CLVIII
Núm. 26.
Juro ego Poncius Ugonis comes impuritanensisquod de ista ora in antea fidelis ero tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de ipsa convenienciaquam tibi feci super gerundensi ecclesia et tibi omnibus pertinentibus et de ipsa conveniencia quam sibi feci de tenenda pace et facienda justicia et de ipsis caminsqui intrant vel exeunt tam per terram quam per mare in terram tuam et de ipsa conveniencia quam tibi feci de castellis et fortitudinibus non faciendis in episcopatu gerundensi vel rossilionensi et de omni honore tuo quem hodie habes vel in antea Deo juvante habueris quod non tibi tollampartem vel totum nec aliqua utriusque sexus persona per me vel per meum consilium vel ingenium. Et siquis tibi aliquid inde tuleritero tibi fidelis adjutor per fidem sine engan tenere habere et defendere omnem tuum honorem contra omnes homines vel feminas per fidem sine engan. Sicut superius scriptum est sic tenebo et atendam per Deum et hec sancta.
CLVII
Núm. 25.
Raimundo Berengarii comite Barchinone et marchio atque princeps regni Aragonis Reverterius tuo fidelis homo atque miles vicecomite Barchinone salutem in Christo. In rei veritate sciatis quod ego sum vester fidefis homo et vester fidelis amicus et sum paratus ad vestrum servicium facere nocte ac dieubi ego poscham sine nullo engan: et iterum vidi vestras literas quod de mea honore atque de meo castro de Guardiaexiebat vobis senior magnum malum et de hoc sum fortiter iratus atque tristis. Et sciatis vos
senior quia non est meum sensum neque meum intellectum ut de me neque de mea honore exiat vobis malequia ego senior tantum sum culpabile Deo non est opus quod de mea honore exiat male ullo homini aut ullo meschino. Et sciatis vos senior quando venit a me meo nepoto Guillelmo et donavi ille castro de Guardia mandavi ille quod non exisset inde nullum malum et ipse convenit mihi cum suas proprias manus mihi juravi et postea in ipsa convenienciafuit meus homo atque de meo filio. Deinde facio vobis magnas gracias quando vobis placet dicere de ipsa honore que mea est quod ego senior non habeo nichil in ipsa honore nisi pro amore Dei et tua. Et sciatis vos senior quod ipsa mea honore non est mea sed est vestra quia ego vestri bajuli sum de ipsa et rogo vestram mercedemin ipsa tota mea honore ut faciatis ibi totum vestrum libitum sicut potestis facere in vestra dominicatura: et si in ipsa mea honore est nullus homo qui noleat facere vestram voluntatem accipite eum et milite eum in manicis ferreis et mitite eum ad me ad marrochset ibi facio vobis directum que vobis placuerit. et rogo Deum ut jam non donet mihi nullum avere neque nulla honore neque nullos homines qui non fiant ad tuum servicium atque ad tuum mandamentum. Et facio vobis magnas gracias de consilio quod mihi donastis de ipsa Guardia et ego si Deus vult stabiliero illa ad tuum servicium quando ibit Robertus in vestram patriam. Et rogo vos senior pro Dei amore et summa amicicia de meos nepotos qui sunt captos in tradicione ut sit vestra mercede ut recuperetis eos et mihi donetis quia ego scio senior quia nepoti mei non sunt membrati et sunt stulti et folli sunt vestri milites atque ad vestrum servicium: et preco vos ut sitis memor de ipsa tradicione atque bodia et veniat vobis in mente quia fuit facta in vestra patria unde semper erit in mala fama et fac de ipsa bodia sicut teneant tibi toti tui homines per seniore et potestate ut non rememorent de ista antiqua tradicione et de ipsa parabula quod Raimundus de Castelet vobis dixit ex mea parte non demando vobis per meum servicium sed per meliorare ad vestrum servicium et quod potuisset servicium a Deo facere. Iterum facio vobis senior magnas gracias de toto vestro affectu quod michi missistis scriptum unde mei magnum gaudium est quod si acaptasset magnum avere: et rogo vos ut quando inveneritis vestram faciendam bene super vestros inimicos faciatis mihi scire per vestras literas et mitite ipsas ad Cidamon et ipse mihi mitere faciet et ipsa ora inveniam parabulas quales debeo offerre ante reges et presidessicut miles humilis ad dominum facit. Valeat michi dileccio vestra.
Nota:
parabula, parabola: palabra.
CLVI
Núm. 24.
Raimundo Berengario comiti Barchinone principi Aragonis Raimundus de Molnells salulem. Sciatis quod salnariam de Taraschone est multum peioratam propter salnariam que fit ad Berram et ad Pallonemet ad cetera loca vestre terre. Mandate ergo si placet ut nullus sit facere salnariam nec emere salemnisi de vestro sale aput Taraschonam et mandate similiter et ex precepto vestro dicite ut nullus sit deferre salemper mare apud Montempessulanum nec in aliquo loco nisi vestrum salem et ita bona erit vestra salnaria apud Montempessulanum aliter enim non multum valeret. Totum saleminimicorum nostrorum usque ad hanc diem ego accepi et est frescum salis amicorum vestrorum id est terciampartem. Nec vero novi consules super hoc contra vos nituntur et elaborant ne habeatis et inde vobis proclamacionem facere volunt dicentes judeos et ceteros esse in consulatu. Vos autem ut discretus eis respondete et nullo modo adquiescatis verbo eorum. Si etenim feceritis ut ipsi voluerint omnem salnariam vestram et omne lucrum de sale perdidistis. Aliter autem nunquam tantum expendetis in Provincia quantum lucrabimini de sale.Ultima die jovis julii fuit expensa omnis civata vestra: de his autem litteris apertis vestram voluntatem mihi cito mandate.
Nota:
civata: cebada, civada, sibada.
Expensa: gastada.