jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 20. Leg. De cartas reales. Núm. 80. 14 may. 1340.

Núm. 20.
Leg. De cartas reales. Núm. 80. 14 may. 1340.
Regiedominationis vestre receptaqua decuit reverentia littera super capcione facta per gentes perfidas Marrochorum regis de viginti octo galeis et septemnavibus illustris domini regis Castelle de quibus quidem galeis erant tres dicte dominationis vestre ipsiusque littere tenore percepto regie magnificencievestre ducimus rescribendum quod ante receptionem vestre littere supradicte cum jam rumores predictifidedignorum relatu nostro auditui pervenissent illo tunc et nunc etiam mandamus per dilectum consiliarium nostrum Bernardum Surdi procuratorem in locisnostris regni Valencie dicta loca et costrapresertim illa que sunt in marinis partibus constituta licet jam forent reparata et victualibuset armis necessariis satis competenter furnita potiori reparatione et furnitione fulciat adhoc ut exposcente casu necessitatis possit resisti auxiliante Altissimo perversoruminsultibus viriliter ac potenter. Datum in villanostra de Rosis pridie idus madii anno Domini MCCC quadragessimo. - Humilis patruus vester infans Petrus.- Excellentissime ac sacre regie magestati infans Petrus.


21

Núm. 19 . Reg.n. 151. fól. 126. 6 may. 1340.

Núm. 19 . 
Reg.n. 151. fól. 126. 6 may. 1340.

Pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonis et cetera considerantes comississe officium ammirancie regnorumet comitatus nostrorum subscriptorum nobili Raimundo de Peralta comiti Calatabellotti ad vitam suam sub certa forma et cum certis provisione ac juribus prout in carta nostra inde sibi facta nostro sigillo pendenti
munita data Cesarauguste XVI kalendas aprilis anno Domini M°CCC°XXX° quinto lacius continetur: attendentes etiam dicto nobili in insula Sardinie residenti direxisse plura scripta nostra quod veniret ad serviendum personaliter officio memorato cum necessitas propter apparatus quos Marrochorum rex perfidus noster et aliorum Xpi. fidelium inimicus fecit et facere contra nos et aliosIspanie principes nititur immineret dicturaque nobilem adventum hujusmodi ommississe: prospicientes insuper propter apparatus quos nunc contra dictum regem eique adherentes proponimus facere ut eis nedum resistere verum etiam illos offendere dirigente Xpi. dextera valeamus: ad stolia et armatasque facere propterea nos opportet aliquem preficere cujus propago a clara stipite derivata utique abilem ac persone abilitas actuumque strenuitas reddant dignum necesario nunc habemus cum sine illo stoliaseu armate predicte non possent sic celeriter ut expedit fieri vel parari: idcirco ad strenuitatem fidelitatem probitatem et alia dona virtutum quibus vos nobilem et dilectum nostrum Petrum de Montechateno fulgere prospicimus nostrum intuitum dirigentes: cum presenti carta nostra firmiter vaIitura ex certa scientia et consulte vos dictum nobilem Petrum de Montechateno in amirantumnostrum Valencie Sardinie et Corsice ac comitatus etiam Barchinone proponimus ordinamus preficimus statuimus ac prefectum presentium serie nunciamus volentes vobisque comittentes quod ipsum amirancie officium habeatis regatis et exerceatis et teneatis quamdiu videlicet nobis placuerit et bene fideliter et legaliter ad honorem et servicium nostrum vos habueritis in eodem: concedentes ordinantes atque mandantes quod vos per vos vestrosque viceamirantosordinatos seu ordinandos et alios comissarios et nuncios vestros predictum ammirantie officium in omnibus regnis et comitatu predictis ad honorem servicium et fidelitatem nostram nostreque curie comodum et profectum exerceatis et faciatis exerceri fideliter legaliter diligenter et bene. Item volumus ordinamus atque concedimus vobis quod vos et ille vel illi quem vel quos ad hec loco vestri statueritis de causis et questionibus tam civilibus quam criminalibus que inter homines generalis et specialis armate nostre seu galearum nostrarum de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa armata incepta fuerit et durante eadem armata insurrexerint summarie secundum statutum et consuetudinem armate et arbitrium vestrum cognoscatis et singulis conquerentibus justitiam ministretis: quam cognicionem exerceatis et exerceri faciatis de causis et questionibus quas moveri contingat a quindecim diebus antecedentibus diem ad recolligendum assignatam et in antea usque ad quindecim dies postquam ipsa generalis vel specialis armata seu galee nostre fuerint exarmate. Excipimus tamen ab hujusmodi cognicione vestra questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus vobis quod quandocumque et quocienscumque
contigerit nos fieri de novo seu reparari facere de novo galeas vel alia quecumque vassella pro generali vel speciali armata nostra vos seu statutus a vobis de questionibus civilibus et criminalibus que inter magistrosipsarum galearum seu vassellorum et magistros axie et calafatos ipsorumque discipulos et ceteros operarios de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa opera seu reparaciones incepte fuerint et durantibus eisdem operibus sea reparacionibus insurrexerint in quibus ipsi fuerint cognoscatis easque secundum justiciam fine debito terminetis ipsique magistri et alii supradicti coram vobis et ordinatis a vobis et non coram aliis officialibus inde respondere in judicio compellantur. Declaramus tamen quod si aliqui vel aliquis predictorum cum alio vel aliquibus alterius condicionis quam suorum consimilium in officiis supradictis civiles vel criminales questiones habuerint etiam tempore operum predictorum quod de ipsis non per vos aut per statutos vestros sed per officiales ordinarios prout de ratione fuerit cognoscatur: nec intelligantur inter personas hujusmodi illi qui ex comissione seu concessione nostra tenent tarcianatusnostros in quovis locorum dictorum regnorum et comitatusnostrorum immo volumus quod ipsi tarcianatus predictos nostros tenentes non teneantur coram vobis sed coram suis ordinariis respondere. Excipimus etiam a simili ut supra in proximocapitulo dictum est a cognicione vestra questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis
reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus quod cum propter multiplices varietates multorum negociorum que circa armatas sepe contingunt non esset facile de singulis que expenderitis vel solveritis in ipsa armata vel racione ipsius debitas apochas vel alias cautelasrecipere quod vos de pecunia seu rebus quas vos et ordinati vestri receperitis et solveritis ponatis nostre curieper quaternos tantummodo clare tamen et cum justis et racionalibus causis finalem et debitam racionem de hiisque stetur ipsis quaternis nec vos de necessitateopporteat ostendere vel reddere alias apochas seu cautelas.Ut autem in comisso vobis hujusmodi officio eo amplios et efficacius intendatis quo potiusvobis ad honorem esse impensum et utilitatis gratiam collatam a nostra celsitudine sentiatis de juribus recipiendis a vobis pro presenti officio vobis providendum duximus sub hac forma. Videlicet quod si in debellacione et conflictu stoliirebellium et inimicorum nostrorum amirantum ejusdem stoliiper nostrum felix stolium in quo vos prefueritiscapi contigerit amirantum ipsum captum cum omnibus rebus suis quas in stolio habuerit vobis concedimusvestris utilitatibus applicandum: verumtamensalvamos et retinemus nobis expresse quod si beneplaciti voluntatis nostre fuerit quod personam ipsius ammiranti capti ad posse et jus nostrum habere voluerimus quod nobis dantibus et solventibus vobis pro eo quingentas marchas argenti ipsius ammiranti capti personam ad jus et posse nostrum absque aliqua contrarietate vestra habere possimus. Bona autem omnia que ipse amirantus captus in stolio habuerit sicut jam pretactum est vestris utilitatibus applicentur. De universis autem mercibus rebus et bonis existentibus in navibuset aliis quibuscumque vassellis capiendis per stoliumnostrum in quo vos prefueritis volumus ordinamus atque concedimusquod vos vicesimam partem eorum omnium que curia nostra inde habuerit integraliter habeatis: ipsas vero naves et cetera vasselia capta juribus curie nostre cum eorum universis exarciis et apparatibus reservamus. Ceterum concedimus vobis dicto nobili ultra premissa quod a die qua dicta armata generalis vel specialis fieri incoabitur quousquecompleta fuerit et finita et etiam postea per quindecim dies diescontinue subsequentes habeatis pro expensis vestris de peccuniacurie nostre diebus singulis quadraginta solidos Barchinone. De novo etiam vobis concedimus quod vos dictusamirantus tam tempore pacisquam guerre si et cum vobis visumfuerit expedire possitis armare vel armari facere de peccunia curie nostre duas galeas ad nostrum servitium et honorem non expectato aliquo mandato nostro vel alterius cujuscumque.Volumus insuper ordinamus et vobis concedimus quod de personis sarracenorum capiendis cum nostris vassellisarmandis per vos vel alios de beneplacito vestro aut de nostri licencia et mandato habeatis vicessimam partem integraliteret complete reliquis partibus sarracenorum ipsorum curie nostre comoditatibusapplicandis. Personas autem christianorum quorumcumque capiendorum ad nos et curiamnostram declaramus et volumus pertinere absque aliqua deduccione vel jure vobis in eis aliquatenus pertinentibuseo tamen quod supradiximus de persona ammiranti captiin suo robore duraturo. Tamen si contigerit vestra prudentia industria tractatu aut coaccione nos seu curiam nostram a sarracenis quibuslibet tributa seu serviciaacquirere et habere vos de ipsis tributis seu servitiistam novis quam antiquis dummodo vestra sicut dictum est prudentia industria et tractatu aut coaccione habendis volumus ac vobis concedimus quod vos decimam partem pro vestris utilitatibus habeatis. Denique volumus ordinamus et vobis concedimus quod ab hominibus acordandis in armatanostra generali vel speciali habeatis et recipiatis ea jura que alii amiranti nostri habere et recipere consueverunt. Scribaniam vero armate nostre generalis et specialis conferendam per nos cui voluerimus retinemus. Predictis igitur ordinacione et concessione per nos superius factis de officio supradicto necnon de dictis juribus et provisione ceteris solitis vel insolitis omnino exclusis vos volumus esse contentum. Mandamus itaque per presens scriptum nostrum procuratoribus vicariis justiciisbajulis curiis et ceteris aliis quibuscumque officialibus et subditisnostris per omnia regna et comitatum predicta constitutis et constituendis tam presentibus quam futuris quod vos dictum nobilem Petrum de Montecathenoet non alium pro amiranto nostro habeant et teneant vobisque et ordinatis vestris de omnibus que ad ipsius officii negocia spectare noscuntur ad honorem servicium et fidelitatem nostram pareant respondeant et obediant efficaciter et intendant non obstante comissione de dicto officio facta dicto nobili Raimundo de Peralta quam tenore presentis carte nostre quatenus huic ordinacioni obviare posset ducimus revocandam. In quorum omnium testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et tradi jussimus sigilli magestatis nostre pendentis munimine roboratam. DataCesarauguste pridie nonas madii anno Domini M°CCC° quadragesimo. - Raimundus Sicardi mandato regisfacto per comitem Terrenove consiliarium.


Núm. 18. Reg.n°1377, fól. 44. 2 may. 1340.

Núm. 18. 
Reg.n°1377, fól. 44. 2 may. 1340.

Al muy noble et muy honrado don Alfonso por la gracia de Dios rey de Castiella de Leon de Toledo de Gallicia de Sevilla de Cordova de Jahen del Algarbe de Murcia et senyor de Molina don Pedro por esa misma gracia rey de Aragon etc. salut como a reyque muyto amamos et muyto preciamos et poraquien querriamos que diese Dios tanta vida con honra et con salut como pora nos mismo. Rey fazemosvossaber que oydas las nuevas que nos dixeron de la perdicion de las naves et de las galeas vuestras et nuestras en la batalla que lotro dia ovieron con la flota del rey de Marruechos enamigo de Dios et de vos maguera fuessen de turbacion et que semblantcaso de nuestros tiempos no ha acaecido pero entendiendo con la ayuda de Dios faser tal esfuerso con nuestras gentes que lo que en el dito facto ahora se ha acaecidose enmiendara muy bien a servicio de Dios et honra de nosotros et de tota la christiandat et que podria ser que Dios por meter mas esto a corazon a nos et a los nuestros vassallos et de facer tener mas fuertment execucion haya dado lugar o este caso no somos ende poco ni muyto torbados. Porque rey vos ende significamos nuestra entencion e encara Dios queriendo vos entendemos embiar nuestro mandadero sobresto informado claramiente de nuestra intencion el qual adura a nos de part vuestra lo que vos entendieredes a fazer en los ditosaferes. Dada en Çaragoça a dos dias de mayo en el anno de nuestro Senyor mil trezientos quaranta.
- R. Sicardi mandato regis facto per comitem Terrenoveconsiliarium.