miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXII , apen 9, febrero 1161


CXXII
Apen. N°9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonisaiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelisprimum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulanotibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
donotibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona.Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominuscomes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantursine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletiset pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagosteracum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitummille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinonade quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribusdonec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairiavel aliquo alio modo mibi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit morijamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinosvel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinisrecuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopusconvenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensisabbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in mediome mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidioneBavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus MorrutAiraldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus MoretBernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopussubscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comesdedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedorsscilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de MursGuillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedorstibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine ingannosit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juraviraus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de SalasPetrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de ArzazPetrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticisest manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et WillelmusMontispessulani similiter per fidem suam et Trencavellussimiliter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supredictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinosper sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera.
exitasde Gerunda: Salidasde Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, Mallorica, aparece en el otro tomo, repartiment, y en el libro de Bernardino Gómez Miedessobre Jaime I el conquistador,

CXXI, apen 8, septiembre 1160


CXXI
Apén. n° 8. Set. De 1160.

In nomine Domini: anno incarnationis ejusdem MCLX mense septembris ego Raimundus Berengarii comes barchinonensis scio et cognosco in veritate quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tuis et illis qui mandato tuo quesierint sex milia et DCC morabotinosde Barbaroia legalis et boni ponderisquos in integrum et sine tuo tuorumque enganno tibi Guillelmo Leterico vel mandatario tuo persolvam ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem: quod usquequo factum habeam dono inde vobis et vestris X ostaticos et tenedors qui sub potestate vestra in Montepessulano ostaticum teneant de quo aliquo modo non exeant sine vestri vestrorumque licentia: et unusquisque ostaticorumteneatur tibi Guillelmo Leterico et tuis in solidum de toto predicto avero. Isti vero sunt ostatici et tenedors sclicetArnaldus de Lersz Raimundus de Vilademurs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Caneto Bernardus de Corçavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnells Rambaldus de BazellisBernardus de Molnells. Ego vero predictus Arnaldus de Lerszcognosco et scio me ostaticum et tenedor esse de toto prescripto avero tibi Guillelmo Leterico et tuis et ideo bona fide et sine dolo cum hac carta convenio atque promitto tibi Guillelmo Leterico et tuis quod dominus meus Raimundus Berengarii comes barchilonensistotum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis persolvat ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno sicut prescriptum est. Quod nisi fecerit ego Arnaldus de Lersz persolvam tibi Guillelmo Leterico vel tuis in integrum totum prescriptum averum ad tuam tuorumque notitiam sine tuo tuorumque enganno et mitto me in tuum ostaticum in Montepessulano sub tua tuorumque potestate et de tua tuorumque potestate non exeam sine tua tuorumque licentia quousque totum prescriptum averum tibi Guillelmo Leterico vel tuis sit persolutum in integrum: et totum hoc sicut prescriptum est tenebo et observabo ego Arnaldus de Lersz si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntatem. Et ego Raimundus de Vilademurs promitto et convenio tibi Guillelmo Leterico et tuis per me ipsum et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem quod sicut Arnaldus de Lersz per se totum hoc convenit et promisit et prescriptum est ita tenebo et observabo per me si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam et voluntalem. Et ego Guillelmus de Castelloveterisicut Arnaldus de Lersz et Raimundus de Vilademurs conveneruntper se ita convenio ego per me et mitto me inde in tuam tuorumque potestatem si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia ad tuam tuorumque notitiam in solidum. Et ego Berengarius de Caneto per me convenio et promitto totum hoc attendere sicut prescripti juraverunt per se et mitto me inde in tuam potestatem ad tuam tuorumque notitiam in solidum si Deus me adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Et ego Bernardus de Corzavins id idem similiter juro. Et ego Guillelmus de Castello id idem similiter juro. Et ego Berengarius Bertrandi id idem similiter juro. Et ego Raimundus de Molnels id idem similiter juro. Et ego Reambaldus de Bazellisid idem similiter juro. Et ego Bernardus de Molnells id idem similiter juro. Manlevatores sunt quisque in solidum de predictis ostaticis et tenedors per sacramentumErmegavus de Leucata Willelmus de PictavisPetrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salis Petrus de Fenoleto Willelmus de Castello Rosillonet Willelmus de Durban per fidem plevidam. Et Ermengardis viscomitissa narbonensis similiter in solidum malevatrix et recepit inde Guillelmum Letericum et suos in Dei fidem et suam. Et similiter de toto sunt manlevatoresper sacramentum Ermengavus de Melgorio Guillelmus de Arsiacio Petrus Seguerius de Biterris et Guillelmus de Montepessulano et Trencavellus sunt de toto hoc manlevatores per fides suas plevidas. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalan Petrus Manent Willelmus Estaphani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoini Petrus Deodati. Et sit manifestum quod Guillelmus Raimundi Senescale manlevavitde prioribus X tenedors los V priores ita quod si aliquis eorum moreretur vel mentiretur quod ipse restauraret adeo bonum ad notitiam Gillelmi Leterici vel daret D marabotinos Guillelmo Leterico et suis et de hoc accepit Guillelmum Leterici in Dei fidem et suam. Et istos D marabotinos juravit Petrus vetus de Arsiacio et Arnaldus de Cerveria et alios D marabotinos eodem pacto juravit Geraldus de Maurimon Guillelmo Leterico et suis et ita quod de Montepessulano non exiret donec istos D marabotinos habuisset persolutos et vel inde fuisset manlevatus. Et ex alia parte Willelmus de Alestoconvenit Guillelmo Leterico et suis M marabotinos et ita sunt MM marabotini inter Guillelmum Raimundi Senescale et Geraldum de Maurimon et Willelmum de Alesto. Si aliquis predictorum priorum V militum moreretur vel mentiretur et comes est prolongatus de isto avero prescripto usque ad festum sancti Andreetali pacto quod si aportaretur ei averum de rege anglicovel de Ispania vel undecumque ei aveniret Guillelmus Leterici debet esse pacatus prior ante omnia alia debitaet negocia que comes habeat vel habuit illo tempore. Et totum hoc convenit sicut scriptum est comesGuillelmo Leterico: et si interim infra hunc terminum vel postea aliquis de predictis tenedors redierit ad Montempessulanumvel hinc inde debent remanere per sacramentum in potestateWillelmi Leterici. Et de toto hoc comes recepit Guillelmum Letericum in Dei fidem et suam in osculo fidei. Hujus rei testes sunt Pelegrinus Poncius Beton Petrus Catalani Petrus Manent Willelmus Escarani Willelmus Simeon Bernardus Belin Raimundus de Anania Poncius Aimoni Petrus Deodati et Fulco qui scripsit. (Cancelada.)
Nov. 1174.
- Al dorso del mismo pergamino hay continuado también el siguiente documento:
- Anno incarnationis Domini MCLXXIIIImense movembris in festivitate sancti Martini. Sit manifestum quod Fulcoscriptor et Pelegrinus et Guillelmus Simeon et Petrus Manent et Raimundus de Aniana et Poncius Aimoini et Petrus Deodatijuraverunt corporaliter super sancta Dei evangelia hoc totum verum esse sicut in altera parte hujus carte scriptum est. Et sciendum est quod Guido Gerejiatus tutor et patruusdomni Guillelmi Montispessulani diligenter inquisivit per sacramentum et examinavit unumquemque per se de prenominatis testibusassistentibus ei Guillelmo de Fonranis bajuloMontispessulani Raimundo Grosso vicarioMontispessulani curie et Guillelmo Cristoforoscriptore curie. Factum est hoc in domo Guillelmi Leterici et ibidem dominus Guido Gueregiatus mandavit hanc cartam bollari. Adfuerunt testes Guillelmus Tron Petrus de Lodeva Bernardus Pelegrinus Roca Petrus Manent filius Petri Manent Guillelmus Arnaldi. Et ita sicut scriptum est ego Guido Geregiatus totum hoc pro firmo et stabili habeo sicut in tota ista carta scriptum est et continetur intus et extra ex ambabus partibus in presentia et testimonio predictorum testium.

Nota: morabotinos de Barbaroia legalis et boni ponderis:
Leemos morabatinos, morabotinos, morabetinos, con sus variantes.
De barba roja, legales y de buen peso.
viscomitissa narbonensis: vice-comitissa: vizcondesa de Narbona.
Movembris, novembris, festivitate sancti Martini: A todo cerdo le llega su san Martín, noviembre.
Gueregiatus, Gerejiatus, Geregiatus (Guido).

CXX, perg 343, 7 agosto 1160


CXX
Perg. N° 343. 7 ago. 1160.

Notum sit omnibus hominibus quod ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis et princeps aragonensis dono tibi Petro de Balma et omni tue projeniei atque posteritati in ipso meo mercato quod est extra muros Gerunde in ipso arenio ad occidentalempartem juxta fluvium Undaris potestatem et locum ad edificanda operatoria et banchos et tabulas.Ipsa autem operatoria edificabis a domo que fuit Raimundi de Beviano usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganetiet dimites atque laxabis inter ipsa operatoria et domosantiquas unam grandem et amplam plateam.Antique vero domus non possint ulterius extendi aut dilatari ne ipsa platea possit stringi vel minui: tabulas autem et bancos edificabis ab ipsa cantera mei furni quem tenet Gerallus Tortiusque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et infra predicta operatoria et tabulas vel banchosdimites atque laxabis alteram grandem et amplamplateam. Et infra predictos terminos nec ego nec aliquis homo vel femina possit edificare tenere vel habere operatoria vel tabulas sive banchos vel escharrazones nisi per te vel per tuum mandamentum vel stabilimentum tuorumque successorum. Et ipsum generale mercatum sit semper infra predictos terminos nec inde possit unquam mutari per aliquam personam in aliquo tempore. De jamdictis vero operatoriis et tabulis vel banchisnon dabis tu nec tui nec aliquis homo vel femina qui per te vel per tuos ibi fuerint aliquem usaticum vel leudam vel forciam nisi tibi vel cui tu volueris preter solam ipsam leudam quam soleo accipere in ipsis tabulis de ipso macello. Pro jamdicto vero honore quem tibi dono dabis tu et tui in perpetuum michi meisque successoribus annuatimin festo beati Michaelis CC porcos de terno solido vel DC solidos in denariisquiquid horum ego vel mei melius voluerimus et deinceps non eris sub districto alicujus vicarii vel vicinorum de ostevel de chesta. Et quiquid melioracionis facere poteris in predicto accapte absque contradictione vel prohibitione alicujus persone facere possis. Et convenio tibi ut omnem supradictam donacionem faciam tenere et habere tibi et tuis omni tempore sub custodia et defensione mea: sub tali conveniencia ut nec tu nec tui predictum honorem vel aliquid de predicto honore possis vendere vel alienare nisi burgensibus vel judeisin quibus habeam salvum et integrum meum censum atque usaticum.Ego autem supradictus Petrus de Balma convenio tibi domino meo R. comiti suprascripto per bonam fidem sine engano ut prescriptum censum tibi tuisque successoribus omni tempore fideliter reddam et omnia edificia et melioraciones supradictas studiose fideliterque faciam et compleam sine enganno. Si quis antem hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplocomponat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta ista carta donacionis et confirmacionis VII idus augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. (Sigue una firma hebrea que dice: Schalatiel hijo de Rabi Schesche: bendita sea la memoria del justo.) Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Raimundi de Gerundella. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Bertrandi de Castelet. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Guillelmi de Castelvei. Sig+num Guillelmi Catalani tunc vicarii barchinonensis.Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Berengarii de Cigar.Sig+num Bruni. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Arnalli de Rased. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis litteris in linea XV et XVI (Alphaheto divisa).


Nota: Gerunda: Gerona: fluvium Undaris:
 
https://es.wikipedia.org/wiki/R%C3%ADo_O%C3%B1ar
Oñar, en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris



El Oñar (en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris en este texto) es un río de Cataluña (España), afluente del río Ter por la derecha. Nace en el macizo de las Guillerías, en la sierra prelitoral. Cruza la ciudad de Gerona de Sur a Norte, que la divide en dos partes desiguales, la mayor de les cuales, la más antigua, está en la orilla derecha; y la menor, la más moderna, en continuo crecimiento, situada toda en el llano y en el mencionado Mercadal, en la orilla izquierda.


El Oñar recibe dentro de Gerona las aguas que provienen de la acequia Monar o Conda (procedentes a su vez del Ter), que atraviesa el Mercadal y regaba los huertos que allí había. Más al Norte se le suman las aguas del Güell, al lado del Ferrocarril, y casi enfrente de su confluencia con éste se unen las del Galligans. A unos 300 metros, el Oñar desemboca en el Ter, en el barrio de Pedret. Los desbordamientos del río Oñar han hecho estragos en la ciudad. Se ha procurado defenderse de sus peligros y por otra parte también de embellecerlo.

La División Hidráulica del Pirineo Oriental, a petición del Ayuntamiento, propuso cuatro soluciones basadas en la desviación del curso del río y de su recorrido. Al final se aprobó el proyecto consistente en la construcción de sólidos muros laterales, las superficies superiores de los cuales dieron lugar a dos nuevas vías urbanas. Este proyecto fue considerado como el más económico y que además no privaba a Gerona de la gracia y el encanto que tiene siempre una vía fluvial.

Afluentes:
Riera Gotarra
Río Bogantó
Río Galligans

Principales poblaciones que atraviesa:

Palol de Oñar
Viloví de Oñar
Gerona.
El Oñar atraviesa el centro de la ciudad, justo antes de confluir con el Ter. Antiguamente, las crecidas súbitas del Oñar provocaban riadas e inundaciones en la ciudad. La más importante en tiempos recientes es la riada del otoño de 1962, cuando el nivel del río creció varios metros, inundando muchos sótanos y plantas bajas. En la actualidad, el cauce del río se ha canalizado y ya no se producen más inundaciones.

//


Castelvei: Castelvel, Castellvell, Castillo Viejo, Castro-vetulo, etc...