miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIII, 9


CXLIII
Núm. 9.

Ego Fernandus Dei gratia rex legionensium et Gallecie dominator juro et firmo cum episcopis comitibus potestatibus et ceteris majoribus regni mei atque fideliter promitto vobis caro avunculo meo domino R comiti Barchinone quod vos diligenter omnes et contra omnes juvem et ad tuendum vobis ac defendendum honorem vestrum semper pro posse invigilem. Idque sic pro vobis faciam sicut pro me ipso et vos loco boni patris habeam et pro vobis tanquam pro bono patre faciam. Et hoc totum similiter filio vestro consanguineo meo promito quem semper loco boni fratris volo habere si ipse me loco fratris recipiat sicut vos me loco filii recipitis. Quod ideo facio ut vos simile modo me contra omnes alios juvetis diligatis et pro honore meo sicut pro vestro faciatis et in omnibus pro me sicut pro bono filio faciatis: et sicut dictum totum hoc firmo in manibus amicorum vestrorum fidelium episcopi videlicet mindoniensis et Poncii de Minerba atque a baronibus meis quos modo presentes non habeo hoc similiter firmari faciam. - Ego comes Petrus hoc bonum pactum et convenienciam juro et confirmo. - Ego Menendus Bregancia confirmo. - Ego comes Gonzalus hoc juro et confirmo. - Ego Menendus Breganciasignifer regis hoc idem juro et confirmo. - Ego comesRamirus hoc juro et confirmo. - Ego Poncius de Minerba juro et confirmo. - Ego Alvarus Roderici juro et confirmo. - Ego Apriles juro et confirmo. - Ego Petrus Balzanus juro et confirmo.

CXLII, 7


CXLII
Núm.7.

Nota de Ramón Guimerá Lorente:
Es la primera vez que se ve rex Aragon y no princeps en estos textos refiriéndose a Ramón Berenguer IV; Barcellonia; Raimon; vexcomte, barchilonensis, hay muchas palabras en romance mezcladas con latín. No hay firmas en el texto. Tiene que ser un dictado: et illo dicet vobis de parabola quod ego non posso scribere.

In nomine Domini. Raimon Belengarius comes Barcellonia et rex Aragon et ego Reverterius vexcomtebarchilonensis fidele tuo et amico tuo et vassallo tuo salutem et
dilectam amiciciam conmo a domino meo et seniore meo et amico meo. Sciatis quia sum vestro amico et fidelem vestro ubi sum: et sciatis quia ego mitto vobis Roberto
vestro homo et meo fidele et illo dicet vobis de parabola quod ego non posso scribere. De parte meo honore hoc est Granera precor te ut revertet in raanus de Roberto si commo la prese de sua man Belenger: et rogo vos carisimo domino meo de Granera et de toto meo onore ut faciatis poderoso Roberto ut mandet omnia a tuo servicio et meo: quod se Roberto manda meo honore ego mando et se Roberto non mandat hoc quod scripsimus ego non mando. Et sciatis carissimo domino meo et seniore meo quia quando vidi vestro clamor de parte meos nepotos et meos homines de vestra contraria certe sciatis quia ego sum inde multo dolente quia tibi facer contraria non est de me. Et de parte Dapieraego habeo preso conscilio commo seia redemuda ad tuo servicio; et rogo te ut defendas illa sicommo est opus. Et sapiatis quia Robertoad imparare Zaguardia et se ego non poseo a tuo servicio tenere illas quas sed mihi testes ut deribet illa: et clamor vos domino meo de parte meo forno qui est in Barcellonaquia imparavet iilo filios de Petro Bernar Marcux a torto quia la frachera quod illi dizere que debet ibi habere et pan cozere certemente quia fecere ibi casa in dies patris me et non atorgavit illo unquam neque lo fornoneque las casas: et rogo vos ut me adobetis illo quia ego comonivi ad Wilielmus Raimon Moneder por cui illos lodemandavi davanter vestro patre: et ego voleo quod Roberto impare toto meo honore Castelnovo et tutolo altero ut mittas in illos meos homines que quando Robertotornera a me que ego scia ut meos homines teneant meo honore a tuo servicio. Et rogo vos domino meo de Cabreira quod vos mihi mandasti ut liberetis illa ad Roberto a servicio de Dei et tuo: et rogo vos ut me liberetis illa de Mir Wilielmus et Robert lo pagaro a vostro mandamento. - Valete.


Nota:
Nepotos: sobrinos. Nebots.
Zaguardia: ipsa Guardia, sa Guardia, ça Guardia, castillo de Guardia junto a Montserrat.
Davanter vestro
patre: davant (del) vostre pare; delante de vuestro padre.

CXLI


CXLI (1)
Núm. 6.
(1) A este documento, escrito en papel, no solo le falta la fecha, sino que no lleva tampoco ninguna firma, signo, ni otra prueba de autenticidad, y está plagado de enmiendas y añadiduras; de modo que al parecer no es más que una minuta o borrador del tratado que en él se esplica.

Ad honorem Dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti ego Raimundus Berengarii gratia Dei barchinonensium comes ac princeps regni aragonensis tale pactum et conventionem vobiscum januenses facio: quod in primo discessu vestro ab expeditione imperatoris antequam Januamreddatis ero cum exercitu meo pro posse bona fide sine fraude primo in Tortosa deinde ad insulas Balearesscilicet Maioricam Minoricam Eviçam Fromenteramel ad alia maritima et deinde sicut ego concordavero de hoc cum imperatore et sicut concordavero cum consulibuscomunis Janue qui in illo exercitu fuerint et in exercitu morabor cum januensibus qui in exercitu fuerint et moram ibi fecerint nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio eorum et nostro. Et servabo vos et res vestras bona fide secundum meum posse et habeatis libere et sine omni gravamine tertiam partem civitatis atque locorum cum eorum pertinentiis quas vel que nos simul ceperimus aut michi vel vobis sese reddiderint duabus partibus michi retentis: et non ero in consilio neque in facto ego vel heredes mei ut comune Janue suam tertiam partem amittat. Insuper faciam jurare eos homines quibus partem meam comitam et similiter heredes mei faciant ut non sint in consilio neque in facto ut tertiampartem amittant aliquo in tempore. Et si quis voluerit eam vobis auferre quod adjuvent eam vobis defendere et retinere sine fraude et malo ingenio. Eandem vero partem quam civitas vestra habet in temporalibus ecclesia vestra habeat in spiritualibus: et in omnibus illis civitatibus quas ego acquisiero in quibus tertiam partem non debetis habere habeatis unam ecclesiam cum tanto honore et domibus unde quinque clericipossint honorifice vivere et habeatis unum fornum et unum balneum et unam alfundecham de melioribus et gardinum bonum et in omni terra mea quam habeo vel deinceps acquisiero salvi et securi eritis vos et homines vestri districti cum rebus vestris. Nullum enim portaticumneque pedaticum neque usaticum dabitis in tota terra mea vel mari a Rodano usque in occidentem: et illud portaticum et pedaticum sive ribaticum non dabitis in terra mea vel mari ab illo die in antea quo vos eritis mecum pariter in obsidione alicujus civitatis aut illam pariter capiamus vel reddatur michi et vobis aut singillatim vobis aut singillatim michi aut si iste galee qui modo sunt in IspaniaTortuosam prendiderint: et quamdiu in exercitu insimul erimus non faciam pactum neque convenientiam aliquam de reddenda mihi aliqua civitate vel loco in pre .... de recipienda pecunia neque de aliqua diminutione januensis exercitus sine consilio januensium consulum qui in exercitu fuerint.
Hoc pactum jurabit heres meus cui terra mea post me remanebit quando consules comunis Januevoluerint. Preterea januenses illi qui tenebunt partem iliam recognoscent dominium comitis et suorum heredum sic tamen ut partem illam libere et sine gravamine aliquo possideant. Ita ut januensesilli jurent meis heredibus duas partes et mei heredesillis tertiam partem salvare et fideliter defendere bona fide. Et ille navalis exercitus januensium postquam in expeditionem movebuntur sit securus et salvus cum omnibus sibi pertinentibus in eundo et redeundo per totum meum honorem maris et terre ubi potentiam habeam et vendant et emant secure quocumque voluerint et quod ego aut ulla mea persona non offendam illos in aliquo sed illos et sua bona fide salvabo et secundum posse meum defendam. In tota vero convenientia suprascripta possit addi vel minui secundum quod michi et consulibus communisjanue placuerit vel heredi meo per nos metipsos vel per heredes nostros. Hec omnia observabo bona fide sine omni fraude nisi justo Dei impedimento remanserit aut per parabolamconsulatus comunis Janue qui in exercitufuerint: et si michi forte quod absit aliquod impedimentum evenerit ut ego evenire non possim predictum pactum et conventionem principeset comites et milites mei cum aliis meis hominibus compleant.

Nota:
Maioricam Minoricam Eviçam Fromenteram: Froment, frumento, forment, tipo de trigo.
consulibus comunis Janue: cónsules del común de Génova.
Alfundecham: alhóndiga ?
Pedaticum: peaje ?