martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXVIII, perg 300, 10 febrero 1156


LXXXVIII
Perg. N°300. 10 feb. 1156.

Hoc est judicium quod venerabilis Raimundus comes barchinonensis et princeps Aragonis fecit dari inter Poncium abbatem Sancti Johannis et Raimundum de Maureia de contencione que erat inter eos de quibusdam alodiis que sunt in valle Sancti Johannis scilicet in Jesso et in Negos. Conquerebatur etenim supradictus Raimundus super predicto abbate dicens quod predicta alodia fuerant bisavi sui Bernardi Mironiset reliquid ea avo suo Arnallo Bernardi de Belodelcui ipse legitime succedere debebat sed jamdictus abbasauferebat ei prefata alodia. Ad hoc respondebat ei abbasquod Bernardus Johannes qui habebat predicta alodia in pignore ei supradicto Arnallo Bernardi dimisitea Sancto Johanni tali quidem modo ut si aliquis qui legitime succederet jamdicto Arnalbo redderet C manchusos cetisvel ialaris Sancto Johanni pro quibus habebat hoc pignus recuperaret ipsa alodia. Quod totum evidenter ostendit jamdictus abbas ex testamento Bernardi Johannis quod predictus Raimundus de Maureia protulit in eodem placito. Preterea jamdictus abbas ostendit cartamde jure corroboratam in qua continebatur quod Bernardus Arnalli et Raimundus Arnalli filii predicti Arnalli Bernardi de Belodel donaverunt et concesserunt ac pro CC solidis beato Johanni supradicta alodia integre vendiderunt. Postquam vendicionem monasterium Sancti JohannisXL annis hunc honorem possiderunt. Ad hoc respondit Raimundus de Maureia quod pater suus Berengarius Arnalli qui erat majorfilius Arnalli Bernardi unquam hoc deffinivit vel vendidit similiter due sorores patris suique absque liberis et inttestate decesserant nunquam hoc deffinierunt. Et contra respondit supradictus abbas quod ille supradicte sorores nunquam inde aliquod verbum fecere in vita neque in tempore mortis. Propterea quidam magnates Arnallus de Lerc et Raimundus de Vilademuls ex precepto illustris viri supradicti Raimundi comiti et principio super hoc judicantes inquisierunt ab utraque parte utrum haberet testamentum supradicti Arnalli Bernardi ex quo cognosceretur cui vel quibus relicta essent supradicta alodia. Illis vero testamentum se habere negantibus immo Arnallum Bernardi de Belodel intestatum obisse affirmantibus judicaverunt predicti judices quod Raimundus de Maureia redderet quintam partem de ipsis C manensis pro quibus erat in pignore et recuperaret quintam partem de ipso honore totum vero aliud monasterio Sancti Johannis in perpetuum habendum judicaverunt. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lerc. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. - Actum est hoc in Helenensiecclesia IIII idus februarii anno ab incarnacione Domini CLVI post millesimum +. Artalli helenensis episcopi. - Jordanis Levita scripsit hoc sub die et anno quo supra.

Nota: Maureia : Morella ? De mauro, moro.
Bisavi: besavi, bisabuelo, rebisyayo, revisyayo.
Avo: abuelo, avi, yayo.
helenensis episcopi: obispo de Helena, Elena, Elna.

incarnacione, incarnatione, se observa el uso más frecuente de c, como en contencione.

LXXXVII, perg 297, 15 enero 1156


LXXXVII
Perg. N° 297. 15 ene. 1156.

Notum sit omnibus quod ego Lupuspampilonensis episcopus propter plurima malefactaet dampna que injuste et sub tregua fuerant facla a Sancio rege Navarre et ab hominibus ejus comiti barchinonensi et aragonensium principi in regno aragonensi videns dampna et pericula que propter hoc iminebant terreNavarre precibus et mandato predicti regis ac nobilium virorum terre illius intravi in ostatico et in manu jamdicti comitis pro redirigendis et restituendis omnibus dampniset malefactis que post dictam treguam supradictus rexet sui comiti barchinonensi et suis in terra ejus intulerant. Et conveni ei sub fide et ordine meo ne ab eius potestate aliquo modo discederem absque eius licencia vel permissione donec omnia supradicta malefacta in integrum ei restituerentur. Tandem quia visum est comiti quod pacta que facta fuerant sibi secundum tenorem rei non implebatur domino pape super me suam querimoniam fecit. Dominus vero papa per literassuas mihi mandavit quatenus iudicio terrachonensis archiepiscopi ac ilerdensis episcopi sicut conveneram comiti ita sibi atenderem et compelerem visis itaque literisdomini pape ego Lupus pampilonensis episcopus ad dominum comitem barchinonensem ad Montem-Pessulanumsine mora perveni. Ibique recognoscens me supradictum sibi fecisse ostaticum misi meipsum in potestate sua per ostaticumet conveni ei in osculo pacis sub fide et ordine meo de manu vel potestate sua aliquo modo exirem sine sua licencia et si quandoque ipse mihi daret licenciam exeundi redirem et starem in sua potestate quocienscumque ipse mihi mandaret per se vel per nuncium aut nuncios suos. Et ut hoc totum firmius ei attenderem et complerem feci hoc totum domino comiti convenire dominum meum terrachonensem archiepiscopum et G. barchinonensemepiscopum et Ortallehelenensem episcopum concedens in hoc negocio dominum papam jamdicto comiti etiam choadjutorem et hoc totum fuit factum apud Montem Pessulanum in presencia predictorum episcoporum et Guillielmi Montispessulani atque Guillielmi Raimundi Raimundi Dapiferi et Guillielmi de
Castro-vetulo ac Bernardi de Bello-loco et Raimundi de Podio-alto et Berengarii de Turre-rubea et Arnalli de Lercio ac Raimundo de Vila de mulis atque Orberti de
Castro-vetulo et Ortalli de Castra-novo et aliorum plurimorum nobilium virorum. Anno ab incarnacione Domini millesimo CLVI. XVIII kalendas februarii. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Artalli helenensis episcopi. Raimundi abbatis Sancti Rufi. Sig+num Guillelmi Montis-Pessulanis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Raimundi de Vila de mule (o mulc, normalmente pone Muls).Sig+num Arberti de
Castro-vetulo. Sig+num Artalli de Castro-novo. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit. (alphabeto divisa.)

Nota: rei non implebatur: res no, no res, nada + verbo (implebatur).
Montem Pessulanum, Montem-Pessulanum, Montispessulani: (de) Montpellier, Mompeller, etc.
Turre-rubea: Torre roja, Torroja;
Monte Rubeo, Monte-rubeo: Monte Rojo, Monroyo, Mont-Roig, Monroch, etc.

Castro-vetulo: Castellvell, Castillo viejo.
Castra-novo, Castro-novo: Castelnou, castell nou, castillo nuevo (castra: castillos).

Poncii scribe qui hoc scripsit: Poncii escriba que/qui lo escribe; ho(pronunciado u) escriu.

LXXXVI, perg 296, enero 1156


LXXXVI
Perg. N°296. Enero 1156.

In nomine Domini anno ejusdem incarnationis MCLVI mense januarii. Ego Raimundus comes Barchinone et princeps Aragonis scio et in veritate recognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tiiis IIII milia et DCC morabatinos de barba rubea bonos et de legali pondere de quibus debeo tibi vel mandatario tuo modo in presenti persolvere et paccare de hac prima pariajanuarii duo milia morabatinos de prioribus qui inde exierint. Et pro duo milia et DCC morabetinisqui remanent dabo tibi vel tuis medietatem omnium reddituumet exituum que michi aliquomodo deinceps exierinttamdiu donec illos duo milia et DCC morabetinos persolutoset paccatos inde tibi vel tuis habeam sine tuo tuorumque enganno. Adhuc promitto et convenio tibi quod si duo milia morabatini de hac prima paria januarii ad tuam noticiam non persolventur quod ego illos tibi vel tuis persolvam de medietate omnium reddituum et exituum que milii aliquomodo deinde exierint cum aliis duo milia el DCC morabetinos. Et promitto et convenio tibi quod omnes isti IIII milia et DCC morabetini tibi vel tuis ad tuam noticiam usque ad hoc primum Pascha persolvantur sine tuo tuorumque enganno et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam recipio te in Dei fide et mea. Et ego Guillelmus Raimundi Dapiferconvenio tibi Guillielmo Leterico et tuis quod dominusRaimundus Barchinone comes hos IIII milia et DCC morabatinos persolutos et paccatos tibi vel tuis usque ad primum Pascha veniens habeat sicut scriptum est. Quod si non fecerit ammonitus per te vel per nuncium tuum redirem apud Montem-Pessulanum per hostaticum et inde nullo modo dicedam tamdiu donec hos IIII milia et DCC morabetinos tibi vel tuis sine tuo tuorumque dolo persolvantur. Et convenio tibi quod ad illam ammonicionem non fugiam et omnes alios hostaticos ammoneri vel ammonere secundum posse meum faciam et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam sicut scriptum est ad tuam noticiam iurotibi et tuis super lIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Seneschal hoc totum juravit per se ita ego Bernardus de Belloloco juro tibi Guillelmo Leterico et tuis per me super IIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Dapifer hoc totum juravit per se ita ego Arbertus de Castrovetulo et ego Arnallus de Lercio et ego Berengarius de Turrellas et ego Artaldus de Castronovoet ego Raimundus de Molnelz unusquisque nostrum insolidum iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei evangelia. Horum omnium suprascriptorum sunt testes Raimundus de Narbona. Guillelmus Atbrandi. Raimundus de Gironda. Raimundus Folcherii. Guillelmus Petri frater eius. Bernardus Belmi. Guillelmus Simeon. Guillelmus de Sancto Sorio. Petrus Castanea Guillelmus Johanes et Silvester. Similiter sicut Guillelmus Raimundi seneschalcus hoc totum iuravit per se ita ego Raimundus de Vila de muls et ego Guillelmus de Castelloveteriet ego Raimundus de Podio-alto quisque nostrum insolidum iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei evangelia. Et in quantum tu vel tui falleretis in omnibus istis suprascriptis hostaticis morte vel mentimento ego Bernardus Marchuz et ego Petrus Arnaldi quisque nostrum insolidum sumus tibi Guillelmo Leterico et tuis manulevatores et persolutoresatque pacgatores de his quatuor millia et DCC morabetinos per fides nostras plevitas. Testes sunt Guillelmus Mainardi Colra. Raimundus de Narbona. Angerius de Amico. Raimundus de Badenas. Guillelmus Catalani de Barchinona et Silvester. - Sig+num Raimundi comes.

Nota: Castronovo, Castillo Nuevo, Castelnou, Castellnou ...