domingo, 24 de mayo de 2020

N. 20. Notariorum 1. Ferdinandi II. n. 3679. Fól. 131. v.

N. 20. 
Notariorum 1. FerdinandiII.
n. 3679. Fól. 131. v.

Francisci Carbonelli.

Nos Ferdinandus etc. Attendentes vos fidelem Scribamnostrum Franciscum Carbonellum filium fidelis nostri Petri Michaelis Carbonelli scribe mandamenti ac tenentis claves Regii Archivi nostre Civitatis Barcinoneoriundum dicte Civitatis Barcinone esse ydoneumet sufficientem ad tabellionatus officium exercendum prestito per vos in Cancellaria nostra juramento quod bene et legaliter vos habebitis in exercendo officio memorato constituimus et creamus vos dictum Franciscum Carbonellum in notarium publicum per totam terram et dominationem nostram ita quod in universis et singulis terris et locis dictioni ac jurisdictioni nostre subiectis possitis recipere et conficere acta attestationes sentencias et quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas auctenticas et publicas et eas scribere aut scribi facere per substitutum aut substitutos a vobis juratos tamen de quibus protocolla siquidem sive capibrevia faciatis notularum ut eterne memorie commendentur. Nos enim ipsis testamentis actis attestationibus sententiis instrumentis et aliis scripturis publicis et auctenticis por vos bene et legaliter recipiendis conficiendis et scribendis ac scribi faciendis per juratos substitutos a vobis auctoritatem nostram impendimus pariter et decretum ita quod in iuditio et extra iuditium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obtineant roboris firmitatem tanquam publica manu facta dumtamen subscriptionem vestram et signum apposueritis in eisdem qua vos auctoritate nostra notarium et ipsis contractibus interfuisse teneamini confiteri. Mandantes igitur per presentem cartam nostram Gubernatori generali nostro eiusque vices gerentibus vicariis justitiis baiulis curiis supraiunctariis calmedinismerinis juratis universis et singulis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris dictorumque officialium locatenentibus quod vos Franciscum Carbonellum pro notario publicohabeant et teneant per totam terram et dominationem nostram et in instrumentis ac scripturis vestris publicis et auctenticis adhibeant plenam fidem. Adjicimus tamen quod testamenta codicillos instrumenta illorumque notas et transumpta acta attestationes testium et alias scripturas publicas et auctenticas quos quas et que receperitis confeceritis et scripseritis aut scribi feceritis intraComitatus Rossilionis et Ceritanie ac terrasconfluentes et Vallispirii vestris tamen sumptibus et expensis facere et de medietate preciorum inde habendorum secundum ordinationes regias procuratorinostro Rossilionis aut quibus voluerimus teneamini respondere. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro sigillo comuni inpendenti munitas. Datein Villa de Madrit die vicesimo octavo mensis Aprilis anno a nativitate Domini millesimo CCCCLXXXIII Regnorumnostrorum videlicet Sicilie anno sexto decimo CastelleLegionis etc. decimo Aragonum vero et aliorum quinto. - Johannes Moner Vicecancellarius.
Gaspar Darinyo mandato Regio facto per Johannem Moner Vicecancellarium qui eum habuit pro suficienti.
P.


Fól. 132.

Dictis die in dicta Villa de Madrid.
Et predictus Franciscus Carbonellus notarius noviter per dominum Regem creatus convenit et sponte se obligavit quod pro quocumque crimine per eum comisso vel comittendo nec alia quavis causa civili et criminali non allegabit tonsuram nec recurret ad brachium ecclesiasticum et hoc sub pena CCC morabatinorumregio erario aplicandorum et pro maiori tuitione dedit in fideiussorem discretum Franciscum Vilanova regiumscribam presentem qui talem etc. Et predicti notariuset fideiussor ad predicta tenendum suas obligarunt personas et bona renunciantes etc. Fiat large ad voluntatem Regie Curie.
Testes fuerunt Johannes Salat et Dominicus de Sancta Crus de scrivania Domini Regis.
Doc. 21

N. 19. Offic. 1. Caroli I. n. 3877. Fól. 70 v.

N. 19. 
Offic. 1. Caroli I.
n. 3877. Fól. 70 v.

El Rey.

Mossen Pedroy Rodrigo Celdran nuestros Scrivanos de raciony qualquiere de vos. Nos havemos confirmado segund que con la presente confirmamos al amado nuestro Francisco Carbonell el officio de Archivero de la nuestra ciudad de Barchinona que tenia y exercia por privilegio de conjuncion con su padre Pedro Miguel Carbonell quondamdel Catholico Rey mi Señor y aguelo que en gloria sea. Mandamos vos por ende que lo assenteys en carta de racion de nuestra Casa y libros de vuestro officio por escrivano de mandamientoy de nuestro Real Archivo de Barchinona con quatrosueldos Barchinonenses de quitacion ordinaria encada un dia y con las gracias y privilegios y exercicioy honras y en el grado y lugar que stuvo y lo tenia en vida de la dicha Catholica Maiestad el dicho Pedro Miguel Carbonell quondam su padre conforme a las ordinaciones de la dicha Cancilleria et Casa de Aragon y de vuestro officio dandole la certificacion necessaria faziendole cuenta y librandole los albaranesdendel vintidoseno dia del mes de enero del añomil quinientos y diz e seis que su Catholica Maiestad fallecio en adelante segund lo que por el officio de prothonotario se os certificara conforme a las dichas ordinaciones. Dada en la Ciudad de Çaragoçaa XVI del mes de enero del año Mil DXVIIII.
Yo el Rey.
Soria locumtenens prothonotarii.
Vidit Cancellarius. Vidit Vicecancellarius.

Doc. 20
N. 18. 
Offic. 1. Caroli 1.
n. 3877. fól 27. v.

Nos Joanna et Carolus etc. Tenetis et possidetis ad vite vestre decursum vos dilectus noster Franciscus Carbonellus filius quondam Petri Carbonelli ex privilegio et concessione Serenissimi Regis Ferdinandi patris avi et domini nostri memorie inmortalis dato Cordube die vicesimo primo mensis maii anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo octoagesimo tercio officium sive officia Scribemandati et Archivarii seu tenentis claves nostri regii Archivi Barchinone. Cumque pro parte vestra fuerit Majestatibus nostris humiliter supplicatum ut predictam regiam concessionem et privilegium laudare approbare ratificare et confirmare atque predictum officium seu officia Scribe mandati et tenentis claves prefati archivi Barchinone quatenus opus sit de novo vobis concedere ex nostra solita benignitate et munificencia dignaremur de vestris siquidem fide sufficiencia et probitate re ipsa cognitis admodum confisi nec non habentes respectum ad servicia per vos in dicto officio prestita et inpensa suppliccacioni eidem libenti quippe animo duximus annuendum. Tenore igitur presentis ex nostra certa scientia deliberate et consulto prefatam regiam concessionem quam hic pro tam sufficienter inserta haberi volumus et habemus ac si de verbo ad verbum presenti insereretur atque omnia et singula in eadem contenta laudamus approbamus ratifficamus et confirmamus atque quatenus opus sit predictum officium seu officia scribemandati et Archivarii seu tenentis claves predicti Archivi Barchinone vobis dicto Francisco Carbonello de novo concedimus cum salario sive stipendiis juribuslucris emolumentis auctoritate privilegiis potestatibus prerogativis et aliis ad dictum officium seu officia pertinentibus et spectantibus sic et prout eodem officio vel officiis usus fuistis et estis in eorum possessione juxta formam seriem et tenorem privilegii et regie concessionis precalendate nostreque laudacionis approbacionis ratificacionis et confirmacionis atque nove concessionis munimine sen presidio roboramus et validamus. Quo circa Reverendis in Christo patribus magnificis dilectis consiliariis atque fidelibus nostris magno cancellario cancellariis vicecancellariis et regentibus nostram cancellariam protonotario scribe porcionis domus nostre ceterisque universis et singulis officialibus et subditis nostris atque eorum locatenentibus requirendis tamen ex eis requirentes dicimus et distinte precipiendo mandamus ex nostra certa scientia ad nostre gracie et amoris obtentum penamque florennorum auri Aragonum milie nostris inferendorum erariis quatenus huiusmodi nostram laudacionem approbacionem ratificacionem (ratificaciom) et novam concessionem atque omnia et singula in ea contenta teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant ab omnibus inconcuse et non contrafaciant vel veniant nec aliquem contrafacere vel venire sinant racione aliqua sive causa si gracia nostra eis cara est et preapositam penam cupiunt non subire. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro comuni sigillo inpendenti munitas. Data in villa Vallis Oleti die XXX mensis januarii anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo decimo octavo regnorumque nostrorum videlicet nostre dicte RegineCastelle Legionis Granate etc. decimo quinto Navarre quarto Aragonum vero utriusque SicilieJherusalem et aliorum tercio Regis vero omnium tercio.
Yo el Rey.
Dominus Rex mandavit michi Ugoni de Urries visa per Cancellarium Augustinum Vicecancellarium generalem Thesaurarium de Gualbis Regentem et Conservatorem generalem.
P.

Doc. 19