sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 33. Decretum concilii Narbonensis habiti anno MLV. in favorem ecclesiae Ausonensis.

XXXIII.

Decretum concilii Narbonensis habiti anno MLV. in favorem ecclesiae Ausonensis. (V. pág. 198.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. n. 1414. 

Universis ortodoxis, et cultoribus christianae religionis, quos una et intemerata fides per gratiam regenerationis fecit filios adoptionis... Nos ecclesiarum Dei pontífices optamus munus salutis et benedictionis. Inter procellosum huius saeculi mare sepe nitimur navim ecclesiae anchorâ... ad tranquillitatis portum reducere. Unde etiam, ne eructantis cataclismi fluctibus naufragetur, quas... scripturarum... et ad nostri adiutorii incrementim, catholicorum congregamus concilia. Ex qu... concilium Deo inspirante in Galliarum partibus, in Narbonensi urbe, eiusdem urbis reverendo metropolitano in pontificali trono praesidente, stipante praefulgidâ sacerdotum Dei coronâ undique. Quorum unus fuit egregius Guilelmus pontifex Urgellensis, alter Guilelmus eximius antistes Ausonensis, et alius inclitus praesul Gerundensis, alius quoque... Biterrensis, alter Lutovensis, tertius Agatensis. Cum igitur tales ac tanti próceres certatores... inter se quaererent de utilitate ecclesiae, et unusquisque requiesceret in proprio eliotedro (1) intra sinum matris eius, oblatus est textus cuiusdam scripturae, factus sophisticâ machinatione, cuius argumento res auferebantur a iure Ausonensis ecclesiae. 

1: Eliotedri nomine cathedram episcopalem hic designatam accipe; quam sic scribenti vocare placuit, vel quod eam radii solaribus similes ornarent, vel certe ob splendorem doctrinae, quâ episcopi velut sol omnibus praelucere debent. Porro Eliotedrum nunquam in lexicis graeco-latinis apparet. 

Sed praelibati pii pastores hunc legentes, et contra ius divinum factum fuisse intelligentes... hic quaerulam vocem suggerentes, condoluere sponsam Christi depraedari, et esse in paupertate, quae regina est in vestitu deaurato circum amicta varietate. Igitur oblatam sibi repudiantes scripturam, unanimiter decrevere nullo... tempore iam valituram. Haec erat quae contra divinam admonitionem facta fuit propter rerum ambitionem, et personarum deceptionem, quae falce recisa anathematis et excommunicationis semper evanescat a statu nefandae... cuius excomunicationis ordo tali incipit modo. In Dei aeterni nomine nos praescripti et subscripti... admonemus, et contestamur omnes devastatores ecclesiae, ut a sacrilegii resipiscant crimine, et... (res) restituant, quas noscuntur auferre vel abstulisse; inter quos etiam spetialiter admonemus et contestamur Guillermum Bernardi Sendredi filium, et per hoc nostrum obsecramus concilium, ut inveteratum dimittat sacrilegium, et Ausonensi ecclesiae atque canonicae deliberet parrochias et ecclesias, quas scimus canonicae praesulem dedisse Borrellum. Commonemus quidem tam illum, quam suos, per omnem coeli militiam, ut talem ac tantam sacrilegii deserant malitiam. Si nostram audierit et exaudierit admonitionem, a Deo et a nobis aeternam percipiat benedictionem; quod si non exaudierit, aeternae maledictionis et excommunicationis feriatur sententiâ, et ut ab Ausonensi episcopo sit excomunicatus, et excomunicandus, nostrâ suademus obedientiâ. Sic semper fiat a praesenti ac successore, sicut olim factum fuit a praecesore. Ideo enim hunc, qui nunc est, ut excommunicet impellimus nobis obediendo, ne crimen periurii incurrat male tacendo, qui pro rebus ecclesiae conservandis noscitur fidem dedisse iureiurando. Haec, quae praelibata sunt, sic excommunicamus, et ut ab omnibus obediatur nostrâ manu consignamus, sub die V. Kalendas Octobris anno XXV. regni Henrici Francorum regis. = Guifredus archiepiscopus subsc. = Berengarius Dei gratiâ Gerundensis episcopus +. = + Rostagnus Llutevensis praesul +. = Gonterius episcopus subsc. = Bernardus Biterrensis episcopus subsc. = Guislibertus gratiâ Dei episcopus Barchinonae cum coeteris confirmo +. = Guilelmus gratiâ Dei Urgellensis episcopus +. = Nos simul in unum praelibati episcopi manu nostrâ consignavimus, et sicut illa pseudographa continebat scriptura, post Bernardi Sendredi obitum et filii eius, in iure Ausonensis sedis praedictas ecclesias atque parrochias semper habendas redintegramus, et direptorem cum suis adiutoribus, ut diximus, excommunicamus, et a nostris successoribus excommunicandos obsecramus. = Wilielmus gratiâ Dei episcopus Ausonensis ecclesiae +. = Raimbaldus gratiâ Dei Arelatensis archiepiscopus subsc. + excommunico = Ego Poncius Aquensis archiepiscopus excommunico. = Berillus grammaticus ad conculcationem sacrilegae scripturae hanc scripturam per auctoritatem episcoporum supradictorum scripsit die et anno quo supra +. 

Tomo 6, apéndice 32. Eiusdem ad posteros suique successores abbates admonitio.

XXXII.

Eiusdem ad posteros suique successores abbates admonitio. (V. pág. 193.) 

Ex eod. cod. Rivipull. 

Oliva sancte Ausonensis ecclesiae praesul, licet indignus, et abbas, karissimo successori katedrae nostrae, perpetuum in Xpo valere. Scriptum est: ne transgredieris terminos, quos posuerunt patres tui. Quippe nos, etsi non merito patres, vel ipsâ antecessione patres non inmerito possumus appellari. Statuimus ergo aliquid, et quasi terminum immutabile preficximus, quod vos cunctis diebus vestris devotissime perficere rogamus, et sub obtestatione divini iudicii commonemus: scilicet, ut eo die, quo evangelium de suscitatione Lazari, quam Xps Dominus noster operatus est, legitur, anniversarium omnium fratrum defunctorum dignissime celebretis, et missam, si potestis, ipsâ die per vos cantetis; ut sicut illum a morte carnis Deus omnipotens ad vitam temporalem, ita illos resuscitare dignetur ad perfruendam suae gloriae claritatem. Ipso quoque die in onore eiusdem Dñi nri Ihu Xpi, et apostolorum illius; XIII.cim pauperes suscipite, pedes eorum lavate, vestrisque manibus illis humiliter servire curate. Hoc autem memoriale, quod vobis missimus, vestro successori ereditario iure rogamus mittere non pigeatis. 

In ora huius folii statutum Raimundi abbatis Rivipollensis invenitur, quo hoc praedecessoris sui Olivae monitum renovatur, et posteris commendatur.

Tomo 6, apéndice 31. Eiusdem epistola de constitutis ab eo in synodo super pace et tregua Dñi observanda, data post annum MXXXIII.

XXXI. 

Eiusdem epistola de constitutis ab eo in synodo super pace et tregua Dñi observanda, data post annum MXXXIII. (V. pág. 192.) 

Exarata est praesens epist. in cod. n. 40. (versus finem) in bibliot. mon. Rivip. et caractere quidem sec. XI. 

Oliva gratiâ Dei episcopus, karissimis fratribus Wa. et P. et S. iudici, et pbro, atque ceteris in cenobio commanentibus Dei genitricis et virginis Mariae, beatitudinem perpetuae vitae. Volo nosse fraternitatem vestram, dilectissimi, quod in sinodo, quae nuper habita est apud nos, factae sunt quaedam constitutiones atque firmatae, quas vobis volumus notas facere; et ut vos per omnes ecclesias et populos episcopatui nostro subiectos haec intimare et innotescere nimium curetis, fraternitatem vestram studuimus ammonere. In primis de constitutione pacis, quae per omnes regiones nostras tenetur a vespere feriae IIII.ae usque ad horam I. feriae II.ae; videlicet, ut per omnes ecclesias feriâ V.a, sonent ad vesperum signa, et ab illa hora totâ feriâ VI.a et sabbato et dominicâ usque ad horam I.am feriae II.ae teneatur pax inrefragabilis et inviolata: et excommunicent et amoneant omni die dominicâ populum per suas ecclesias, ut nullus hanc pacem audeat violare. Qui autem eam violare ullâ ratione praesumpserit, aut qui violatoribus ullum patrocinium contra haec intulerit, tandiu eum excommunicent, neque ullum divinum officium eo praesente in ecclesia faciant, donec ei cui malum fecit obtime emendet, et post haec in sede ad nostrum iudicium se representet. Ortamur etiam ut similiter omnibus dominicis diebus excommunicent, sicut nos excommunicavimus, quicumque monetam nostram falsaverit, aut minuerit, aut denarios detonderit, ut factores, et patrocinatores, aut qui cognoverit et celaverit, omnes excommunicati permaneant. Mandate etiam hoc domno pontifici, ut ipse haec omnia adimpleat, et adimplere faciat, sicut nostra karitas ei denunciat. Hoc etiam in mercatis, feriâ II.a declamare facite, ut per multos multis possit innotescere. Statuimus etiam pro omnibus in nostro episcopatu hoc anno defunctis, hac feriâ II.a magnum officium celebrari ab omnibus clericis qui sub nostri episcopatus commanent terminis: quod vos quam maxime ortamur et ammonemus implere. Constituimus etiam in praedicta sinodo atque firmavimus, et excommunicando anathematizavimus, (quod volumus et ammonemus ut vos nostris clericis hoc ipsum in suis ecclesiis diebus dominicis agnoscere faciatis) ut quicumque mercatores ad mercata venientes, aut in mercatis manentes, aut inde redeuntes disturbaverit, aut sua eis violenter abstulerit, aut qui factoribus istius mali aliquod patrocinium contra hoc intulerit, tamdiu... excommunicati permaneant, nec divinum officium in ecclesia audiant, donec digne illis cui malum intulerunt, emendantes restitutum habeant. De cetero in Domino valete, et haec non segniter adimplere curate.