miércoles, 10 de agosto de 2022

XIV. Statutum de vita canonica S. Augustini in monasterio S. Ioannis de Abbatissis, anno MLXXXVI.

XIV. 

Statutum de vita canonica S. Augustini in monasterio S. Ioannis de Abbatissis, anno MLXXXVI. (1086) (V. pág. 78.) (Sent Johan ces Abadesses)

Ex arch. eiusd. eccl. 

Anno millessimo octuagesimo VI. veniens domnus Bernardus comes Bisulunensis ad coenobium Sancti Iohannis Rivipollentis, divino tactus amore, contulit ecclesiam ipsam beatissimi precursoris Christi cum omni honore clericis ibidem manentibus, et eorum successoribus, ut ibi canonice viverent et regulam Beati Augustini secundum Deum tenerent, atque obedientes Berengario episcopo secundum cannonum institutiones et patris sui Augustini normam existerent. Migrante vero eodem episcopo ab hoc saeculo, excipiant in abbatem illum quem utilem eidem ecclesiae, bonisque moribus ornatum melior pars cannonicorum elegerint secundum Deum. Et siquis eis praedictam domum auferre voluerit, erit inde adiutor eorum sicut melius secundum Deum potuerit. Hanc ergo donationem, si filius eius aut alius haeres illius infringere temptaverit, ab omni honore suo eum exhaeredando excludit. Facta est haec scriptura donationis III. Idus Octobris anno XXVI. regni Philippi regis. Girbertus sacerdos, qui hanc scripturam rogatus scripsi sub die et anno + quo supra. Iuro ego Bernardus Bisuldunensis comes Deo et Sancto Iohanni, quod hunc locum, qui dicitur coenobium et abbatiam Sancti Iohannis Rivipollensis, ab hodierno et deincebs non auferam clericis qui ibi victuri sunt secundum Deum et regulam Sancti Augustini. Et si homo vel faemina praedictum locum eis auferre voluerit, adiutor ero Deo et Sancto Iohanni et illis secundum Deum. Et sicut superius scriptum est, si o tenre et o atendre Deo et Sancto Iohanni et illis per fidem rectam sine enganno per Deum et haec sancta. 

XIII. Benedicti papae VIII decretum de expeliendis sanctimonialibus

XIII. 

Benedicti papae VIII decretum de expeliendis sanctimonialibus e (de) monasterio S. Ioannis Rivipollensis, et clericis ibidem statuendis anno MXVII. (1017) (V. pág. 69.) 

Ex translato fere coaevo, authentico tamen, in arch. reg. Barcin.

Benedictus episcopus servus servorum Dei, B. Ausonensi episcopo (1), 

(1) Hunc epum Bernardum nonnulli rerum hispanicarum scriptores dixerunt, eum scilicet qui anno 1089. Archiepi Tarraconensis titulo insignitus est, quem de Rosanes agnominari certum est. At eius pontificatus tempore nullus Benedictus Romae sedit; unde ad Benedictum VIII recurrendum est, quo sedente Indictio XV anno 1017 respondet, cum scilicet Ausonensis eps B. idest, Borrellus, erat, et abbas Rivipollensis O. idest. Oliva, qui et anno seq. ineunte Ausonen. eps salutatus est.

O. Reopullen. abbati perpetuam in domino salutem. Cuperemus quidem de sancta vestrarum ecclesiarum ita conversatione gaudere, ut congratularemur potius de profectu, quam aliquid admissum contra disciplinam ecclesiasticam doleremus. Ad nostram loetitiam et benefacta perveniunt, et moeroris aculeis nos, quae fuerint malefacta, compungunt. In speculis enim a Deo sumus constituti, ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes, et quae cohercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt sanctiamus. Gloriosa siquidem clementissimi comitis Bisullunen. B. sollicitudo, sciens ad suam gloriam maxime pertinere, si loca intra sui principatus limites (conde de Besalú, límites de su principado) parentum suorum devotione divino cultui mancipata, religiose viventibus inservirent, ad notitiam apostolicae sedis, iunctis sibi quibusdam Ausonensibus a vestra dilectione directis ad nos clericis, archidiachono, videlicet, et primicerio, atque custode ecclesiae, religiosisque viris genere optimis, testimonio praeclaris, horrificam infamiam non sine gravi moestitudine detulit, referens quod quidam locus in honore Sancti Iohannis intra terminos vestrae dyocesis constitutus, Reopullen. vocatus, qui sacerdotibus et ancillis Dei regulariter ibi victuris pia fidelium oblatione fuerat collatus, in venerandae religionis iniuriam detestabile meritorium (f. meretricium) esset effectus; et non solum ibi calcato sanctitatis proposito ludibria veneris irreverenter exercentur, verum etiam, quod orrendum est auditu, de male concepta sobole, ne contagium penitus innotesceret, parricidia comitterentur. Qui cum a nobis huiusmodi quaerimoniis difficile fidem accomodantibus diligenter requisitus esset, utrum haec earum incontinentia divulgata esset, aut ipsae super hoc scelere a sibi praelatis aliquando redargutae, multâ affirmatione testatus est earum huiusmodi facinus ita omnibus finitimis esse manifestum, ut probatione nulla indigeret, atque eas, et per se ipsum plerumque private, et posthac vestris personis adhibitis, quia causa perditionis earum in vos potius redundat, multotiesque publice corripuisse, et deinde illas impudentius lasciviae suae frena laxasse, unde obscenos concupiscentiae suae motus deberent restrinxisse; instabat denique vehementer apostolicam potestatem multis praecibus deposcens, ut continuo illis, sicut quae sanctam professionem suam diutinâ contagione polluissent, locumque sacrum divino famulatui subditum venerio luxu profanassent, radicitus extirpatis, clericalis ordo in perpetuum ibi religiose victurus nostrâ auctoritate subrogaretur. Sed nos apostolicâ longanimitate potius quam praecipiti sententiâ utentes, abbatissae, quae cunctis sceleratior esse dicebatur, et coeteris litteras destinavimus, quibus canonicas inducias largientes praecepimus ut die quâ constituimus, aut per se, aut per vicarios qui causas accusationis earum expedire possent praesentibus accusatoribus, Romae adessent. Illis vero refugientibus, et ne flagitia earum penitus nudarentur, apostolicum iudicium declinantibus, accusatoribus quoque secundum vocationem suam astantibus, et in sua reclamatione persistentibus, visum est nobis, et sancto nonnullorum episcoporum conventui circumastanti, ut ulterius dilationem sententiae de absentia non lucrarentur. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. Et uullus (ullus o nullus) dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum qui est innocens, ut absolvatur, quaerit. Ideoque, dilectissimi, quoniam audiendae praesentare se noluerunt, quae reatus sui numquam habuisse perhibentur (lectio diminuta), iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligant obseratum; quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam: ne morbus, qui in suis fuerat putandus principiis, processu temporis et pertinacior fiat, et latior. Igitur quoniam obscenis cupiditatibus inhiando, ipsae se et honore et loco privaverunt, vobis vice nostra suffultis, litterarumque nostrarum exhibitione informatis, auctoritate apostolica praecipimus, ut eas tamquam nefandissimas meretrices veneris a praedicto loco funditus eliminetis, omnique dominatione penitus exuatis; et in loco earum clerum in ordine canonicali perhenniter ibi victurum, sub nomine et tuitione beati Petri, ac nostra, successorumque nostrorum, sollempniter subrogetis. Scientes quod idem venerabilis comes praefatum locum amore Dei multis bonis ditatum, beato Petro apostolo cum omnibus ad se pertinentibus contulit. Ex quo trium mancusorum summam Lateranensi palatio quotannis persolvendam instituit. Intelligatis autem expulsis hoc tantum ex apostolica indulgentia reservatum, ut quaecumque earum extra monasterii ianuam habitare elegerint, tamen lasciviae facinus continua lamentatione deflentes, victu atque vestitu donec advixeint, sustententur. Si quis autem improbo ausu huic nostrae apostolicae praeceptioni in aliquo contraire ausus fuerit, vel praesumenti consenserit, autoritate Patris, et Filii, et Spiritus Sancti excomunicatus existat, quousque digna satisfactione emendet. Qui vero pia reverentia custos et observator extiterit, perpetuam indulgentiam a Deo consequetur, et apostolicâ benedictione in aeternum perfruetur. Amen. Datum Romae per manus Petri diachoni et cancellarii, Indictione XV. 

In calce leguntur autographae subscriptiones sequentes. 

Nos B. Dei permissione Eln. episcopus vidimus, legimus, et tenuimus privilegia superius contenta, non tamen bullata, et ideo sigillum nostrum apponi fecimus, et signum hic nostrum fieri iussimus + atque subscribi fecimus per manum Arnaldi Olivarii notarii publici. 

Ego Fr. Dalmacius Dei gratia abbas Sanctae Mariae Rivipullen. profiteor quod vidi occulis meis, tenui et legi fideliter de verbo ad verbum quaedam privilegia non bullata, quae in praesenti pagina continentur; et ut plena fides praedictis privilegiis adhibeatur, istam praesentem paginam ab ipsis privilegiis fideliter translatatam sigilli nostri munimine roboravi, et hoc sig+num feci. = + Petrus abbas Sancti Laurentii, qui omnia privilegia domini papae praedicta non bullata legi, et tenui, et sigillum meum apposui. Ego G.i abbas Villaebertran., qui haec privilegia supradicta non bullata legi, tenui, et inspexi, et sigillum meum apposui, subscribo. = Ego frater Otho dictus abbas Fontisfrigidi, cisterciensis ordinis, Narbonensis dioecesis, vidi privilegia superius contenta, non tamen bullata; et ideo sigillum meum apposui, et subscripsi.

XII. Charta commutationis facta a Fredeburge abbatissa S. Ioannis Rivipollensis, anno DCCCCLXV.

XII. 

Charta commutationis facta a Fredeburge abbatissa S. Ioannis Rivipollensis, anno DCCCCLXV. (965) (V. pág. 67.) 

Ex autogr. in arch. reg. Barcin. 

Antiquitus enim humanis legibus est sancitum, et in praecedentium patrum scriptis hoc reperimus decretum, ut commutatio facta vel edita per voluntatem plenam, omni tempore habeat firmitatem. Ob hid ego Fredeburgis abbatissa, et cuncta congregatio, tam sororum, quam etiam canonicorum, degentes in cenobio beatissimi Iohannis praecursoris Domini nostri Iesu Christi, qui est situs ¡n comitatu Ausonense in valle Riopullensi, sub regula almi Patris Benedicti Deo militantes, una cum consilio et voluntate domni Attoni proprii pontificis, petimus clementiam domni Seniofredi comiti, et domni Olibani ibidem comiti, nec non et Mironi levitae, qui est frater istorum supradictorum comitum, et valde deposcimus eorum bonitatem, ut ob praefati coenobii utilitatem nostrorum adquiescerent voluntatem. Et alodem quod illi habent in comitatu Ausonense, in locum que dicunt Vitrano, pro alode quod nos per regimen Sancti Iohannis tenemos in comitatu Bisuldunense, in locum que dicunt Arca, et in locum que nominant Campo rotundo, vel in locum que nuncupant Genestosa, nobis commutare non dedignemini... Exarata est haec scriptura comutationis XIIII Kalendarum Iunii, anno Dominicae Trabeationis DCCCC.LX.V. Indictione VIII. anno X. gloriossissimo Franchorum rege Leuthario regnante. Et ut haec scriptura firmior omni tempore iuxta sanctorum canonum ab omnibus habeatur, manibus propriis subter firmabimus, et praedicto praesuli coeterorumque bonorum hominum firmare iubebimus. Sig+num Fredeburgis abbatissa. = Sig+num Ermesinda, que vocant Belluca. = S¡g+num Beiro. = Sig+num Richildes, que alium nomen vocant Ingilia. = Sig+num Eilo. = Sig+num Sesenanda, que vocant Lobeta. = Sig+num Garsinda. = Sig+num Aldena. = Sig+num Gualatrudia. = Sig+num Eilo. = Sig+num Karissima. = Sig+num Uvinedildes; qui hunc titulum comutationis fecimus et testibus firmare rogavimus. = Durandus praesbyter subscribo. = Embremares praesbiter subscribo. = Sig+num Ermezildi. = Sig+num Vivanis. = Sig+num Ennegonis. = Sig+num Salomonis. = Sig+num Emediri. = Sig+num Fedacii. = + Atto Sanctae Sedis Ausonensis umilis episcopus subscribo. = Primus praesbyter, qui hunc titulum comutationis scripsi, et subs+cripsi sub die annoque praefixo.