CLV
Núm. 23.
Illustrissimo Dei gratia A. Ispaniarum imperatoriR. comes Barchinone regnique dominator aragonensis ac Provincie marchio de bono in melius provehi. Cum rerum utilitate et verborum veritate crescat amicitia constantie ac tolerantie virtute roboratur: inde est inde cogor vestris semper jussionibus obtemperare et rogatui vestro quem michi fecistis ut non intrarem regnum Navarre nisi rex ille intraret terram meam ostiliter adquiesco nec homines mei facerent ei guerramnisi sui facerent mihi; et hoc in veritate vobis promitto tempore determinato usque ad festum Sancti Martini nisi nos ambo insimul comitemus consilium. Sed quia non solum estis amicus verum etiam dominus ut amici et vassalli mea semper negotia ante vestros occulos vos deprecor ponite volo enim anteponere vestra meis expectando bonam promissionem vestram nolo contraire mandatis vestris. Sed quoniam amodo negocia vestra mea recolo visum est mihi vobis utile fore si de consilii vestro esset ut miteretisfilium vestrum regem Sancium in exercitumet ego venirem ad vos ad suscipiendum consilium de vestris et meis factis quibus possemus tendere ad majorem ruinam inimicorum crucis Christi. Regem Ferrandum filium vestrum et nepotem meum quem diligo ut filium vobis specialiter comendo ut de ipso congruam curam geratis sic ut dicatur rex a re non a solo nomine. Nec minus comendarem vobis regem Sancium nisi ipse se comendaret. De cetero pro comite Gondisalbo cui neptam meam tradidi in uxorem immo vobis preces multimodas efundo ut prosint ei apud vos amici et non noceant inimici. Preterea pro pampilonensi episcopoquem rex Navarre et homines ejus pro restituendis treguismihi obsidem dederunt et nunc ex precepto domini papein meam se posuit potestatem vestram deprecor excellentiam quatenus ei a rege Navarre qui propter hoc honorem suum et terram sibi emparavit reddi faciatis et solvi amore mei qui de negotioNavarre mandato vestro et voluntati mee obedire proposui quod nisi vestro rogatu nullo modo adquiescerem: sicque precor de eo agatis ne inimici sui quod pro bono fecisse cognoscitur ad dampnum sibi evenisse Ietentur. Cetera que vobis non scribo per migdoniensemepiscopum fidelissimum vestrum vestre majestatidenuncio et eum specialiter vobis comendo.
Nota:
neptam: neta, nieta. migdoniensem episcopum:
CLIV
Núm. 22.
Raimundo Dei gratia prudentissimo et honorabili comiti Barcinonie principi et marchioniAragone consules Pise cum dilectione salutem. Scripsimus vobis jam multotiens qualiter in amicitias fuimus cum patre vestro bone memorie et quam nobis karissimafuit dum ipse viveret quomodo vel qualiter vestram volumus et desideramus honorifice retinere. In quibus sciatis nos equidem firmiter existere nec umquam cessare ac discedere velle. Ideo rogamus vos obnixe ut quicquid honoris pater vester inclitus egregie memorie civitati nostre juvit acquirere ita juvetis nos id ipsum retinere quod inde non possimus pati aliquam capitis diminutionem. Patet evidenter vestre quidem sagacie Valentiama vestro patre retentam fuisse nunc autem a sarracenispossessam quam siquis extraneus vellet opprimere vestra ut credimus non pateretur nobilitas. Item ut noscitis vestro cum patre nos Maioricam cepimus que licet a sarracenisincolitur sub vestri tamen nostrique tutela remansit que si quam sub nostri solatio pateretur injuriam non illorum quidem sed nostrorum esset infamia. Unde si januenses uti didicimus prefate civitati vel Evise atque Minorice quicquam injurie inferre temptaverint ut vestra nobilitas in hoc sibi nec faveat sed in quibus prevalet obsistere studeat rogamus pernimium. Nos quidem eisdem litteris frequenter ac propio ore illud idem jam proibuimus quod sine nostrorum eorumque sanguinis effusione nequaquam fieri potest. De injuria quam vestris a nostris quidem dixistis illatam respondimus vobis sufficienter: unde iterato scribimus exellentie vestre ut in veritate sciatis nos quicquid potuimus ut inde recuperasse. Illi quidem qui rediere testati sunt se cum justitia et pro illata sibi injuria id quod fecerant fecisse. Tamen quodcumque potuimus ut dictum est fecimus cum magno amore. Mittite igitur quando vobis placet pro eo quod inde jam recuperatum est: redeuntibus enim illis qui noxe interfuere parati erimus eos decenter recipere et ab eis omnia in integrum que injuste acta sunt viriliter extorquere et patientibus nutu vestro nichilonimus reddere amore karissimo.
Nota: Evise: Ibiza.Karissimo, carissimo, caro: querido.
CLIII
Núm. 21.
Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam instrumento cujus tenor talis est. Raimundus Dei gratia Barchinonensium comes et marchio et princeps aragonensis Raimundo Dei gratia militie iherosolimitane magistro et cunctis fratribus cismarinis et ultramarinis partibus Deo militantibussalutem et eternam gloriam. Qualiter Adefonsus rex aragonensistempore sui obitus imminente totum regnum suum tripartitereliquerit Sepulcro videlicet Domini et Hospitaliatque Templo militie satis omnibus est manifestum. Unde ego succesor illius in regno volo eidem militieomnibus modis deservire et eam honorificare et honorifice magnificare. Vestre siquidem considerans ordinem professionis michi videtur ut sicut in primis sub beato Petro per apostolorum predicationem Ecclesia Dei fundata letatur ita et nunc per officium vestrum eadem Ecclesia deffendatur. Vestram itaque fraternitatem nos et omnis patrie ispaniensis clerus et populus modis omnibus deprecamur quatinus Ecclesie Dei provideatis et ejus necessitatibus in quantum potestis subveniatis ut saltem X de fratribus vestris quos aptos ad hoc benignitas vestra decreverit nobis concedat et dirigat sub quorum obedientia in partibus nostris et milites et alii fideles qui huic exercitiopro salute animarum suarum se tradiderint regantur et tueantur. Necessaria autem vite et militie ipsis X militibus fratribusvestris quos nobis misseritis ego illis sufficienter tamdiu aministrabo de meo donec de meo honore tantum eis retribuam unde se bene conducere valeant. Hoc vero excepto dono eis civitatem Darocham cum omnibus habitatoribus suis et cum omnibus terminis et apendiciis suis cum rivis et aqueductibus et reductibus et cum omni dominationequam ibi habeo vel habere debeo omnia in omnibus sicut melius ad utilitatem prefate militie intelligi vel nominari potest. Donoetiaro illis Lopesancium de Belgit cum suis duobuscastellis Osa et Belgit et cum suo honore scilicet Cotanda cum omnibus suis pertinentiis. Addoetiam illis in Cesaraugusta civitate unum christianumet unum maurum et unum judeum cum omnibus honoribuset possessionibus eorum et terras annuatimlaborandas duobus paribus bovum. Dono iterum illis quartam partem unius ville juxta Oschamexistentis que dicitur Quart. Item illis concedo decimampartem omnium que in Ispania adquirere potero tam in censu quam in honore vel in aliquibus rebus. Predicta vero omnia illis libere et solide et firmiter trado ad eorum propriam voluntatem inde complendam sine ullo retentu quem ibi non facio. Si vero fraternitas vestra huic nostro petitioni diligentiam dederit hec vobis complere et majora quam litteris intimamus addere satagemus. Laudo etiam vobis atque confirmo donum ipsius honoris quem scripto feci Arnaldo de Bedocio in partibus Barchinone. Predictos vero X milites fratres vestros tamdium teneam de meis redditibus et usaticis de Jacha et de Oschaet de Cesaraugusta donec illis tantum honorem concedam unde se bene regere et conducere possint. Super hiis omnibus vestram fraternitatem humiliter imploramus ut ad tanti triumphi gloriam festinare curetis et a tanto Dei servicio vos nullo modo subtrahatis et vestrum responsum cicius inde nobis mitatis. Cum majus tardaveritis majus Ecclesie Dei dampnum facietis. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Berengarii de Vallesica notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de
Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui vitiato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tamquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit VIII idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo presentibus testibus Bernardo de Daurats Jasperto de Examins et Petro de
Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villarubianotarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo undecimo cum litteris appositis in linea octavadecima ubi dicitur vobis et rasis et emmendatis in linea vicesima prima ubi dicitur majus.
Nota:
Lopesancium de Belgit: ? de Belchite.
Osa: Huesa (del común) ?
Cotanda: Cutanda.duobus paribus bovum: dos pares o parejas de bueyes (toros).
Quart junto a Huesca: Cuarte ?
Arnaldo de Bedocio: Arnallus de Bello-loco, Belloloco, Belog, Belloch, Belloc ?
millessimo CCC undecimo, millessimo trecentessimo undecimo: 1311!!