XCI
Reg.1 fol. 18. Mayo 1156.
In nomine Sancte et individue Trinitatis Hec est conveniencia et concordia que facta est inter domnum et illustrissimum IldefonsumIspaniarum imperatorem filiosque ejus Sancium et Ferrandum reges ac venerabilem R. comite Barchinonense. Ego igitur R. comes Barchinonensis princepsAragonis ac Provincie marchio concedo et laudo et
recognosco illam divisionem et convenienciam per medium factam inter me et illustrissimum imperatoremAdefonsum et filios ejus regem Sanciumatque Ferrandum de regno Navarre ejusdemque terris sicut olim statutum est inter nos et religione sacramenti firmatum et scriptura illa resonat que facta fuit in locoqui dicitur Tudilen justa
Aquas-calidas VI kalendas februarii anno Domini MCL. Concedo itaque et convenio ego predictus comes jamdicto imperatori Adefonso et filiis ejus suprascriptis ut nunquam recipiam nec manuteneam nec deffendam regem Sancium Navarre dictis neque factis nec auxilium ei prebeam aliquo modo contra voluntatem imperatoriset filiorum suorum. Ita quidem quod imperator et filiiejus non manuteneant nec defendant jamdictum regem Sancium Navarre nec auxilium ei prebeant aliquo modo dictis nec factis contra voluntatem meam. Et quia placuit excellentissime majestati domini imperatoris ad insolubile perpetue dileccionis vinculum innodandum dare filiam suam filio meo in uxorem ego innumerabiles ei gracias referendo jurematrimonii recipio eam filio meo in uxorem et doei filium meum filie sue in virum in causimento et beneplacito suo. Prephatas autem conveniencias ego jamdictus comeslaudo et per fidem meam sine dolo et fraude confirmo perficiendas atque complendas. Hoc Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillermus barchinonensis episcopus per fidem et ordinem suam confirmant et Raimundus de Podio-alto et Palacinus ac Raimundus Ville-mulorum religione sacramenti hoc idem confirmant. Comesvero Arnallus palearensis et GuillelmusRaimundi Dapifer qui convenienciam inter nos factam juraverunt istas sub eadem atestacione juramenti confirmant. Acta conveniencia apud urbem Ilerdam mense maio era MCCXCV (1) anno ab incarnacione Domini MCLVI.
(1) El escribiente equivocó esta fecha al estender el documento. (MCCXCV: 1295)
Notas: regno Navarre, regnum Pampilonensium: reino de Pamplona, reino de Navarra.
Tudilen justaAquas-calidas, juxta: Tudillén junto a Aguas Cálidas, Aguas Calientes (termas), en MCL: 1150.
MCLVI: 1156.
XC
Bulas Pontificias. Leg. 1. n.16. 6 abr. 1156.
Hoc est translatum sumptum a quadam carta pergamenea bullata bullaplumbea pendenti in filis ciricis rubeicoloris domini Adriani recolende memorie Summi Pontificis cujus tenor talis est. - Adrianus episcopusservus servorum Dei dilectis filiis Andree dominiciTempli magistro ejusque fratribus tam presentibus quam futuris religiosam vitam professis in PP. M. (partibus marinis) officii nostri auctoritate compellimur et predecessorum nostrorum romanorum Pontificum exemplis instruimur que religiosis locis et pauperibus divino cultui mancipatis a regibus principibus et aliis Christi fidelibus devotionis intuilu racionabiliter conferuntur sedis apostolicemunimine roborare. Inde est quod dilecti in domino filii justis vestris postulationibus gratum impartientes assensum donationes et concessiones quas Raimundus Bererigarius barchinonensium comesbone memorie Roberto predicti Templi magistroet fratribus ejus fecisse dinoscitur sicut rationabiliter facte sunt et scripto ipsius comitis continetur vobis vestrisque successoribus auctoritate sedis apostolice confirmamus et ratas et inconvulsas manere dicernimus.
Donationem videlicet Castri quod dicitur Montso castrum etiam Mongaudi castrum Xalamnera Burburanum cum universis pertinenciis omnium predictorum castrorum castrumquod dicitur Remulinis castrum Corbinis cum omnibus pertinenciis suis honorem Lupsancii de Belixich mille solidos in Osca mille solidos in Cesaraugusta vobis et successoribus vestris annis singulis persolvendos. Quintam partemquam predictus comes de omnibus expeditionibus Ispanievidelicet de vestris hominibus sicut in perpetuum vobis concessit habendam. Quintam quoque partem ex terris sarracenorumex tunc in posterum divina clementia capiendis leudasconsuetudines et pedagia que vobis ab eodem comiteper totam terram suam sicut in vestra causa remissa et quedam alia que in eodem instrumento plenius continentur. Concessiones etiam decimarum consensu bone memorie terrachonensis atque venerabilium fratrum nostrorum Bernardi cesaraugustani Dodonis oscensis Raimundi ausonensis Berengarii gerundensis et Guillermi rotensis episcoporum facte sunt sicut eorum suscriptiones ostendunt vobis vestrisque successoribus nichilominus confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non-reatum suum congrua emendatione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat observantibus autem sit pax domini nostri Jesu-Christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Adrianus catholice ecclesie episcopus +. - + Ego Guido presbiter cardinalis tituli Sancti Grisagoni. - + Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis. - + Ego Julius presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli. - + Ego Bernardus presbiter cardinalis tituli Sancti Clementis.- + Ego Octavianus presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilio. - + Ego Gerardus presbiter cardinalis tituli Sancti Stephani in Celiomonte. - + Ego Henricus presbiter cardinalis tituli sanctorum Nerei et Achillei. - + Ego Johanes presbiter cardinalis tiluli sanctorum Silvestri et Martini. - + Ego Lencius portuensis Sancte Rufine episcopus. - + Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum. - + Ego Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in Portico. - + Ego Jacintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Comydyu. - + Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcereTulliano. - Data Beneventi per manum RolandiSancte romane Ecclesie presbiteri cardinalis et cancellariiVIII idus aprilis indictionis IIII incarnationis dominico anno MCLVIpontificatus vero domini Adriani pape IIII anno II. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone pro teste subscribentis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis hujus translati. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis hujus translati. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit. Octavo idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo. Presentibus testibus Bernardo de Daurats. Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa-rubianotarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo undecimo.
Nota: bulla plumbea pendenti in filis ciricis rubei coloris : bula plúmbea (de plomo) pendiente de hilos cera roja color.
Sancti Georgii: San Jorge, Sant Jordi, Giorgio, Georgio.
Sancte Marie in Portico: Santa María del Portillo (por ejemplo, en Zaragoza, o pórtico).
Adriani papeIIII: Papa Adriano IV ?
millessimo CCC undecimo, millesimo trecentesimo undecimo: 1311.
LXXXIX
Perg. N°301. 3 mar. 1156.
Cunctis sit manifestum qualiter ego Berengarius de ipsa Guardia filius qui fui Revertariivice-comitis libenti animo et bona voluntate vendo tibi domno Raimundo Berengarii
barchinonensium comiti et tuis meum castrum de ipsa Guardia cum toto ipso monteMontis-serrati in quo hedificatum est et cum omnibus suis terminis et pertineciis et tenedonibus cultis et heremis cum montibus et planis garricis et silvis et rochas vieductibus et reductibus cum aquiset aquarum meatibus cum introitibus et exitibussuis et cum omnibus que ad jamdictum castrum pertinent vel quocumque modo pertinere debent sicut melius habeo vel habere debeo per vocem genitorum meorum et per alias quaslibet voces et unquam genitores mei melius habuere et tenuere sive habere debuere quibuscumque modis et vocibus. Sic eadem supranominata omnia integriter et que de termino ejusdem castri modo vel in antea inveniri poterint vendo tibi predicto Raimundo Berengarii barchinonensium comiti tuisque successoribus ac ut melius dici vel intelligi sive nominan potest ad tuum tuorumque salvamentum de meo meorumque jure et dominio in tuum tuorumque successorum trado dominium et potestatem ad tuum proprium plenissimum liberum et franchum alodium secure et libere ac quiete et in sana pace jure perpetuo omni tempore possidendum ad quicquid ibi vel exinde facere vel judicare volueris plenam et integram in Dei nomine habeas inde tu et tui libertatem et potestatem sine ullo meo meorumque retentu et sine ulla voce ibi vel a meis a me ullo modo retenta et sine vinculo ullius hominis vel femine et absque ullius contrarietatis obstaculo. Accipio namque a te prelibato Raimundo comite pro hac vendicione CCC morabetinos bonosajadinos in auro sine engan et cavallum unumet mulum unum et de isto precio nichil apud te remansit. Et est manifestum si quis hanc venditionem violare vel infringere temptaverit nil valeat sedsupradicta in duplo componam sive componat et insuper hec venditioomni tempore maneat firma. Acta est III idus marcii anno XX regni Ledovici junioris annus Dominice incarnacionis millesimus CLVl. Et fuit facta hoc venditio in presencia Guillelmi barchinonensis episcopi et Guillelmi Raimundi Dapiferi et Guillelmi de Castro-vetulo. Raimundo de Podio-alto. Bernardi de Bello-loco et Mironis de Luciano et Raimundi de Castelleto et Bernardi Marcucii et Petri Arnalli vicarii atque Petri Arberti. - Sig+num Berengarii de Guardia. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. (Sigue una firma árabe que dice Berenguer ben Reverter o sea Berenguer hijo de Reverter) qui hec laudo et firmo firmarique rogo. Sig+num Guillelmi barchinonensis opiscopi. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bello-Ioco. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Raimundi de Castelleto. Sig+num Petri Arberti. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli vicarii Barchinone. Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die et anno quo supra.
Nota: ipsa Guardia: sa Guardia, Guardia.Montis-serrati: Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.
aquis, de aqua: aguas.