lunes, 1 de junio de 2020

XCVIII. Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.


XCVIII.
Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.

Nos Johannes etc. Quia pro parte vestri universitatum eorum et proborum hominum vallis de Querol terreCeritanie extitit nobis humiliter supplicatum quod licet vos ex consuetudine et usu in eadem valle a maximo citra tempore antiquatis et observatis facere creare et eligere consueveritis et possitis tres probos homines in consulesdicte vallis in festo videlicet AppariacionisDomini annuatim adveniente tamen ipso festo Apparicionis Domini proxime lapso in quo dicti vestri consules eligi et fieri debebant prout consuetum fuerat ut prefertur vos propter aliquam importunitatem impedimentum seu forsan necessitatem eleccionem sive creacionem dictorum consulum vallisipsius pro anno presenti fecistis minime seu facere nequivistis imo non facta eleccione dictorum consulum in proxime dicto festo sed lapso eodem et importune vel non ut premittitur sic ommissa prohibitum vobis extitit et injunctum per castellanum et bajulum dicte vallis sub certa pena ne amodo ad eleccionem dictorum consulum procedere vel eam facere sine nostri licencia vos ullatenus curaretis: cujus quidem mandati et inhibicionis timore et hesitatione ne ob dictum abusum seu alias essetis dicta facultate usu seu consuetudinedictorum consulum annue eleccionis privati vel possetis privari eleccionem dictorum consulum absque nostri permissu facere et ad eam procedere hesitatis:dignaremur vobis de nostri benignitate regia licenciam concedere supradictam. Quocirca nos nolentes propterea virgam nostre correccionis contra vos protendere ut forsan possemus sed utilitatem ac comodum et conservacionem vallis predicte et in eadem degentium prospicere potius cupientes attendentesque vallem eandem que clavis et in confinibus regni nostri existit sine consulibuset rectoribus prout consuetum est commode persistere non debere: vestris ad hoc supplicacionibus favorabiliter inclinati tenore presentis concedimus vobis universitatibus et probis hominibus vallisjamdicte et plenam licenciam impertimur quod abusu et aliis predictis non obstantibus nec obstantibus etiam mandato vel inhibicione per castellanum et bajulum vobis de non eligendo predictos consules seu eleccionem eorum non faciendo ut premittitur vobis vel aliquibus ex vobis facta possitis et vobis liceat sine alicujus pene incursu amodo quando volueritis pro anno presenti consules vestros et jam dicte vallis facere creare et eligere sic et quemadmodum in dicto lapso festo Aparicionis Dominifacere et eligere poteratis: et cum dicti consules pro anno presenti hujus vigore per vos facti fuerint et electi habeantur ac si in dicto proxime lapso festo per vos facti fuissent etiam vel electi lapsu dicti festi et omissione eleccionis predicte nullatenus obsistente: nos enim propter omissionem et lapsum predictos vel alia quacumque causa usui et consuetudini vestris jamdictis derogari vel perjudicari nolumus ullo modo vel ea vobis a cetero ad consequendam trahi posse immo abinde vestros consules et dicte vallis facere et eligere possitis anno quolibet eis modo forma et temporibus quibus ante lapsum ipsius festi seu premissorum eventuum vigore dicti usus antiqui vobis erat licitum et permissum jamdictis usu et consueditudine in dicta vallediucius ut pretangitur observatis in suo permanentibus robore et valore. Mandantes expresse et de certa sciencia gubernatori comitatuum Rossilionis et Ceritanie vicario et judiciordinario Ceritanie necnon castellano et bajulocastri et vallis predicte aliisque officialibus et subditis nostris ad quos spectet ipsorumque officialium locatenentibus sub nostre indignacionis incursu et pena quingentorum florenorum auri quatenus provisionem nostram hujusmodi firmiter teneant et observent vosque eadem uti permittant et contra eam non veniant vel aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Pro hujusmodi vero licencia et concessione confitemur a vobis habuisse ducentos florenos auri de Aragone quos pro nobis fideli consiliario et thesaurario nostro Juliano Garriustradidistis. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus sigillo nostro in pendenti munitam. - Data Cesarauguste prima die marcii anno a nativitate Domini MCCCXCI regniquenostri quinto. - + Dominicus Mascho. - Guillelmus Gebelinimandato domini regis facto per thesaurarium. - Habuerunt eam pro visa dominus rex et thesaurarius. - Idem.

XCVII. Reg.n.1898, fol. 183.1 mar.1391.


XCVII.
Reg.n.1898, fol. 183.1 mar.1391.

Nos Johannes etc. Licet vos consules et probi homines ac universitates locorum vallis de Querol terre Ceritanie pro tractandis et finiendis negociis vobis in universum incumbentibus consueveritis omnes de dicta valle ad consilium pro majori parte vos generaliter congregare: quia tamen contingit multociens et persepe quod propter rabiem procellarum et nivium que importune et continue in valleeadem pro majori parte anni cujuslibet viguerunt et vigent omnes qui dicto consilio sive consiliis interesse debuerint seu ad ipsa consilia fuerint evocati in eisdem consiliis adesse nequeunt fortuna temporis impediti ex quo vallis predicte negocia remanent quampluries pertractanda unde res publica vallis ipsius maximum suscipit nocimentum: eapropter supplicato nobis humiliter pro vestri parte quod infrascriptam licenciam vobis concedere de benignitate regia dignaremur cum sit multum difficile propter adversitatem temporis supradictam omnes de dicta valle in quocumque consilio generaliter et continue interesse ut negocia dicte vallis valeant salubrius pertractari nec illa cessare habeant pro premissis: vestris in hac parte supplicationibus favorabiliter inclinati tenore presentis concedimus vobis et licenciam ac facultatem plenarium elargimus quod amodo sine alicujus pene incursu possitis et liceat vobis jamdictis consulibus qui nunc estis et pro tempore fueritis una cum viginti personis vel inde circa seu probis hominibus dicte vallis juxta usum antiquum eligendis pro tractandis fiendis et finiendis quibuscumque negociis dicte vallis consilium quociens opus fuerit tenere et celebrare: que quidem viginti persone que ad interessendum dictis consiliis electe fuerint possint et valeant una vobiscum omnia ea que in eisdem consiliis pertractanda extiterint et finienda pertractare et finire que ac prout et eis modo et forma quibus omnes de dicta vallequi dictis consiliis interesse hactenus consueverant pertractare poterant et finire. Mandantes expresse et de certa sciencia gubernatori comitatuum Rossilionis et Ceritanie vicarioet judici ordinario Ceritanie nec non castellanoet bajulo castri et vallis predicte aliisque officialibus et subditis nostris ad quos spectet ipsorumque officialium locatenentibus sub nostre indignacionis incursu ac pena quingentorum florenorum auri quatenus licenciam nostram hujusmodi quam ad nostri beneplacitum tantum perdurare volumus et non ultra teneant firmiter et observent vosque eadem uti permittant et contra eam non veniant vel aliquem contravenire permittant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Data Cesarauguste prima die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primoregnique nostri quinto. - + Dominicus Mascho. - Guillelmus Gebelini mandato dominis regis facto per thesaurarium. (Nota: texto anterior: Gebellini)

XCVI. Reg. n.1898, fol. 183. 1 mar. 1391.


XCVI.
Reg. n.1898, fol. 183. 1 mar. 1391.

Nos Joahannes etc. Ut vos fideles nostri consules et probi homines ac universitates locorum vallis de Querol terre Ceritanie onera vobis diversimode incumbencia supportare facilius absque vestri minori incomodo valeatis ad humilem supplicacionem pro vestri parte nobis factam tenore presentis concedimus vobis et lincenciam impertimur quod amodo possitis et vobis liceat imponere et statuere in et super vino et carnibus rescentibus que in dicta valle aut locis ejusdem vendentur et fient annis singulis adjutam sive sisam prout vobis bene visum fuerit faciendum easdemque colligere seu colligi facere et exigere ac levare a quibuscumque personis degentibus in dicta valle et declinantibus ad eandem nec non eas vendere in encantu publico vel alias seu etiam arrendare illis personis et pro illis preciis quibus volueritis dictaque precia in predicta onera et necessitates dicte vallis convertere prout vobis melius videbitur expedire. Mandantes cum presenti de certa sciencia et expresse vicario Ceritanie ac castellano et bajuloet habitatoribus predicte vallis aliisque universis et singulis officialibus nostris et personis ad dictam vallem declinantibus quatenus graciam et concessionem nostras hujusmodi firmiter teneant et observent tenerique et observari faciant ac vos eisdem uti permittant per tempus videlicet quinque annorum a datahujusmodi in antea continue conputandorum tantummodo et non ultra nec contra veniant vel quemvis contravenire permittant alique racione. In cujus rei testimonium hanc vobis fieri jussimus sigillo nostro in pendenti munitam. Data Cesarauguste prima die marciianno a nativitate Domini MCCCLXXXXI regnique nostri quinto. - + Dominicus Mascho. - Guillelmus Gebellinimandato domini regis facto per thesaurarium. - Vidit eam thesaurarius. - Idem.