LXXXII
Perg. n. 275. 4 oct. 1154.
In nomine Sancte trinitatis ego Raimundus gratia Dei comes barchinonensis regnique princeps Aragonis et marchio Tortose dono tibi fideli meo Bonefacio de la Volta illud castrum de Flix ad fevum simul cum ipso senioratico et cum ipsis estachamentis et cum ipsa villa et terminis ejus et cum omnibus sibi pertinentibus tali queque modo ut habeas predictum castrum tu et omnis tua projenies per me et per omnes successores meos per fevumad fidelitatem et servicium nostrum et tocius mee posteritatis in perpetum et quod dones michi potestatemde predicto castro iratus vel pachatus cum forfactura et sine forfactura per quantas vices illud tibi requisiero per me aut per meum nuncium vel nuncioset quod bene custodias et gardes prephatum castrumsine engan. Et quod sis inde meus estadant de mea terra de finibus scilicet Barchinone atque Tortuose et Ispanie.Retineo quoque michi terciam partem de omnibus eximentis que inde exierint duas vero partestibi concedo. Supradictum autem castrum cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus estachamentis et placitis et usaticis tibi et omni tue projeniei firmiter laudo et dono ad fevum sub predicta condicione sine aliquo fraude. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego jamdictus Bonefacius tibi seniori meo Raimundosuprascripto quod sim tuus sine engan sicut homo debet esse fidelis de suo seniore cui propriis manibus se comendat et quod omnia suprascripta tibi fideliter attendam sine aliquo fraude. - Signum Raimundi comes. - Quod est actum IIII nonas octobris anno ab incarnacione Domini nostri Jhesu-Christi millessimo CLIIII. - Sig+num Guillelmi de Castel-vel. Sig+num Arberti fratris ejus, Sig+num Guillelmi Sancti-Martini. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Guillelmi Obiloti. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit (Alphabeto divisa).
LXXXI
Perg. N°268. Abril. 1154.
Anno ab incarnacione Domini millesimoCLIIII mortua vicecomitissa bearnensisnomine Guiscarda in mense aprilis convenerunt in unum apud Campum franchum omnes illius terre proceres videlicet episcopi venerabiles Olerensis et Laschurensiscum abbate Sancti Severii de Gaschonia et Fortanerii Deschot Raimundus de Dumi Raimundus Garsias de Gavasto Raimundus Arnalli de Gerderes Gaiardus de Morlana Arnallus Dalazchu cum magna multitudine beariesium scilicet ac morlanesium et aspensium atque orsalensium ante presentiam incliti Raimundi comitis barchinonensis aragonensium principis. Qui omnes tam per se quam per illos qui de erant dicioni et dominio comitis jamdicti se subponentes fecerunt ei hominium sacramenta et fidelitates eligentes eum sibi in dominium et rectorem salva fidelitate filiorumPetri vicecomitisbearnensis olim defuncti. Facta sunt hec apud Campfranchumin presencia Petri comitis Bigorre et multorum nobilium in ibi pariter asistencium in mense aprilis in era millessima CXCII. - In primis A. episcopus olorensis. R. episcopus laschurensis.Raimundus abbas Sancti Severii de Gaschonia. Fortaner del Chot. Raimundus de Domi. Rainmudus Garsia de Gavasto. Raimundus Arnalli de Gerderes. Garsias Arnalli de Domi. Gaiard de Morlana. Raimundus Garsias Despalmer. Raimundus Guillielmi Dalaruz. Oto de Castello. Raimundus de Vila. Raimundus Guillelmi de Bescad. Raimundus Guillielmi de Lobier. Raimundus Guaiard de Vileles Orsales. Guillielmus de Casalbo. Raimundus Sicand de Vila. Garsia Donad de Vila. Oton de Guaitea. Arnallus de Iera. Raimundus de Vileles. Raimundus de Begueria. Guillielm Arnalli de Bidos.Raimundus de Cabapont. Benedet de Media Vila. Fortaner de Bileles. Gerallus de Lobier. Arnallus de Busa.Rodlan Deleschar. - Homines Aspa. Arnallus de Alaschu. Fortun Dat. Sancius Parra de Oza. Moxag de Fossens.Petros Dachoss. Cenebru Dolza. Ato de Fossents.Guillielmi Fort de Bedos. Garsia Dalta Piz. Sanc de Pont. Lop Donat de Bedos. Bru de Bedos.Raimundus Escherra Dalaxe. Afaitad Dorchum. Agut Dorcha. Calvet Dalaxe. Argiol de Delz. Azbeg Dachoss. Gaiard Dachoss. Gai de Joerz. Sanc Assi de LessRaimundus Datass. Raimundus Garsia de Les. Calvere Datass. Garsia Benedet de Les. Guillielm de Les. Arnallus de Les. Bernad de Marrochz. Guillielmus BlascDolza. Garcia Roi Dolza. Gaiard Dolza. Arnallus Dalagu. Raimundus Guaiard Dolza. Deant Dolza.Arnallus Baftard Dolza. Benedet Dolza. Guillielm de Lagu. Benedet de Berger. Arnallus de Busa.Garsion Daspa. Garsia Donad (Dorsal.) Difesta.(1) Sanc (Aspa.) Aiul de Seta. Donat Garsia de (Aspa.) de Seta.
(1) Las palabras que se vén entre paréntesis, van interlineadas en el orijinal y están colocadas respectivamente sobre el nombre que aquí tienen más próximo, lo cual se haría sin duda para indicar a qué clase de las tres que se espresan en este documento, (Aspensium, Orsalensium, Morlanensinm) pertenecía el hombre que firmaba.
Garsia Lup de Seta (Daspa). Raimundus de Seta (Aspa). Raimundus (Aspa), Sancii de Seta. Braz (Daspa) de Seta, Garsia de Seta (Daspa). Petrus (Daspa) de Seta. Bonet (Daspa) de Seta. Guillielmus (Daspa) Durdoss. Lop Fuert (Aspa) Durdoss. Raimundus (Daspa) Garsia de Salt. Benedet (Da) de Seta. Bernard (Orsal) de Lobier. Guillielm de (Orsal) Lusa. Alaman (Aspa) de Salt. Sanzaner (Aspa) de Salt. Aiol de (Aspa) Salt. Lup Sanc (Aspa) de Salt. Arnal (Aspa) Durdoss. Sanc (Aspa) Aner de Salt. Petrus (Aspa) Durdoss Agud (Aspa) de Salt. Garsia (Aspa) Donad de Borza. Sanc Assi de (As) Borza. Guillielmus (As) Agud de Borza. Calvet (As) de Borza. Lop Donad de Borza (As). Raimundus de Borza (As). Guartier de Borza (As). Fort Sanc de Borza (As). Raimundus Cortes de Borza (As). Raimon de Borza. (As). Assaiol (As) de Salt. Aiol de (As) Salt. Pere de (As) Salt. Aiol (Aspa) Assi de Salt. Geral de Pau (Morlanis) Vicarius de Morlanis. Petrus (Mor) Alleberti. Aldebertus (Mo) de Morlanis. Oliver (Mor) Davi. Johan (Mor) Orch. Vidal (Mor) Desteve. Galan (Mor). Arbert Desbela (Mor) Xe. Richard (Mor) de Morlanis. Guillielmus de Figueres (Morlans). Oliver de Bixed (Mor). Girard (Mor) de Morlanis.
Nota: Campum franchum, Campfranchum: Canfranc, Camp franc, Camp franch.
millessima CXCII : 1192.
episcopus: olorensis: ?
laschurensis: ?
LXXX
Perg. N° 282. Año 1154.
In nomine domini nostri lhesu Christi. Ego Sancius Dei gratia pampilonensium rexfacio hanc cartam donacionis et confirmacionis vobis don Ezo. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate propter multa bona servicia que michi fecistis et cotidie facitis dono vobis et concedo per ereditatem Patirella cum toto suo termino castellum et villam homnia quantum ibi pertinere debet in eremo et in populato scilicet cum montibus cum rivis cum pascuis cum molendiniscum suas aquas cum suas intratas et cum suas exitashoc donum sicut superius scriptum est abeatis et possideatis vos et filii vestri et homnis jeneracio vel posteritas vestra salva et franca et libera et injenua per vendere et per donare et per impignorare et per facere inde homnem vestram voluntatem per secula cuncta salva mea fidelitate et de homnimea posteritate per secula cuncta. - Signum regis + Sancii.Facta carta in villa que vocatur Tutela era MCLXXXXIIregnante me Dei gracia rex in Pampilona et in Alaba et in Bizcaja et in Ipuzca. Episcopus Lupus in Pampilona. Guillem Azuarez in Sangossa. Martini de Lefet in Petra-alta. Semen Aznarez in Tafalla don Rodrigo in Estella et in Tutela don Gunzalbo in Abblitas don Enneco in Funes don Azar in Balterra. Testes don Petro de Arazuri don Elias Johannes scrivano.
Nota: rex in Pampilona et in Alaba et in Bizcaja et in Ipuzca: rey en Pamplona (reino de Pamplona se llamaba antes que reino de Navarra, Eruna y variantes la ciudad de Pamplona) y en (paísvasco, Euskadi) Álava y en Vizcaya y en Guipúzcoa.
Sangossa : Sangüesa ?
Tutela : Tudela. T -> d, frecuente.
Abblitas ?:
Balterra:Valterra, Valtierra, etc.
Arazuri, Petro de, qué raro que no se llamase Iñaki (Íñigo, Ignacio, Ignatius, Enneco).