miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXI, bulas, leg 1, 13, 25 julio


CXXXI
Bulas Pontificias. Leg. 1, n.13. 25 Julio.

Eugeniusepiscopus servus servorum Dei. Dilecto filio Raimundo illustri barchinonensium comiti salutem et apostolicam benedictionem. Personam et honorem tuum paterno affectu diligimus et ut actus tui semper de bono in melius ductore Domino dirigantur optamus. Inde est quod de adversitalibus tuis si forte quod non optamus emergunt valde dolemus et cum prosperitates el successus tuos audimus gratum nobis est et in Domino jocundamur. Pro pace vero et concordia que inter te et dilectum filium nostrum G. illustrem pampilonensiumducem sicut per dilectum filium nostrum magistrum R. nobis innotuit divina favente clementia incepta est multum gaudemus et Deo gratias agimus quoniam sicut de guerra que diu inter vos peccatis exigentibus viguit ecclesiarum detrimenta oppressiones pauperum et alia plurima dampna peccatis exigentibus provenere ita nimirum de reformatione pacis honorem Deo tranquillitatem christiano populo regimini tuo commisso et inimicis crucis Christiconfusionem speramus opitulante Domino prodere. Monemus itaque nobilitatem tuam et exhortamur in Domino ut tantum bonum quod jam initiatum est producere et ad complementum Deo et hominibus gratum solicite et cum omni diligentia perducere studeas: sine pacis namque et concordie unitate nec Deo gratum exhibere obsequium nec terram regiminituo a Deo commissam secundum justicie tramitem poteris gubernare.Data Lore VIII kalendas augusti.

CXXX, bulas, leg 1, 17, 24 junio


CXXX
BulasPontificias. Leg.1, n.17. 24 Junio.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili vero Raimundo barchinonensi comiti salutem et apostolicam benedictionem, Etsi ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus existamus in sua justitia debitores illis specialiter oportet nos sua jura servare et eorum postulationes admittere qui potentia et nobilitate preclari sacrosancte romane ecclesie fideles existunt et in ejus sunt servitio et devotione ferventes. Eapropter dilecte in Domino fili Raimunde ilustris comes illius devotionis sinceritatem et integritatem fidei quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dinosceris attendentes juxta tue preticionis instantiam totam terram quam Adefonsus quondam aragonensium rex sine herede decedens Sepulchro Domini Hospitali et Templo pro anime sue salute reliquit et fratres Sepulchri cum consensu patriarchehospitalarii et templarii eandem terram tibi postea concessisse noscuntur sicut ab eis nobilitati tue concessa est et scriptis propriis roborata tam tibi quam heredibus tuis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit secundo terciove commonitus nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat. Cunctis vero eam servantibus sit pax Domini nostri Jhesucristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Data Sutrii VIII kalendas julii.

CXXIX, bulas, leg 1, 18, 23 junio


CXXIX

BulasPontificias. Leg. 1, n.18. 23 Junio.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus terrachonensi archiepiscopo et narbonensi archiepiscopo apostolice sedis legatis eorumque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem. Dilectum filium nostrum Ramundum illustrem barchinonensem comitem a multis temporibus devotum plurimum ac fidelem sacrosancte romane ecclesie extitisse atque ad ejus obsequium sollicitum semper exhibuisse se ac paratum nos ipsi multis rerum experimentis agnovimus et ad discretionis vestre notitiam credimus absque dubio pervenisse. Unde et nos in proposito et voluntate habemus eum tamquam devotissimum et specialem filium nostrum sincera caritate diligere et ipsum ab iniquorum impugnationibus propensius defensantes III omni sua justitia sollicite intendimus confovere. Venerabiles autem fratres nostri pampilonensis et cesaraugustanus episcopi nobis ex parte sua proponere studuerunt quod treugua et paxinter eum ot Lupum Valentie regem discissa sit et penitus violata. Sane cum ipse comes sicut instanter asserit ad edomandas barbaras gentes et efferasnationes rabiem videlicet sarracenorum quorum pestisest perniciosissima christianis modis omnibus auctore Domino reprimere intendat et viriliter impugnare quidam tamen christiane professionis qui eidem comiti adversantur tum inimicitia tum etiam pecunie cupiditate seducti simul cum sarracenis sicut accepimus eum intendunt offendere atque inclitum ejus animum a tam laudabili proposito retardare: quod utique tanto magis nobis grave est ac molestum quanto et personam ejus sinceriori affectione diligimus et factum tam impium atque a religione christiane fidei alienum perniciosum ad presentes et posteros prodire cognoscimus in exemplum. Ut igitur qui hoc attemptare presumpserint rem sacrilegam et profanam se doleant incepisse fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus omnes christianos qui prefatum comitem cujus personam et totam terram sub beati Petri ac nostra protectione suscepimus ut ab iniquorum incursibus pro nostri officii debito defendamus a suo proposito presumpserint impedire et vel cum sarracenis vel etiam sine eis ipsum vel terram ejus dum in hoc proposito fuerit temptaverint molestare auctoritate nostra non differatis censura ecclesiastica cohercere et omnes terras eorum usque ad condignam satisfactionem interdicti sententie supponatis. Data SutriiVIIII kalendas julii.


Nota: Lupum Valentie regem: el rey lobo de Valencia (moros, mauros, sarracenis, etc).
https://es.wikipedia.org/wiki/Muh%C3%A1mmad_ibn_Mardan%C3%ADs