martes, 9 de agosto de 2022

VIII. Epistola Olivae monachi ad Dalmacium monachum, de feria diei nativitatis Xpi.

VIII. 

Ex eod. cod. 

Epistola Olivae monachi ad Dalmacium monachum, de feria diei nativitatis Xpi. 

De Domini et Salvatoris nostri Ihu Xpi nativitatis feria audivimus, karissime, quod quidam violenter affirmare nituntur dominicâ die natum fore Dominum Ihum Xpum, respuentes quidem ea quae domno Olivae pontifici Ausonensi, et abbati Sanctae Mariae cenobii Rivipollentis, fecimus, ubi eandem festivitatem sabbato, sicut maximâ comperimus inquisitione, anotavimus (1: Epistolam subindicat praecedentem ad Olivam episcopum datam). Verum hii, qui in Dominica transferre conantur, adsignent necesse est, qua racione de annis Domini, qui sunt modo I(con rayita encima). LX.a V.e, volunt unum auferre annum, ut sint tantum in presenti ILXIIII. Si enim tercio decemnovenalis cicli anno, qui futuro erit anno, natus, ut illi asserunt, est Dominus Ihus Xps, futuro adhuc anno erunt anni Domini ILXV. Quod etiam si ita est, argumenta quae de inveniendis Dñi annis a Dionisio vel Beda reperiuntur edita, omnia erunt invalida; quoniam super hoc quod constitutum est ab illis, unum plus addere vel tollere erit sine dubio in omnibus necesse. Ut si velimus annos Domini nosse, non tres, quos illi posuerunt regulares ad inveniendam Indicionem, sed quatuor necesse erit addere. Quod similiter de X.em novenali ciclo, seu de ceteris intellegendum est argumentis. Quoniam ergo quingentesimo trigesimo tercio anno, quoquo locorum sumamus exordium, quaeque ad solem vel lunam pertinent, sive ante, sive retro speculantur, similia universa videntur; iccirco annis Domini ILXV. diligenter inspectis sive consideratis, comperiemus verissime post geminam quingentorum XXX duorum annorum, idest ILXIIII. expletionem, in eodem ipso quo Domini fuit nativitas, idest, secundo decemnovenalis cicli anno, millesimum sexagesimum quintum modo esse annum, in quo Xpo Domino nato, excepta Indicione, quae fuit tunc quarta, cetera sicut sunt in presenti, fuere omnia omnino similia; idest, concurrentes in Ianuario IIII.or et in Marcio V., epacte XI.im, ciclus lunaris XVIII., quartadecima luna Pasche VIII. Kal. Aprilis, Pascha VI. Kal. Aprilis. Quae quidem omnia in prima de Dionisii ciclo epistolâ  reperiuntur similiter universa. Si adhuc, karissime, non sufficiunt ista ob (ad) comprobandam rei veritatem, dicamus amplius. Secundo decemnovenalis cicli anno, quo natus est Dominus, IIII.a fuit Indicio. Et quaeque ad solem vel lunam pertinent, fuerunt ita ex toto omnia sicut sunt in presenti. Secundâ denique iteratione, D.° XXX.° III.° Domini anno fuit Inditio XI.a. Cetera vero omnia fuerunt similia, sicut fuerunt primo Dominice nativitatis anno. Tercia sane cicli inquoatione, II. decemnovenalis cicli anno, I.LX.V. Domini anno, tercia est Indicio. Cetera namque omnia sunt omnino similia, sicut fuerunt primo Domini anno.

Hoc tibi, Dalmathi, munus transmittit Oliva, 

Quo feriam pandit quâ Xps virgine prodit; 

Quam tibi non abacus, non tollat computus ullus. 

Est ob hoc iste dies Mariae statione sacratus (1). 

(1) Praeter hic descripta Olivae monachi opuscula, alia plura de re chronologica in eod. cod. reperiuntur, quae fortassis eundem auctorem habent. 

lunes, 8 de agosto de 2022

IV. Catalogus librorum qui sec. XII. extabant in monasterio Rivipollensi.

IV. 

Catalogus librorum qui sec. XII. extabant in monasterio Rivipollensi. (V. pág. 36.) 

Ex cod. n. 40 ibid. asservato. 

Hic est brevis librorum Sanctae Mariae. Bibliotecas III: Moralis II: Cart. II: Estival. II: Passionar. IIII: Collationes II: Vitas Patrum II: Textus Evangel. III: Missal. XI: Lection. IIII: Ant. XIII: Prosarios II: Prophetarum III: Epistolas Pauli II: Gerarchia: Iosephum: Bede de temporibus; Confessiones: Pastoral. II: Summum bonum III: Dialogor. II: Exameron II: Ethimologiarum: liber de Trinitate: Liber Omeliarum super Iezechielem: XL Homelie II: super Matheum. super Lucam. super Iohannem (falta Marcos; homilías, Omeliarum, apellido Omeya, como el del cardenal de Queretes, Matarraña): Claudium: Liber Bede cum Evangel. II: Aimonis I: Historia Ecclesiastica II: Tripartita: Canticum graduum: Prosperum I: Prophetarum grecum collect. I: Liber Sancti Benedicti: Liber de natura boni: Doctrina Xpiana (cristiana): Gesta Iulii: Amelarii II: Expositum regulae: Sententiarum Gregorii: Registrum Augustini: Evipium: Eptaticum II: Regum: Genera officiorum: Augustinus II: Martirolog. III: Ortographia: Capitularem K: Cannones V: Glosas VI: Liber Iudices III, duo vetustissima: Decada II: Metodium: Topica: Sententiarum parvum: Medicinl. IIII: Plutargus: Alios XXI: et unum Toletanum, et alterum Triplicum: Ims X: Orationarios VII: Breviars lectionum II: Legem romanam: quaterniones de Boecii, de Iuvenal, de Atanasio: Missal. Toletan. V: Liber de Heris: quatern. de computo II: alius liber de computo: Libri artium: Donatos IIII: Priscianos II: Priscianellos II: Virgil. II: Sedul. III: Constructs. II: una cum Aratore: Isagoges II: Categorias: Perhiermenias: Macrobius: Boecius. 

III. Excommunicatio lata in eos, qui res celaverint eiusdem monasterii.

III. 

Excommunicatio lata in eos, qui res celaverint eiusdem monasterii. (V. pág. 32). 

Initio codicis n. 104. 

Oliba gratiâ Dei episc. et abas (abbas, abad, se pierde ya una b; apellido Abás), et cuncta congregatio Sancte Dei genitricis Mariae cenobii Rivipollentis, universis clericis el laicis, masculis et feminis (mascles y fémines, femelles, machos y hembras, féminas), et quicumque hanc scripturam legerint, vel legere audierint, pax super illos et gratia Dei. Sciatis omnes, quia mala multa passi sumus in monasterio nostro et nos et antecessores nostri de alodibus et cartis Sanctae Mariae, (quae) usque hodie a malis hominibus occultati sunt, et occultata. Propterea commonemus vos per Patrem, et Filium, et Sp. S. (Spiritus Sanctum), qui est trinus et unus Deus, et per honorem Sanctae Dei genitricis et virginis Mariae, et per auctoritatem beati Petri apostoli et omnium Sanctorum, ut quicumque ex vobis cognoverit aliquid occultatum de alode vel de cartis Sanctae Mariae, vel potest cognoscere qualicumque modo quod vel ipse teneat vel alius, faciatis vobis hoc cognoscere, nec licentiam habeatis celare. Quicumque ergo hoc fecerit, pax super illum, et gratiam Dei inveniat. Qui autem non fecerit, sed celaverit, vel hoc quod ipse habuerit, vel alium habere cognoverit, hunc de parte Dei Omnip. Patris, et Filii, et Sp. S. (N. E. puta manía de abreviar Espíritu Santo), et omnibus Sanctis et nostra excomunicamus, ut tamdiu ab omni consorcio Xpianorum (christianorum) excomunicatus permaneat, donec Sanctae Rivipollentis Mariae suum sive in alode sive in cartis, quod ipse celat, reddat, vel si cognoscere potuerit, manifestet quod alius celat.