predicta aqua de Vayl de cona salva mea meorumque successorum fidelitate in perpetuum. Si quis autem suprascriptam donacionem infringere vel dirrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum presens donatio firma permaneat imperpetuum. Facta carta donacionis III idus decembris anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi CLIII post millessimum.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num A. de Lercio. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Arberti de Castro vetulo. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.
- Sig+num Bernardi de Moraqui me pro teste subscribo. Sig+num Berengarii presbiteri.
- Ego Bernardus Tolsana hoc scripsi et hoc feci die et anno quo supra. - Sig+num mei Petri de Villarotundi junioris notarii Dertuse publici qui hoc transcripsi et comprobavi cum diccione aptata in V linea ubi dicitur suprascripto. Et cum supraposita in VIII linea ubi dicitur in circuitu die et anno prefixis.
Nota: Villarotundi : Vilarodona, Vila-Rodona.
LXXVIII
Perg. N° 266. Nov. 1153.
Nunc et in eternum sit cunctis hoc manifestum. Quoniam ego Henricus consul januensisex mandato et consilio januensium consulum videlicet Martini de Moro et Guillelmi Nigri atque Guillelmi Lusii ac totius electi consilii Janue majori parte et ex comuni consensu et voluntate totius populi januensis vendoet trado Raimundo Berenga-garii (en dos líneas) comiti barchinonensi aragonensium principiet suis heredibus in perpetuum nostram tertiam partem Tortoseet totius termini ejus que ad comune Janue pertinet cum omni integritate sine aliqua fraude et de jure ac potestate nostra trado et transferro prephatam tertiam partem Tortosecum pertinentiis ejus in jus et dominium suprascripti Raimundi Berengarii comitis Barchinone et Aragone principis pro preciovidelicet XVI milium et VI centorum et XL morabatinorummarrochinorum marinorum aiadinorum lupinorummelechinorum qui quotcumque ibi sint mixtim ad pensum de lupinis reddantur. Predictam quoque venditionem facio jamdicto Raimundo comiti barchinonensi et suis heredibus retenta insula beati Laurentiisicut melius solide et libere illam tenebat et possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monacum non donet in Tortosaullum usaticum nec ullam ligiam nec aliquam consuetudinem in perpetuum et quod comes et sui post eum heredes donent inde per censum singulis annis in nataleDomini ecclesia Sancti Laurencii unum palium quod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu Veneris usque ad Monacum venerint habitare Tortosam et construxerint ibi edificium aliquod vel vineamplantaverint aut gardinum construxerint et voluerint in ibi habitare sub potestate et dominio comitiscomes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere noluerint comes reddat eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies. Si expense fuerint ultra C solidos et si fuerint minus infra XV dies infra quos recedere voluerint et notum sibi fecerint. Si vero aliqui ex supradictis januensium habitatoribus emerit usque hodie terramdomum vel vineam gardinum et voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitate. Et si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emerit cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitisteneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortosesalvo alio conventu quem comes habebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes acciones et querelas si quas habet vel habuit contra comitem usque nunc de causa Tortose. Facta est hec venditio mediante novembris apud urbem Ilerdam in presencia sociorum predicti consulisHenrici qui cum eo advenerant videlicet Guillielmi Cap dergul et Bonivassalli Bolferici et Oberti Lusii et Fabiani Superbi atque Guillielmi Capellani et Henrici Guersii filii jamdicti consulis Henrici et aliorum quam plurium virorum nobilium inibi asistencium scilicet Guillielmi Raimundi Dapiferi: Guillielmi de Castro vetulo: Guillielmi de Cervera: Otonis Dapiferi: Geralli de Jorba: Raimundi de Cardona: Berengarii de Torroja: Arnalli de Torroja: Petri de Podio alto: Berengarii de Benavent: Bernardi Deril: Guillielmi Arnalli: Petri de Bellog: Guillielmi Ibeloti: Oggerii Agaza: Bonivassali de Moro. Qui supradicti hujus vendicionis jusores et auditores advocati sunt testes anno ab incarnacione Domini millesimo CLIII in era millesima CXCI. - Ego Martinus de Mauro supscripsi. - Ego W. Nigri. - Ego W. Guercius de Ponte Clavarius scripsi.
In Dei omnipotentis nomine. Ego Henricus consul januensisfacio convenientiam de venditione nostre tercie partis Tortose que ad comune Janue pertinet et tocius territorii ejus cum comiti barchinonensi ex mandato videlicet januensium consulum Martini de Moro et Guillelmi Nigri atquo Guillelmi Lusii et ex majori parte tocius consilii Janue qui sunt consiliatoreselecti et ex comuni consensu ac voluntate tocius populi januensis. Retenta insula beati Laurencii sicut melius eam solide et libere possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monachum non donet in Tortosa ullum usaticum nec ullam ligiamneque aliquam consuetudinem in perpetuum. Et quod comeset sui post eum heredes donent inde per censum singuli annis in natale Domini ecclesie Sancti Laurencii unum palliumquod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu Veneris usque Monachum venerit habitare Tortosamet construxerint ibi edificium aliquod vel vineamplantaverint aut gardinum construxerint et voluerint inibi habitare sub potestate et dominiocomitis comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere voluerint comes reddat eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies si expense fuerint ultra C solidos. Et si fuerint minus infra XV dies infra quos recedere voluerit et notum sibi fecerit. Si vero aliqui ex supradictis januensium habitatoribus emit usque hodie terram domum vel vineam gardinum et voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitatemet si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emit cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitis teneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortose salvo alio conventu quem comeshabebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes actiones et querelas signas habet vel habuit contra comitemusque nunc de causa Tortose. Predictam quoque convenienciam vendicionis facio prenominato comiti barchinonensi sine aliqua fraude pro precio XVI milium et DC et XL morabetinorummarrochinorum marinorum aiadinorum melechinorumlupinorum. Quorum debet comes dare X milia et quadringentos mediante januario primo veniente et alios VI milia et CCXL mediante mayo primo veniente. Et isti morabatini debent dari apud Niciam. Et de quotcumque morabitinis de predictis singulis monetis amplius aut minus ibi habeantur omnes accipiantur ad pensum de lupinis. Si vero comune Janue dederit aliquod lucrum vel usuram de medio januario in antea usque ad medium mayum propter VI milia et CCXL morabetinos de medio mayo comes donet predictum lucrum vel usuram de sua. Si vero comes dederit X milia et CCCC morabetinosmediante januario sicut supra scriptum est intret comes et habeat possessionem jamdicte nostre tercie partisTortose patenter et integriter cum termino ejus et comuneJanue tenebit obsides comitis pro hoc quod remanserit donec tota sit persoluta pecunia. Quorum obsidum erit unus ex filiis Guillielmi Raimundi Dapiferi et alius erit Berengarius de Torroia aut frater ejus Arnaldus aut nepos ejus Raimundus. Tercius erit Guillielmus de Castelvel aut frater ejus Arbertus aut filius ejus Guillielmus. Quartus erit unus ex filiis Petri Bertrandi de Bello-Loco aut Guillelmus de Cervaria vel frater ejus aut Guillielmus Petri de Castelet vel filius ejus aut Dalmacius de Perataiadaaut frater ejus vel filius ejus. Ex supradictis VIII generibus dabit comes V obsides quales habere potuerit cum ipsa companna Arnalli de Lercio que est in octavo numero et si postquam comune Janue tenuerit predictos obsides fugeret inde aut moreretur aliquis ex eis comes barchinonensis mitat ibi alium vel alios convalentes et convenit comes barchinonensis quod persolvat et pachet suprascriptam pecuniam sicut superius scriptum est et quod suprascriptum censum Sancti Laurencii reddat annuatim sine enganno comunis Janue nisi quantum major pars consulum comunis Janue sua voluntate prolongare voluerit. Et comes debet dare suprascriptos V obsides modo Henrico consuli si eos accipere voluerit vel mediante januario soluta pecuniaquam tunc debet persolvere apud Niciam.
LXXVIIPerg. N° 261. 24 ago. 1153.
Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. + Summe providencie ac discrecionis est id quod a paganis christiani auferunt ita firmiter statuere ut omnis spes illud recuperandi ab eis omnino removeatur. Quapropter in Christi nomine ego Raimundus Berengarii Dei gratis barchinonensis comes aragonensiumque princeps ac Tortose et Ilerde marchio providens christiane utilitati et volens castrum de Mirabet quod divina tribuente clemencia maximo labore capi securis custodibus stabilire libenti animo et spontanea voluntate in remisione peccatorum meorum dono et concedo predictum castrum in manu venerabilis Petri de Roera Provincie et Ispanie magistri domino Deo et Sancte Iherosolimitane milicie Templi ac fratribustam presentibus quam futuris inibi Deo servientibus cum omnibus terminis suis videlicet ultra flumen Iberi in caput de Bannoles ex parte Teviçe Serra Serra sicut aque vertuntur versus Mirabet et vadit ad podios Beçonsusque ad terminum Tortose et ex parte in qua castrum situm est dono illis Beneçinem que dividit terminum cum Mora et ex inde protenditur terminus castri Mirabeti de Morasicut vadit usque ad Serram de Aschon de inde sicut vadit ad Nonasp et deinde sicut vadit et ferit ad Favaram et deinde usque ad podium de Calcet et vadit usque ad Villar de Arenes sicut aque vertuntur versus rivum de Algars et deinde usque ad terminum de Caselas et de Buzot que sunt de termino de Orta et vadit ferire usque ad terminum Tortose cum omnibus pertinentiis suis et castris et villis videlicet castrum de Algars et castrumde Batea cum terminis sibi pertinentibus et castrum de Corbera et de Gandesa cum sibi pertinentibus et castrumde Pinello et de Resquera similiter cum suis pertinentibus et omnes alios castros et villas que infra predictos terminos continentur vel concluduntur cum omni alio heremo et culto prono et plano cum montibus et collibus planis et vallibus cum aquiset earum ductibus cum viis et semitis cum pratiset pascuis cum nemoribus et saltibus cum herbis et ligniscum terris et lapidibus ut dicti fratres Templihabeant et possideant omnia supradicta et singula jure hereditario ad proprium alodium franchum et liberum integriter et potenter absque ullo alicujus hominis vel femine retentu perpetuis futurisque temporibus sicut melius ac firmius ad comunem utilitatem omnium fratrum intelligi valeat. Quin etiam eodem quoque modo dono et concedo eis in unoque castello de Miquinensia usque Mirabet nam de melioribus hereditatibus que ibi sunt videliçetin Miquinencia unam bonam hereditatem et in Flexioaliam et in Atchone aliam et in Carçeia aliam et in Mora aliam et in Teviça aliam. Et iterum dono eis duasjouvatas de terra apud castrum de Marçanfranchas et ingenuas. Omnia vero sicut superius scripta sunt dono eis et firmiter laudo pro quinta eorum que ex illis ex donacione mea jure contingit de tota ipsa riparia scilicet de Miquinensiausque ad Benihalet sive ad terminos Tortose prout melius et comodius ad eorum utilitatem atque profectum intelligi potest. Facta carta VIIII kalendas septembris anno ab incarnatione Domini millessimo CLIII regnique Lodovici junioris XVII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnaldi Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro veteri. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Berengarii de Turre Rubea. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Petri de Podio alto. Sig+num Berengarii de Mulnels. Sig+num Arberti de Castro veteri. Sig+num Guillelmi de Castro veteri et macip. Sig+num Poncii scribe barchinonensis ecclesie scriptoris comitis barchinonensis qui hoc scripsit ex mandato domini comitis die annoque prescripto. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Signum Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesiiqui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII° idus septembris anno Domini millessimo CCC° undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de Cornellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hoc scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa rubianotarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitimo comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea prima ubi dicitur christiani et in linea decima ubi dicitur Templi. Et rasis et emendatis in linea undecima ubi dicitur talem et alibi in eadem ubi dicitur qui ibi sunt videlicet in Miquinencia et in linea duodecima ubi dicitur superius
scripta.
Nota: Orta, Horta de Sant Joan, o Puigventòs de la Figuereta
