LXXXIX.
Reg. N°1895, fol. 158. 4 feb. 1389.
Nos JohannesDei gratia rex Aragonumetc. non sine animi nostri comocione vehementi gravia pericula scandala atque dampna que vicibus geminatis externis temporibus parata audivimus et secuta pretextu eleccionis consiliicivitatis Gerundeet que parari ac sequi possent de cetero ac verissimiliter conjecturari rei publiceet statui tranquillo ipsius civitatis quam universaque alia nobis credita ab Altoex nostre officio regie dignitatistenemur servare totis viribus illibata in nostri pectoris scrinio plerumque moleste revolvimus prout decet. Cupientes igitur predictis que exemplo perniciosa existunt imponere debitum finem per quem ipsa res publicacivitatis predicte a tantis periculis eruatur ac status ejusdem de cetero in pacis et amenitatis federe conquiescat: tenore presentis a die Circuncisionis Dominiproxime instantis ad quinque annoscontinue secuturos inclusive et exinde quamdiu de nostre processerit beneplacito voluntatis firmiter durature volumus providemus statuimus concedimus et ordinamus quod in illis octuagintapersonis que juxta privilegium civitatis predicte faciunt ejus consilium generale ac de numero eorum sint et esse debeant habeant acque possint viginti septemydoneepersone modo infrascripto eligende ex utentibus officiis seu arte mecanica in civitate jam dicta videlicet quolibet anno et etiam presenti ab octavadecimadie decembris usque ad festum Circumcisionis Dominipredictum exclusive eligantur per utentes officiis seu arte mecanica in civitate predicta aut majorem vel saniorem partem ipsorum et non per alios quoscumque quinquaginta quatuorpersone ex suficientioribus utentium officiis seu mecanica arte predictis noticie ipsorum officiorum et cujuslibet eorum seu majoris vel sanioris partis cujuslibet officiorum aut dicta arte utentium in civitate ipsa scilicet ex quolibet officio ejusdem civitatis duplum illarum personarum quem juxta compertimentum inde cum provisione nostra die date presentis confecta fiendum conveniant seu pertineant eidem: ante cujus quidem festi Circumcisionis Dominidiem ipsas quinquaginta quatuorpersonas juratis qui tunc erunt civitatis pretacte per dictos utentes officiis seu arte predictis aut partem eorum quam ipsimet duxerint ordinandam nominari et tradi in scriptis volumus et jubemus: ipsi enim jurati quibus tales persone nominate fuerint et tradite in scriptis viginti septempersonas tantum ex quinquaginta quatuorsupra dictis teneantur eligere et omnimode acceptare ac inter consiliarios civitatis jam dicte et de numero eorum deputare et nominare contradiccione omnimoda penitus resecata. Prefate autem viginti septem persone modis predictis electe nominate tradite in scriptis acceptate et deputate una cum aliis in consiliarios juxta privilegium consiliariorum de quo mencio supra habetur tunc electis seu eligendis uno anno continuo consiliarii civitatis prelibate publice nominentur ac in consiliis et aliis actibus statum ipsius civitatis concernentibus qualitercumque esse et intervenire habeant atque possint vota dare ac alia facere que consiliarii civitatis pretacte facere consueverunt. Nos itaque dictis utentibus officiis seu mecanica arte in civitate memorata presentibus et futuris cum hac eadem concedimus et licenciam plenariam elargimur quod absque metu et alicujus pene incursu pro predictis et unoquoque ipsorum quotiescumque et in illis loco seu locis quibus eis fuerit bene visum per tempora superius denotata valeant se congregare ac dictas quinquaginta quatuor personas ex se ipsis eligere juratis tradere et nominare ac alia facere et tractare que superius sunt contenta et circa ipsa necessaria fuerint seu opportuna culpa crimine seu pena eis vel alicui ex ipsis minime imponenda: hoc proviso per nos et debite declarato quod si accidat aliquod officium ex officiis civitatis pretacte ut puta per defectum seu discordiam aut alias non eligere posse ex utentibus officio tali partem eidem contingentem possit eandem eligere ex personis utentibus alio officio atque arte in civitate predicta prout sibi fuerit bene visum. Adjicimus tamen et hujus serie providemus quod si et ubi contingat uno anno vel annis utentes officiis seu arte predictis dictas quinquaginta quatuor personas seu aliquas earum ex se ipsis temporibus statutis non eligere nominare et tradere ut prefertur juratis civitatis predicte qui tunc erunt juxta privilegii consiliariorum predicti seriem pleniorem eo anno vel annis dumtaxat prefatas quinquaginta quatuor personas seu eas que defecerint ad complementum viginti septem predictarum de aliis quibusvis utentibus officiis seu arte predictis in ipsa civitate eligere possint et nominare presente tamen in suis permanente robore et valore sic quod aliis annis ipsa durante eadem uti libere possint. In presente vero aut contentis in ea intellegi nolumus seu comprehendi notariosdraperioset mercatorespredicte civitatis presentes nec futuros nec aliquem ex eis cum de manu mediocri nominentur prout in dicto privilegio consiliariorum lacius continetur et sub his non debeant modo aliquo nominari: et mandantes per hanc eandem firmiter et districte inclito infanti Martinoduci Montisalbicarissimo fratrinostro ac nostrorum regnorumet terrarumgubernatori generaligubernatoriCathalonievicariobajulosubvicariosubbajulojuratisconsiliariiset probis hominibuscivitatis predicte universisque aliis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris et locatenentibus officialium predictorum quatenus provisionem nostram presentem ratam habeant teneant et observent ut superius est contentum et contra non faciant vel veniant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo pendenti munitam. Datain villaMontissoniquarta die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXIXregniquenostri tercio.- Franciscus ça Costa. - Rex Johannes. - Johannes Robiolmandato domini regisfacto ad relacionem Francisci de Castillonelegum doctoris et Sperendeu Cardonajurisperiti consiliariorum et promotorum. - Viderunt eam Franciscus de Castilloneet Sperendeu. - Idem.