domingo, 24 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 5, bulla urbani papae II

V. 

Bulla Urbani papae II. in confirmatorio canonicae Ausonensis, instauratae a D. Berengario eiusd. sedis episcopo, et archiep. Tarraconensi: anno MXCIX (1099). 

(V. pág. 44.) 

Nunc primum edita ex autogr. eiusd. eccl. 

Urbanus episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Ricardo priori, et eius fratribus in ecclesia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli apud Ausonam canonicam vitam professia, eorumque successoribus in eadem religione persistentibus, in perpetuum. Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. 

Quia igitur vos, o filii in Christo karissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et communiter, secundum Sanctorum Patrum institutionem, omnipotenti Domino deservire proposuistis. Nos votis vestris paterno congratulamur affectu. Unde etiam petitioni vestrae benignitate debitâ..... kanonice, ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus. Et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi, vel congregationis licentia, de claustro discedere liceat, interdicimus; tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque, vestrisque successoribus in eadem religione permansuris, ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: videlicet, honorem capitiscolae cum decimis et alodiis universis, et cum omnibus sibi pertinentibus: mercatum cum toloneis, et rafigis, cum quintana, et cum ipso furno, et omnes domos, quas Guilielmus Raimundi clericus tenet, cum ortis, et ferragenale, et molendino. Item castellum Keri cum omnibus ad ipsum pertinentibus: et caetera universa, quae bonae memoriae Berengarius episcopus vestrae communiae tradidit, et scriptorum suorum indiciis, tam vivens, quam moriens, confirmavit. Universa praeterea Ausonensis ecclesiae, praebendas, et honores, seu dispensationes, quas hodie possidetis vos, qui auctore Deo, vitam canonicam ducitis, sive quas clericorum quidam obtinent, qui necdum propriis abrenuntiarunt, communitatis vestrae usibus confirmamus, quocumque in tempore illas aperiri contegerit, et quaecumque detinetis concessione pontificum, liberaliate principum, vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus ei illibata permaneant. 

Ad haec decernimus, ut defuncto ecclesiae vestrae episcopo, successoris electio in vestra potissimum, vestrorumque successorum, qui canonice vixerint, deliberatione persistat. Id ipsum etiam de universis ecclesiae, seu claustri vestri praepositis, sive dispensatoribus eligendis perpetuo observandum censemus. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, imperator, aut rex, princeps, dux, comes, vicecomes, iudex, aut ecclesiastica quaelibet, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in aeterno examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, Amen. Scriptum per manum Petri notarii regionarii, et Scrinii Sacri Palatii. = Datum Romae apud beatum Petrum per manum Iohannis Sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis Kalendis Maii, Indictione VII. Anno Dominicae Incarnationis MXC.IX. Pontificatus autem domni Urbani secundi papae XII. = Bene Valete. = Locus sigilli. (Sanctus Petrus, Sanctus Paulus.) Urbanus papa II. legimus, firmavimus.

viernes, 22 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 4, Restauratio et dotatio canonicae Ausonensis ecclesiae a Domino Wadamiro illius sedis episcopo

IV. 

Restauratio et dotatio canonicae Ausonensis ecclesiae a Domino Wadamiro illius sedis episcopo facta anno DCCCCLVII. (V. pág. 34.) 

Nunc primum in lucem prodit ex arch. reg. Barcin

Anno Dominicae Trabeationis DCCCC.L.VII. Inditione XV.a cum esset in egritudine reverentissimus vir Wadimirus episcopus in Sancta Sede in ecclesia Beati Petri in loco, quod dudum vocitatum est Vichum, mente sollicitâ, et intento corde venerunt ante eum channonici ipsius aecclesiae cum querela de channonica, quae iam retro fuerat instituta, et per neglegentia erat dissipata. At ille, Domino opitulante, mente conpunctus, libenti animo dedit responsum: Eia, fratres, confiteor peccatum meum, quia non bene custodivi ipsa channonicha retro instituta, sicut debui. Me sciatis Domino auxiliante in quantum vires subpetunt, cum consilio et adiutorio nostros ínclitos marchiones (marqueses) domni Borrelli chomitis, (conde, comte Borrell) et eius frater domni Mironi (Mirón) chomiti, et consultu domni Aemerici (Aimerico etc) nostri archipraesul., et consensu nostris conprovincialibus episcopis domni Wilerani Barchinonensis episcopi (Wilara), et Arnulfi (Arnulfo) sanctae sedis Gerundensis episcopi, et caetheris choetaneis nostris episcopis, et cum consilio congregationis cunctae istius aecclesiae Sancti Petri, et cunctorum procerum istius regionis, in quantum Deus annuerit, et mihi vires praevaluerint, modo eam restituo, et de redditibus nostrae aecclesiae sumpto quicquid vobis necesse fuerit, ut communiter vivere possitis, fideliter administrabo. 

Sed quia magnus est titulus cessionis, in quo nemo potest hactum largitatis inrumperere (sic), sed quicquid bonâ voluntate, hac libenti animo fit inrevochabili modo, et perenniter stabilitum; ob hanc igitur causa ego in Dei nomine Wadamirus episcopus dono atque trado vobis channonicis his praenominatis Ansemundus archilevita, Frugifer, Elías sacerdos, Suniarius sacerdos, Atto sacerdos (1), Brunichardo sacerdos, Elisagar sacerdos, Landoario sacerdos, Ramio sacerdos, Aigmar sacerdos, Salomone seu Vitales sacerdos, Recharedus sacerdos (2), qui in chommune vivere decernitis, vel successoribus vestris in perpetuum possidenda, idest, alaudem unum nomine Cerdanos cum decimis, et primiciis, et thaschis, et cum alium suum servitium, quod procedere exinde debet, et Marganello similiter cum beneficiis suis, et ipsas parroechias de Uristidano 

(1) Hic forte Atto episcopus statim Ausonensis, Tarracon. archiepiscopus, ac Sylvestri II. papae institutor. 

(2) Hic lacuna ingens in autographo conspicitur, in qua nihil scriptum, nec rasum aut emendatum est; sed spatium forte relictum erat aliis numerandis, qui canonicae vitae, qualem Wadamirus restaurari cupiebat, subscribere vellent. 

eum ecclesiis et terminis suis, hoc quod ad ecclesia Dei pertinet, totum ab integrum, et ipsos tercios de Ausona, exceptus eos quos tenent ipsi channonici ipsius aecclesiae, et ipsam terciam partem meritorum (certe mercatorum) terrae, tholoneis ex rebus regalibus a Deo conlatis, et Beato Petro apostolo, et episcopis eiusdem ecclesiae, vel successoribus eorum concessis, seu raficum Ausone transeuntium, seu pascuarium, atque aetiam ipsa moneta; insuper aetiam ex praedictis rebus omnem decimam channonicis eiusdem aecclesiae servientibus, quem chomites a Deo inspirati ibi contulerunt; et ipso alaude qui fuit condam Olibani, et est iuxta prato que vocitant Narbones (1: Hic rursus lacuna, ut aliae donaciones abs dubio escriberentur.). Haec autem omnia superius inserta dono atque trado vobis in perpetuum habenda, ut ab hodierno die et tempore teneatis, possideatis, ut regulariter exinde vivatis, et secundum instituta Sanctorum Patrum fidelissimi dispensatores existatis, in susceptione ospitum, et sustentacione peregrinorum, in sublevatione captivorum, et in omnibus gradibus bene ministrando, ut audire mereatis a Domino quod servus bonus, qui supererogavit triticum conservis suis in tempore suo. Sic autem haec omnia inconvulsa. vobis tribuo habenda, ut neque rex, neque ullus marchio, neque ego, neque successores mei, neque ulla parva vel magna persona aliquit exinde minuare, aut extraere audeat. Quod si quis fecerit, et Deo honore non dederit, et per violentiam inrumpere temptaverit, in primis a liminibus sanctae Dei aecclesiae extraneus fiat, et veniant super eum universae maledictiones veteris hac novi Testamenti; et velut stipula ventu rapta rothaudo depereat. Et sic percutiatur ut curari nequeat; et dum in hoc corpore vivit, nisi resipuerit, et satisfactionem fecerit, numquam bene inveniat; et quod expetit, vindicare non valeat; et a parte regia auri purissimi libras X. quohactus exsolvat; et sub anathemathe maranatha innodatus in exemplum impiissimi Neronis ab hominibus deiciatur. Christus Dominus, qui est capud tocius aecclesiae suae, et cunctorum virorum in se credentium, dignetur respicere ad inquoacionem huius nostrae channonicae restaurationis, ut pro nostrae humilitatis oboedientia dignetur concaedere nobis bonam perseverantiam, ut simul grex cum pastore diu bene valeamus vivere, et post excessum saeculi huius conscendere valeamus regna beata poli. 

Qui autem adiutores, et tutores, vel deffensores huius sanctae institutionis extiterint, benedictionem, et retributionem a Domino mereantur habere. Facto hoc decreto channonicae restaurationis IIII. Id. Iunii, anno III. regnante Leuthario rege (1). 

Wadamirus episcopus, qui hunc decretum restauravi, et coroboravi, et firmare rogavi +. 

(1) Aptissime praesens data respondet anno Christi et Indictioni in huius cartae exordio adnotatis, sive anni regni Lotarii a die 10. Sept. anni 954, quae Ludovico parenti exitialis fuit, supputentur; sive a 12. Novembris eiusdem anni cum in regem unctus et coronatus est; sive (quod Tabellionibus in usu fuit) ab initio anni 955. accipiantur, nullâ  habitâ ratione anni praecedentis. 

Tomo 6, apéndice 3, Decretum episcopi Vicensis super observatione monetae ipsius ecclesiae

III. 

Decretum episcopi Vicensis super observatione monetae ipsius ecclesiae, anno MCCLV. (V. pág. 10.)

Ex arch. reg. Barcin. 

Notum sit cunctis, quod Nos Bernardus Dei gratiâ Vicensis episcopus, de consilio, et voluntate capituli nostri, monetam S. Petri Sedis Ausonensis, cui disponente Domino praesidemus, fecerimus, et restauraverimus, ac gitaverimus, sive publicaverimus, et per totam villam Vici currere et recipere mandaverimus, prohihitione super hoc nichiiominus interpositâ, ne cum alia moneta aliquis vendat ibidem, vel emat, vel aliquod aliud commercium contrahat; quia aliqui de praedicta villa Vicen., contemptis mandato et prohibitione praemissis, in dampnum ac praeiudicium nostrum et dictae ecclesiae, et in elusionem mandati ac prohibitionis superius contentorum, praedictam monetam refuiant, et cum alia vendunt, emunt, contrahunt, quod nullâ ratione possumus clausis oculis pertransire; idcirco auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum Petri et Pauli apostolorum et nostrâ dicimus, praecipimus, mandamus, et firmiter prohibemus omnibus generaliter, qui habitent villam Vici, quod nullus de cetero vendat, emat, aut aliquod aliud commercium contrahat in tota villa Vici, nisi cum praedicta moneta, quam fecimus et restauravimus, quae est propria Sedis S. Petri Ausonen. Et quicumque contrarium fecerit, et quicumque consilium, auxilium, vel favorem dederit, quod aliter fiat nisi praedictum quod hic dicimus, mandamus, praecipimus, et prohibemus, in eundem, quicumque, aut qualiscumque sit, magnus vel parvus, homo vel mulier, excommunicationis sententiâ innodamus, a qua nisi per Nos non possit absolvi, vel illum cui super hoc comisserimus vices nostras, nisi fuerit in mortis articulo constitutus. Quod est factum II. Nonas Marcii anno Domini M.CC.L.IIII. = Sig+num B. Dei gratiâ Vicen. episcopi. = Sig+num A. de Muro Vicen. arcidiachoni (archidiaconi), qui pro teste hoc firmat. = Ego B. de Tornamira Vicen. praecentor, qui pro teste firmo +. = Ego Bg. Burdi clericus Vicen. qui firmo pro teste. = Ego P. de Torrentibus clericus pro teste firmo +. = Sig+num P. de Ayreis Vicen. canonici, et publici villae Vici notarii. = Sig+num Bernardi de Costos (vel Costis) scriptoris iuarati, qui haec scribi fecit, et clausit mandato Petri de Ayreis, publici Vicen. notarii, die et anno quo supra. 

//

Patrocina la entrada: Ausonia

//

Apéndice 4