martes, 24 de diciembre de 2019

CIV, perg 311, 28 julio 1157


CIV
Perg. N°311. 28 jul. 1157.

Juro ego Berengarius Reverterfilius Arsendis femine quod fidelis ero ad te Raimundum comitem barchinonensem aragonensium principem de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes et deincebs adquirere poteris et de omnibus comitatibus et episcopatibus atque abbatiisque in omnibus comitatibus tuis sunt et de montibus et planis rochis podiis condirectis vel discondirectis qui in comitatibus tuis sunt et nominatim de illo castro de Guardia de Mont-serrad et de omnibus terminis et pertinenciis suis et de toto illo monte de Mont-serrad et de omnibus rochis que ibi sunt. Et ero tibi adjutor contra omnes homines et feminas tenere habere defendere et guerrejare totum tuum honorem quem hodie habes vel deincebs adquisieris et hoc faciam sine omni engan. Et quod dabo tibi potestatem de predicto castro de Guardia et de omnibus fortitudinibus que ibi sunt sine tuo engan quocienscumque ipsam potestatem a me requisieris per te vel per nuncium vel nuncios tuos iratus aut pachatus cum forifacto et sine forifacto et non vetabo me inde videri vel comoneri: et nuncios vel nuncii tui qui ad hoc me comonendum venerint de me vel de meis reguardum non habebunt in eundo vel redeundo. Et faciam tibi ostes et cavalcatas corteset placitos et seguimenta quocienscumque michi mandaveris per te vel per tuos. Facto sacramento V kalendas augusti antio ab incarnatione Domini millessimo CLVII regnique Leovici junioris XXI in mense novembris. - Sig+num Berengarii Reverter. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. Sig+num Guillelmi de Castel-nou. Sig+num Bernardi Fulconis. Sig+num Ajaurici bajuli. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num Petri Marcucii. Sig+num Raimundi de Apiera. (Sigue una firma árabe, igual a la del documento núm. LXXXVIII.) - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit in ipso castro de Guardia.

Nota: Mont-serrad, Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.

CII, perg 318, 16 junio 1157


CII
Perg. N° 318. 16 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelmaque fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilarvir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii barchinonensium comiti et marchioni aragonensiumque principi et successoribus tuis per nos et successores nostros quod ullus homo vel femina non faciat vobis guerram vel malefacta oculte vel manifeste de ipso castro de Petra excepto vicecomite cardonensiquandiu nos predictum castrum habuerimus vel tenuerimus. Et propter hoc ego Raimundus Berengarii supradictus comesconvenio vobis Guillelme et Bernardo supradictis et successoribus vestris per me et per successores meos quod manuteneamet deffendam predictum castrum cum omni suo honore et terminis contra cunctos homines vel feminas quibus vos per me et curiam meam volueritis facere directum. Et propter istam convenienciam semper ab utraque parte tenendam nos Guillelmaet Bernardus vir meus facimus tibi supradicto comitihominium et fidelitatem manibus propriis commendantes cum sacramento facto et scripto. Acta sunt hec XVI kalendas julii anno XXI regni Ledoyci junioris. - Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi viri ejus qui hec laudamus et firmamus firmarique rogamus. Sig+num Raimundi Berengarii de Paladol. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Bernardi Marcucii. - Juramus nos Bernardus de Vilar et uxor mea Guillelma tibi Raimundo Berengarii predicto comiti supradictam convenienciam tibi tenere et habere per fidem sine engan atque attendere per Deum et hec sancta. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit cum litteris emendatis in linea I die et anno quo supra (alphabeto divisa).

CI, perg 308, 31 mayo 1157


CI
Perg. N° 308. 31 may. 1157.

Juro ego Arbertus de Petratibi domino Raimundo Berengarii comiti barchinonensi et principi aragonensi quod fidelis ero tibi de ipso castro de Rocha-muro ab ista hora in antea et iratus aut pachatus per quantascumque vices per te aut per tuos nuncios michi demandaveris ego reddam tibi vel tuis eundem castrum de Rocha-muro sine tuo engan per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et si tu Raimundus Berengarii non demandaveris michi ipsum castrum de Rocha-muroper te aut per nuncios tuos ego Arbertus proferam tibi supradicto comiti reddere ipsum castrum et postquam castrum recuperatum habueris essem solutus de predicto sacramento. Actum est hoc II kalendas junii anno XX regni Ledovici junioris. - Sig+num Arberti qui hoc laudo et firmo. Et fuit hoc factum in presencia G. episcopi et Bernardi de Bellog et Petri Bertrandi et Arnalli de Raseth et Gaufridi de Sancta-columbaet Guillelmi de Terracia. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Gaufridi de Sancta-columba. Sig+num Arnalli de Raset. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra (alphabeto divisa).

Nota: Sancta-columba: Santa Coloma (de Gramanet, Gramenet), columba: paloma, colom.
Terracia: Terrassa, Tarrassa.