lunes, 29 de agosto de 2022

XVI. Scriptura venditionis Wadallo episcopo, Wisadi II. episcopi Urgellensis, DCCCCLXXV, 975

XVI. 

Scriptura venditionis factae Wadallo episcopo, qui sedem Ausonensem invaserat: ubi Wisadi II. episcopi Urgellensis mentio habetur: anno DCCCCLXXV. (975) 

(V. pág. 101.) 

Ex arch. abbat. Cardonensis. 

In nomine Domini. Ego Elo, Auria, vinditrices sumus tibi Wadaldo vicescomite episcopo. Per hanc scriptura vinditionis nostre, vindimus tibi villa ana nostra propria que dicunt ad ipsa Canale (ça Canal). Et advenit nobis per genitorum nostrorum; et est ipsa villa cum ipsas terras vel cum ipsos ortales, in kastrum Kastdrona (Cardona) vel in eius terminos: et afrontat de I parte strada publica, et de alia in ipso torrente, que discurrit, de tercia vero parte in terra de chomite (comite : conde : comte) Borrello (Borrell), de quarta vero parte in terra de me emtore, vel de fratrem meum nomine Wisado episcopo. Quantum in istas afrontationes includunt, sic vindimus tibi ipsa omnia ab integrum, cum exio vel regressio suo, in precium solidorum VI. in rem valentem. Quod si nos vinditores, aut ullus homo aut ulla persona, que contra hanc vinditione venerit per inrrumpendum (r doble, inrumpendum), non hoc valeat vindicare, set componat aut componam tibi ista haec omnia in duplo cum omnem suam inmelioracione, et hac vindicio firma permaneat omnique tempore. Facta vendicione VIII. Kalendas Marcii, anno XX. regnante Eleutario (Lotario) rege, filium Lodovici. = Sig+num Elo. = Sig+num Auria, que hanc vindicione fecimus, et firmare rogavimus. = Sig+num Eldesindus. = Sig+num Goddemare. = Sig+num Giscafredus. = S... sacer (sólo encuentro a Sidila sacer en los textos de los tomos 9 y 10 ) scripsit. 

XV. Quaedam monasteria diruta adiudicantur monasterio sancti Saturnini prope Urgellum civitatem, anno DCCC.XIV (814)

XV.

Quaedam monasteria diruta adiudicantur monasterio sancti Saturnini prope Urgellum civitatem, anno DCCC.XIV (814). (V. pág. 94.)

Ex cartor. ant. eiusd. mon. ap. seminar. episc. Urgell.

Anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCC.XLIII (943), indictione II. Cum in unum convenissent venerabiles antestites Nantigisus, scilicet, et Adulfus, atque excellentissimus comes et marchio Sunifredus, cum non modica multitudine religiosorum abbatum, atque presbyterorum, et totius ordinis clericorum, sive iudicum, atque nobilium virorum Urgellitano comitatui degentium, allata est quaedam quaerimonia a prefato Nantigiso episcopo, et ante conspectu incliti comitis Sunifredi, de quorundam coenobitarum loca, idest, sancti Vincentii cum suis parrochiis et alodiis, hoc est sancti Martini, et sancti Saturnini Aganensi, cum decimis, et primiciis et fidelium oblationibus, cum villa, quae nominata dicitur Albezed, cum suis decimis, et primiciis, et fidelium oblationibus, et sancto Martino cum villulis suis ad eum pertinentibus, idest, Semitas (Sendas), et Bescaron, cum suis primiciis, et decimis, et alius villulis similiter cum decimis et primiciis, et sancto Stephano cum decimis suis et primiciis, et sancto Iacobo cum decimis suis et primiciis, et sancto Andrea cum suis decimis, et rebus sibi pertinentibus; quae olim fuerant regulariter constituta, et nunc deficientibus abbatibus et monachis ita sunt destituta, ut non solum qui in his regulariter. Deo serviat nullus appareat, verum etiam nec esset qui terras et vineas incoleret nec laboraret, sed nec domos dirutas construere non valeret. Quamobrem praelibati antestites, et comes, seu principes, atque omnis coetus, ruinam tantorum locorum conspicientes, atque nimium condolentes, animo comuni statuere decreverunt, ut qui dudum coenobia fuerant regularia, et modo non prevalent, ad quendam monasterium sancti Saturnini vocitatum, qui Christo propitio a Baldrico abbate suisque subiectis monachis gubernatur et custoditur, forent subiecta, et in perpetuum stabilita; nec loca quae semel Deo et regulam sancti Benedicti fuerant dicata, in aliorum stipendia sint redacta, sed praedicto coenobio sancti Saturnini et praesenti abbati Baldrico suisque monachis ibidem degentibus in perpetuum sint subdita, et iure hereditario regulariter conservata: quia unde per se stare debeant non invenitur, nec qui eas secundum regulam sancti Benedicti regere valeat non invenitur aliquis nec reperitur. Igitur nos praenominati episcopi, seu praenominatus Sunifredus comes, perspicientes talium locorum destitutionem pro reverentia sacrae religionis atque pro regulari stabilitate praefata olim coenobia cum omnibus rebus ad se pertinentibus, cum cellulis et decimis praedicto monasterio sancti Saturnini atque Baldrico abbate, nec non et omnibus suis successoribus vel fratribus ibidem sub regula sancti Benedicti militantibus subiicimus atque contradimus, et in perpetuum iure hereditario stabilimus, ut absque cuiuspiam contradictione vel inquietudine abbates et monachi in perpetuum Deo ibi servientes praedictas res sibi vindicent, et regulariter possideant. Sane, quod non credimus, quicumque ausu temerario contra huius decreti paginam venire temptaverit, aut irrumpere conatus fuerit, a nobis supra dictis episcopis anathematis vinculo sit denodatus, et insuper, sicut in sacros canones continetur, a CCC.XVIII. Patres excomunicatus... sit a liminibus sanctae Dei ecclesiae alienus, et temporali dampno VI libras auri in fisco regis coactus exsolvat. Et ipse qui hoc facere temptaverit, praedictas res quantum... fuerint, in duplo componat, et in antea ista scriptura donacionis plenam in omnibus habeat firmitatem. Facta scriptura donationis XII kalendas Aprilis, anno XVI. regnante Karulo rege. = Sig+num Nantigisus sanctae Orgellitanae ecclesiae episcopus huic donacionis scripturam firmavi et subscripsi. = Adulfus episcopus subscripsi. = Eldemares levita subscripsi. = Leodarius levita SS. = Pila presbyter SS. = Ego Bonus presbyter SS. = ... = Andreas presbyter SS. = … presbyter. = … Vulsinus presbyter SS. = Rodulfus SS. = Folis ... levita SS. = … presbyter. = Salamon presbyter SS. = Scluba presbyter SS. = Suniefredus comes SS. = Teudemundus abba SS. = Bladinus SS. = Usilus presbyter, qui hanc cartam donacionis rogitus scripsi et subscripsi die et anno quod supra, cum litteras superpositas in loco ubi dicit locorum.

domingo, 28 de agosto de 2022

XIV. Acta concilii Foncuberta, Narbonensi, DCCCCXI, 911

XIV.

Acta concilii habiti in villa de Foncuberta in territorio Narbonensi, super iure eccl. Urgellen. in episcopatum Pallariensem, ann. Dñi DCCCCXI. (911)

(V. pág. 89.)

Ex Chartor. I. eccl. Urgellen. núm. 573, fol. 183.

Anno nativitatis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem DCCCCXI, indictione XIIII. conventus sinodalis sanctorum episcoporum Gociae (Gotia) factus est in territorio Narbonense, villa quae dicitur Fonscooperta, in ecclesia martiris Christi beati Iuliani; in quo residierunt venerabilis Arnustus metropolitanus primae Narbonae, nec non et Antigisus episcopus Urgellitanus, Uvimara (Wimara, Gimera : Guimerá) Karchasensis, Armannus Tholosensis, Teudericus Barchinonensis, Uvigo Gerundensis, Gayrardus Agatensis, item Teudericus Lutuensis, Adulfus Paliarensis, Benedictus Foroiuliensis (Foro juliano): legati quoque caeterorum, quorum exinde defuit presentia: abbatum etiam, et diversi ordinis clericorum atque laycorum magna congregatio. In cunctorum igitur presentia Nantigisus venerabilis Urgellitanus episcopus exorsus est quaerimoniam adversus reverendum Palariensem Adulfum episcopum, eo quod partem episcopii sanctae Mariae ecclesiae Urgellitanae, quae est tota terra Palariensis, infra os XXIII. annos iam factus episcopus Adulfus, eam tenuerit, et ab episcopatu Urgellitano subtraxerit. Quaesitum est itaque diligentius, tam a iam fato metropolita, quamque et caetero sancto collegio, qualiter se haeeres haberet. Repertum est autem, tam a iam dicto Adulfo episcopo, quamque et a precepta regalia piissimorum imperatorum, quae pre manibus habebat Nantigisus praelibatus episcopus, sive etiam per multitudinem veracium testium, qui hoc et oculis viderant, et a suis decessoribus multimode audierant, quia ipsa parrochia ex omni terra Palariensi a longisimo tempore ex ecclesia sanctae Mariae Urgellitanae fuerit, et antestites eisdem loci eam tenuerit, et ordinaverint, usque ad praescribtos (con b: praescriptos) XXIII. annos, in quibus Adulfus episcopus, sicut ipse fasus est, ignoranter eam tenuit. Cum vero tam perspicue huius rei indaginem omnes agnovissent, iudicatum, atque per hoc scribturae decretum firmatum est, tam ab ipso Narbonense metropolitano, quam et caeteris pontificibus, ut sepe dictus Adulfus episcopus, quamdiu viveret, ipsam Palariensem haberet parrochiam; post eius vero discessum, vel etiam si ipse in vita sua eam relinquere voluerit, nulli deinceps liceat eam preripere, aut dominare, vel ordinare, neque episcopum alium inibi constituere, sed, sicut sacri precipiunt kanoni, ad dominium et ordinationem pristinae redeat Urgellitanae ecclesiae, vel antestites eiusdem loci. Qui igitur his nostris monitis subiacuerit, vel obedierit, benedictionem et gratiam a Domino consequatur. Si quis autem, quod absit, contempnendo spreverit, et contrarius atque temerator sacrorum kanonum, et huius nostri decreti, extiterit, usque ad condignam (página borrosa, puede haber errores) satisfaccionem anathematis mucrone multetur. = + Arnustus sanctae Narbonensis ecclesiae humilis episcopus subscribo. = + Adulfus episcopus subscribo. = + Uvigo (Wigo) sedis Ierundensis ecclesie humilis episcopus subscribo. = + Nantigissus sanctae Urgellitanae ecclesiae episcopus subscribo. = + Teodericus Lutovensis ecclesiae episcopus subscribo. = Gimera (Guimerá) humilis Carcasensis ecclesiae episcopus subscribo. = + Barnardus sanctae Biterrensis ecclesiae abbas... legatus, archidiaconusque subscribo. = + Aikardus sacerdos subscribo. = + Gulfinus sacerdos subscribo. = + Adalnaldus, legatus domni Idalchari, subscribo. = + Gischafredus archipresbyter subscribo. = + Savaricus divina suffragante pietate monasterii sancti Pauli abbas, ad vicem domni * Aromanni (Armannus más arriba) Tolosae episcopi, subscripsi. = Eldericus abbas subscribo.       

Acta concilii habiti in villa de Foncuberta in territorio Narbonensi, super iure eccl. Urgellen. in episcopatum Pallariensem, ann. Dñi DCCCCXI. (911)

Gimera (Guimerá) humilis Carcasensis ecclesiae episcopus subscribo.