jueves, 11 de agosto de 2022

XX. Acta de inventione hostiae consecratae in ecclesia S. Ioannis de Abbatissis.

XX. 

Acta de inventione hostiae consecratae in ecclesia S. Ioannis de Abbatissis. (V. pág. 92.) 

Ex arch. eiusd. eccl. 

Die Mercurii, decima septima Iulii, anno a nativitate Domini M.CCCC.XXVI., praesidente domno Arnaldo de Vilalba abbate ipsius monasterii Sancti Iohannis, qui oriundus fuit de domo de la Serra, quae sita est supra collum a quo manatur fluvius qui vocatur Trentapassa, transeundo seu iterando a villa S. Celidonii ad quendam vicum qui vocatur Linas; tempore cuius quidem abbatis fuit in multis et quam plurimis bonis augmentis, tum non solum in temporalibus sed etiam in spiritualibus huic monasterio, et signanter in ornamentis ecclesiae, prout manifeste apparet: et inter caetera in dicta ecclesia supra altare Beatae Mariae in quoddam Crucifixum magnum cum duobus latronibus et quatuor imaginibus, quae prae nimia vetustate earum picturae fuerant consumptae. Quas dictus reverendus dominus abbas cupiens recuperare, et de novo depingi facere a quodam pictore qui eo tempore depingebat simborium, quod est supra dictum altare B. Mariae, propterea iussit dictum Crucifixum cum caeteris imaginibus deponi et descendi a loco in quo stant per quemdam Franciscum Ianuarium (Francesch Gener, Janer, Giner) canonicum, et Ioanem Bolas presbiterum dicti monasterii; qui protinus descenderunt dictum Crucifixum, latrones, caeterasque imagines a loco in quo stant, et eas posuerunt supra tecta extensa super pavimentum B. Mariae. Et respicientes viderunt in fronte dicti Crucifixi quandam laminam argenti honestissime fixam, quam diligenter accensis luminibus amoverunt de ipsius fronte conquavato et intus dictam conquavatam viderunt quendam pannum lini album, nitidum et purissimum complicatum, quem suavissime duplicarunt, non amovendo, nec extrahendo eum de loco suo; et intus reperierunt hostiam Domini in tribus partibus divisam, quemadmodum per presbiteros solet dividi in tres partes quando celebrant missam; et cogitantes inter se hoc esse debere Corpus Christi consecratum, unus eorum velociter accessit ad dictum R.dum abbatem praedicta nuntiare. Qui protinus hiis auditis, et convocatis omnibus canonicis et clericis suis, omnes festinantes occurrerunt ad videndum quid hoc posset esse; et cum vidissent unusquisque eorum cogitasset super hoc facto, dictus R.us abbas recordatus est quod in missali capellae S. Laurentii sunt descriptae consecrationes istius ecclesiae et altariorum, scilicet, S. Ioannis, S. Mariae, S. Laurentii, et S. Iacobi, quae fuerunt unâ et eadem die consecrata. In quo quidem missali continetur quoddam memoriale scriptum tenoris sequentis. = "Anno ab incarnatione Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo primo, conventus S. Iohannis coram altari B. Mariae convenit, adstante ibi populo cum magna veneratione et devotione, decimo sexto calendas Iulii, in Crucifixo maiori iam dictae Genitricis Domini nostri Iesu Christi, quem Crucifixum Dulcetus laicus fieri iussit. Ibi has reliquias posuerunt, videlicet, in fronte de Corpore Christi, et desuper cohopertum de vera cruce Domini, postea in scapulis miserunt de Sto Salvatore, de sepulcro Sanctae Mariae ubi transivit, et de presentatione Domini, et de Getsemani, et de S. Martialo, et de S. Stephano proto-martire, et de S. Nicodemo, et de Sanctis Simplicio, et Ambrosio, et de aliis plurimis Sanctis, de quibus eorum brevis nimia vetustate consumpti, nequiverunt legi.” 

Et hoc comperto incontinenti dictus R.dus abbas, et conventus, et omnes qui ibi erant, procidentes adoraverunt Dominum Iesum Christum Salvatorem, ipsum laudantes, et benedicentes de tanto miraculo, quod hostia consecrata pro centum septuaginta quinque annis et triginta duobus diebus permaneret nitida purissima et inmaculata, tam in colore, odore, quam in sapore, ac si eadem die fuisset ibi posita, quod est mirabile in oculis nostris. Et hoc facto, cum summa reverentia fuit positum in pixide argenti, ubi quotidie reservatur Corpus Christi. Et quidam canonicus dicti monasterii, Ioannes Cantallops vocatus, sequenti die celebravit missam, et in comunione accepit modicam particulam de dicto Corpore Christi simul cum illo, cum assensu dicti R. Abbatis, qui nullam differentiam reperisse seu cognovisse testatus est. Postquam dictum Crucifixum et alias imagines fuerunt depictae, die praedictâ, scilicet, die Mercurii, decima septima Iulii, anno a nativitate Domini M.CCCC.XXVI. post vesperas praefatus R.us abbas cum suo conventu desliberaverunt illammet hostiam consecratam reponere in fronte eiusdem Crucifixi, in quo per tot annos conservata extiterat inmaculata. Convocato omni populo et pulsato maximo classico, ut in praecipuis festivitatibus solet fieri, cantantes Te Deum, per hebdomedarium canonicum fuit demonstrata omni populo ibidem existenti, et videntibus illis fuit regressa in suo loco, ut dictum est. Et dictum Crucifixum postea posuerunt in suo loco, a quo fuerat depositum super altare B. Mariae, in conspectu omnium ibidem existentium, non curantes videre reliquias, quae dicuntur esse in scapulis. Deo gratias.

XIX. Acta dedicationis ecclesiae S. Ioannis Rivipollensis anno MCL. (1150)

XIX. 

Acta dedicationis ecclesiae S. Ioannis Rivipollensis anno MCL. (1150) (V. pág. 85.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. 

Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millessimo C.L., era M.C.LXXXVIII., indictione XIII., quarto nonas Novembris, feria V., praecibus et instinctu dompni Poncii abbatis ecclesiae Sancti Iohannis coenobii Rivipullensis, venit venerabilis Petrus Ausonensis episcopus cum suo clero, et reverentissimi Berengarius Gerundensis episcopus, et Guillermus Barchinonensis episcopus, quos supra dictus abbas Poncius convocavit, ad dedicandam praefatam Sancti Iohannis ecclesiam. Fulti igitur praesentia et consilio religiosorum virorum Petri Sanctae Mariae Rivipullensis abbatis, Gaufredi abbatis Sancti Rufi, et Raimundi Arulensis abbatis, et Bernardi Bisullunensis abbatis, aliorum quoque magnatum nobilium et sapientum virorum, confirmaverunt et laudaverunt eidem ecclesiae quicquid autenticis Romanorum pontificum privilegiis, vel episcoporum concessionibus, vel largitione regum ac principum, seu quorumlibet dono vel oblatione fidelium iuste adquisierat, vel quolibet modo usque in finem saeculi iuste adquisierit. In quibus haec proprie adnotaverunt, videlicet, in episcopio Ausonensi ecclesiam Sanctorum Iohannis et Pauli cum decimis et primiciis et oblationibus et omnibus pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Martini de Surrocha similiter: ecclesiam Sancti Hilarii de Vidra similiter cum pertinentiis suis: ecclesiam Sancti Pauli de Seguriies similiter: ecclesiam Sancti Iuliani de Vallefecunda similiter: ecclesiam Sancti Bartholomei de Ladess similiter: ecclesiam Sancti Cirici similiter: ecclesiam Sancti Petri de Mogrog similiter cum membris suis. Et in episcopio Gerundensi ecclesiam Sancti Salvatoris de Biania similiter cum membris suis: ecclesiam Sancti Romani de Jonates similiter: ecclesiam Sanctae Luciae de Podiomalo similiter. Et in episcopio Elenensi ecclesiam Sancti Petri de Telieto (o Telicto) similiter: ecclesiam Sancti Stephani de Pruneto similiter: cellam quoque Sancti Nicholai. Decreverunt insuper et confirmaverunt, ut in eodem coenobio regularium clericorum vita et ordo secundum privilegia et institutionem Romanorum pontificum Benedicti, Urbani, Paschalis, et Innocentii perhenniter observetur. Libertatem quoque suam in omnibus omnino locis, causis et negociis suis, in quibuscumque eam iure habebat vel habere debebat, similiter corroboraverunt. Horum igitur omnium adiutorem et observatorem de parte Dei Omnipotentis, et Sancti Iohannis Babtistae, et aliorum Sanctorum et suâ benedixerunt, et ut in perpetuum salvus fieret Domini clementiam imploraverunt. Si quis autem, quod absit, ausu temerario efrangere vel violare quolibet modo hoc quod superius ab eis constitutum est, vellet, hunc a liminibus Sanctae Dei ecclesiae extraneum iudicaverunt, et ab omni consortio christianorum illum segregaverunt, atque de parte Dei Omnipotentis et Sancti Iohannis Babtistae illum excommunicaverunt, donec dignâ poenitudine Deo et beato Iohanni satisfaceret, insuper et legalis illum poena coherceret, et sacrilegii censura constringeret, et in antea haec dos constitutionis eorum stabilis et inconvulsa permaneret. = Petrus Dei gratiâ Ausonensis episcopus SS. = Berengarius Dei gratiâ Gerundensis episcopus. = Sig+num Guillermi Barchinonensis episcopi. = Signum + Bernardi Tarraconensis archiepiscopi. = Berengarius Gerundensis archidiaconus. = Bissullunensis probat haec levita Guielmus. = Guilelmus Gerundensis caput scolae. = Arnallus de Rogationibus levita. = Sig+num Guillermi Vicensis primicherii. = G. scriptis favet archidiachonus istis. = Guillermus prior Stagnensis ecclesiae subsc. = Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. = Bernardus levita. = Bernardus sacerdos sig+num. = Bernardus de Sau firmo +. = Sig+num Raimundi comes. = Sig+num Petri Dei gratia Rivipollensis abbatis. = Ego Gaufredus ecclesiae Sancti Ruphi servus subsc. = Scripta per manus Arnalli praesbyteri et monachi cum litteris superpositis in linea VI et VIII, et VIIII, et emendatis in III linea, die et anno quo supra. 

//

En la colección de Bofarull está este texto parecido. 

XVIII. Charta libertatis eiusdem monasterii a Raimundo com. Barcinonen. data ann. MCXXXV. (1135)

XVIII. 

Charta libertatis eiusdem monasterii a Raimundo com. Barcinonen. data ann. MCXXXV. (1135) (V. pág. 84.) 

Ex arch. reg. Barcinon. 

Anno incarnationis dominicae M.° C.° XXX.° VII.° ego Raimundus Berengarii Dei gratiâ comes Barchinonensium, Bisildunensium, Ceritaniensium, et Marchio, recognoscens ecclesiam Sancti Iohannis Rivipollensis iuris esse beati Petri, et iuxta privilegia Romanorum pontificum in ordine chanonicali in perpetuum collocatam, statui tantae iustitiae fidem servare, et Romanis praeceptis aurem obedientiae dare, ratum abens et confirmans quod erga pastorem et gregem praesentes et successuros privilegiorum auctoritates kanonice definiunt de pace et securitate illorum. Sane recolendum novi, quod dignae memoriae pater meus Raimundus Berengarii eandem iustitiam clericis, qui expulsi fuerant, observaverit; quam Paschalis episcopus litteris et iudicio ratam iudicaverit. Praesentis igitur formâ scripturae laudo illorum auctenticas voces, promittens et definiens quod nec praesenti abbati Petro, et subditis, nec futuris in abbatiam rectoribus, quolibet modo, causâ, vel ingenio, imparem (emparem) ecclesiam, aut bona ad ipsam pertinentia: adiutor et defensor eorum in omnibus semper fide rectâ permanens, quicumque eis auferre ecclesiam, et ordinem kanonicum evertere voluerit. Ad notitiam praesentium et futurorum volo perveniat quod feci consensu et voluntate archiepiscopi Ollegarii, et ordinatione praesulum vicinorum Raimundi Ausonensis, et Berengarii Gerundensis, quos deprecor et volo huius rei esse testes, laudatores, et confirmatores, ymmo ex toto defensores. Quaecumque vero persona magna vel parva, potens aut impotens, frangere aut inquietare statum huius meae definicionis voluerit, in triplo componat, et in antea nulli in perpetuum violari liceat. Factum est hoc XIIII. Kalendas Februarii anno XXVII. regni regis Leudovici (1: Annus XXVII. regis Ludovici respondet anno 1135, non 1137, quem initio huius diplomatis tabellarius signavit.).

Sig+num Raimundi comes. = + Raimundus Dei gratiâ Ausonensis epus. = Berengarius Dei gratiâ Gerundens. ecclesiae epus. = Udalgarius Elenensis episcopus. = Berengarius Gerundensis archidiaconus. = Gaucefredus Bisullunensis  archilevita. = Gaucefredi dechani. = Poncii Elenensis archidiaconi. = Sig+num Reambalii. = Sig+num Bernardi de Bellog. = Sig+num Berengarii de Lerç. = Sig+num Raimundi de Torreies. = Sig+num Dalmacii de Petrataiata (Peratallada, piedra tajada) = Sig+num Raimundi Bernardi de Guardia. = Sig+num Geraldi Ugonis. = Sig+num Arnalli de Lerç. = Sig+num Petri de Cervera. = Sig+num Guillermi Raimundi de Malan. = Sig+num Gaucerandi de Sales. = Sig+num Bernardi Iohannis. = Guielmus praesbyter, qui hoc scripsit sub + die et anno quo supra.