viernes, 7 de octubre de 2022

VIII. Vita Sancti Odonis Episcopi.

VIII. 

Vita Sancti Odonis Episcopi. (Vid. pág. 40).

Ex lectionario Ecclesiae Urgellensis. 

(Escribo a y no à)

Odo sive Otho Ecclesiae Urgellensis beatissimus Episcopus ex nobilissima Comitum Barchinonensium ortus linea et illustrissima Vasconiae (Wasconiae, Gascuña) in Equitaniae (Aquitania), Urgellae in Cathalonia Principum prosapia progenitus, patrem habuit Artalem Pallariensem Comitem et Lucianam matrem, clarissimam foeminam. Hanc equidem stirpem et gentem sanctissimus vir illustravit praeclaribus vitae fascinoribus et mirabilium operatione virtutum quas obsequio foeliciter exegit. Cum ergo Odo ad aetatem adolescentiae pervenisset et ingenii faelicitatem demonstraset, pater Comes magistris doctrina claris puerum tradidit, a quibus scientias adisceret, quas sic est pereniter adeptus ut doctissimus inter condiscipulos evaderet, ita ut quid in posterum fuisset profuturus facile demostraret. Nam eius vitae candor, et virtutum excelentia. inter coeteros condiscipulos enitebat velut inter ignes luna minores. Hinc virili toga procinctus militia agmina, ut illa ferebant tempora, insequi disposuit, et ut injustitiae vires deprimeret, et aequitatis jura, quae in dominio patriae bellorum confusione, et temporum abominatione conspiciebantur eversa defenderet, et viribus protegeret ausibus. Haec utique fuit violentior causa qua Sanctus vir arma consultus arripuit, maxime cognita malitia procerum qui non ecclesias solum in parentis comitatu persequi studebant, ita ut ecclesiasticas diriperent possesiones, sed etiam earum filios, nempe pauperes, quos foeda incursione pertinaciter comprimebant. Post haec evenit quod episcopus qui tum temporis Urgellensem moderabatur ecclesiam gravissima infirmitate depresus, vitae periculum contuens, clerum et populum ad eius conspectum convocare praecipiens, et illis praesentibus qualiter se eclesiam illam, et episcopatum contra juris ordinem et sacrorum canonum regulam obtinuisse, detexit. Tunc episcopatus infulas, nomen et honorem pontificalem dimittens, omnia sua ecclesiae vera poenitentiae contritione reliquit, et vitam implevit. Quo defuncto Pallarienses et Urgellenses cum clero et populo ad novi praesulis electionem congregati talem virum totis viribus eligere cupiebant qualem temporum angustia, ecclesiarum necessitas et pauperum indigentia deposceret. Quae postquam de aliquorum sacerdotum vita et moribus rigidum peragissent scrutinium, Odonis celebrem indolem meditantes eiusque insignia facta recensentes, necnon humanitatem mansuetudine plenam et nobilem spiritum una cum doctrinae cumulis, et laudabilium plerumque morum statu demirantes, et denique quod relicto balteo saecularis militiae, coelestis habitum induisset et ecclesiae Urgellensis Archidiaconum ageret, omnium suffragiis beatissimus Odo illius Sedis Episcopus est electus. Eo igitur praesulatus habenas moderante, continuo ecclesiastica jura secundum sacrorum canonum sanctiones toto pectoris conatu restituit, sceleratorum hominum possesiones ecclesiarum vi captas, retinentium insolentias frenavit et ad restitutionem illarum mucrone excomunicationis ecclesiastico compulit, pauperum deinde injurias a potentioribus injectas flagranti solicitudine redemit, populi pravos mores bellorum ulcere confractos et militum licentia inductos rigurosa animadversione correxit, cleri vitia praedecessoris indulgentia turpius emanata falce correctionis extinxit, et austeritatis falce resecuit. Sic plebem eatenus scelerum multitudine maculatam et peccatorum onere oppresam ad veri Dei cultum et insignum facinorum operationem seduxit, ita ut eo vivente tota diocesis vera Christi soboles putaretur. Nec sibi in hisce sanctissimis exercitiis vir beatus defuit, nam adeo animae et corporis componebat actiones, ut non videretur sibi in opere deficere, quod in aliis verbo reprendebat. Orationi continuus et mortificationi erat; obnoxius famelicis pascua salubria pane et sermone praebebat, omnibus quae sua erant continuo justitiae lance condonabat, ita, ut nec aliena appeteret, nec sua avarus retineret, sed manu largus propria discretione modestissima dispensabat, non vero prodiga dispersione fundebat. Denique postquam per viginti annorum excursum Sedem regisset, a Domino cui servierat evocatus, sanctissimam animam corporis ergastulo liberam eidem tradidit coronandam nonis julii anno Domini MCXXII. Sedem apostolicam tenente Innocentio II. Pontifice Maximo, et Barchinonensium comitatum Raymundo Berengario huius nominis III. Eius mors proculdubio adeo totius regionis hominum corda conmovit, ut de amisso pastore universi sine solamine dolerent. Tandem corpus in Basilica Urgellensi tumulatum sarcophago hocce appendit disticon devotio:

Hac theca jacet almi sanctum corpus Odonis

qui fuit Urgellae Praesul, et Urbis honor. 

Sanguine conspicuus clara de stirpe baronum,

quorum progeniem decoravit ovans, 

Illum Ecclesiae protectorem, prorsus ubique

advocat intrepidum quod sua jura fovet. 

Ingenio, sed clarus erat, quin moribus item

insignis cultor religionis erat. 

Pupillis pater et viduis quoque sepe maritus

aegrotisque salus, pauperibusque vita

VII. Vita et miracula Sancti Odonis Episcopi Urgellensis.

VII. 

Vita et miracula Sancti Odonis Episcopi Urgellensis. (Vid. pág. 40). 

Ex Sanctorali eccl. Barcin, fol. 180. 

Fuit vir itaque admirandae sanctitatis sanctissimus Odo de claro genere comitatuum Palariensium, et glorioso sanguine Barchinonensium et magnanimorum Aquitaniae Comitum et Urgellensium prosapiam ducens. Ipse vero nobilitate generis, nobilitate vitae et morum, ornamento virtutum decorabat. Cum vero adolescentulus esset à generosis parentibus Artallo, patre suo Pallariensium Comite, et matre sua Luciana literis ad erudiendum traditus est. Illic vero indicium futurae strenuitatis in eo aperuit. Quadam etenim honestatis forma decoratus se virtutum amatorem ad virtutum fastigia ascendere ostendit. Decorem siquidem probitatis omnibus pretendens qui quidem dux et magister viam probitatis et bonorum morum omnibus presignabat. Talem quippe Beatus Odo se exhibebat in claritate morum et generositate vitae ut quadam excelentia virtutum omnes praecederet. Cum vero virile robur in se animi magnitudine ostenderet, et jam ad juvenilem perveniret etatem, à parentibus suis militarem habitum induens militiae cingulo accinctus est; quod vehementer respueret nisi in comitatu et honore parentum justitia quodammodo suas amitere vires, et in loco justitiae injustitiam regnare videret perversitas et etiam violatorum ecclesiae furentium in ecclesiam et in filios ecclesiae regnum ecclesiae disipantium et pauperes deprimentium ad justiciae excelentiam defendendam et ecclesiae libertatem tuendam, et decus ecclesiae retinendum et inimicos justitiae in virtute Dei impugnandos illum arma sumere coegit. Accidit autem eo tempore quod quidam qui Urgellensi Ecclesiae praeerat Episcopus gravissimo languore detinebatur, ipse vero considerans gravitatem suae infirmitatis futurae mortis praenuntiam et suam in episcopatu consecrationem à canonibus deviam, advocato fratrum et populi conventu, coram omnibus Episcopi officium et honorem et nomen deseruit. De honore vero patrimonii sui ecclesiam Sedis Urgellensis magnifice ditavit. Illo denique defuncto ad electionem Episcopi clerus et populus et sumates viri et Comites Pallariensium et Urgellensis et omne vulgus promiscui sexus convolant, desiderantes habere talem qui fungeretur eisdem oficio patris. Magnates autem viri et Comites et senior et major et melior pars cleri consilium de electione Episcopi inter se habuerunt. Tandem providentes bonae indolis et magnae generositatis Odonem juvenem literatum, licet in militari conversaretur habitu, eiusdem Ecclesiae Archidiaconum in electionem eius bona intentione animi anhelantes, eum Urgellensi Sedi preese et prodesse exoptabant, omnes in beatum Odonem honestum et laudabilem virum pio desiderio anhelabant retinentem et contradicentem ac se indignum proclamantem rapiunt, sibique in pastorem eligunt, laudatur scribere eius electio, applaudit ei ut reverendissimo patri clerus et populus. Quaedam autem pars cleri cui quodamodo gravis erat sua magnanimitas, et eius semper eminens nobilitas suo timore seu misericordia satis favebant, nec contradicebant electioni eius. Quod sentiens mirae providentiae beatus Odo semper unitatis concordiam et dilectionem semper diligens nec unquam à vera unitate devians nulli unquam se onerosum esse volens ad civitatem Elverniae quae Claromontis vocatur, profectus est, ubi tunc celebrabat concilium venerabilis et beatae memoriae Papa Urbanus secundus in cuius manu electionem positam dimissit Odo. Audiens autem pater Urbanus tantae honestatis virum Odonem, et laudabilem eius vitam, illum Romae ire praecipit, cui ille obtemperans à Papa Urbano et ab omni romana curia honorifice susceptus est. In tota vero hebdomada quae est ante solemnitatem Paschalem ad officium Missae quam beatus celebravit Urbanus diaconatus officium idem Sanctus Odo adeo devote peregit, ut ab omnibus laudaretur. Deinde vero in Sabbato Presbyter ordinatur. In die vero Paschae in Episcopum consecratur: post aliquantos dies à beato Papa Urbano benedictione suscepta cum omni romanae curiae gratia praeclarissimus Odo remeavit ad propria. Quanto aplausu, gaudio, animi Letitia suscipitur Episcopus Odo, quanto studio, quanta devotione se totum devovit Deo et in virtute Spiritus Sancti proposuit se et ecclesiam sibi comissam regere. Erat enim vir prudens, et simplex, affabilis alloquio, amabilis aspectu, temperantia clarus, perpetuae castitatis custos et magister. Erat siquidem templum delectabile Spiritus Sancti, speciosus thalamus virtutum, mansio autem regis aeterni, armarium verbi Dei generositatem aeternam temporali generositati preponens, totus in misericordia, totus in liberali largitate, nihil proprium sibi retinens totum se et sua omnibus tam indigenis quam advenis exhibebat, et cum quadam admirabili hilaritate praeclari vultus coelestem laetitiam animi in dando suae largitatis dona praesignans sincerae mentis liberalem intentionem ostendebant. Cum vero beatissimus confessor Odo mentem suam radiis solis justitiae nitentem, et fulgore virtutum fulgentem habere delicias mundi et tenebras eius sprevit, recordans mente divina delicias coeli, et in quadam spiritali visione coelestium gaudiorum spiritum suum quietem habere proposuit. Jam fragrabat in mente virginei floris odorem dulcedine cuius vivunt in coelo sancti, cuius dulcedine refloruit genus humanum, sicut dicit Psalmista in persona veteris Adae jam renovata per florem qui exiit de utero Virginis Mariae qui processit ex radice Jesse jam florentis et dicentis: et refloruit caro mea. Hiis et huiusmodi virtutibus pollens Beatissimus Odo opere, doctrina, et forma virtutum informans populum Dei post multos labores post multa certamina ad recipiendum cursus sui bravium, ad suscipiendam promissae suae gloriam et coronam insignis athleta Christi migravit ad Dominum. O quantus planctus omnium, omnis sexus dolens, omnis etas plangens, omnis ordo gemens planxit suum patrem. Quia vero de vita et transitu tanti patroni pro parvitate ingenii nostri quantum potuimus Domino juvante diseruimus; nunc ad miracula eius duce Spiritu Sancto transeamus. Mirabilis enim Deus in Sanctis suis Sanctum Odonem mirabilem miracula pro eius amore faciendo ostendit. Jam multis languoribus oppresi ad sepulchrum patris Odonis veniunt, vigilant, noctitantur, exorant per merita B. Odonis de coelo medicinam et suavitatem à Deo poscentem. Jam coeci à B. Odone illuminantur, jam muti loquuntur, jam claudi ambulant, jam alii varii languores detenti curantur. Quidam juvenis Pallarensis mutus linguae officio et etiam à nativitate lingua carens ad ecclesiam B. Mariae venit, et per totam noctem cum luminari suo ante B. Odonis tumulum vigilando et orando permansit. O quam admiranda Sancti Odonis insignia: linguam sine officio reddidit muto: quod donum admirabile gratiae Dei ac virtutis per meritum B. Odonis pluribus admirantibus innotuit. Ipso vero infacundus et rudis linguam expertem vocis tamen habens repedavit ad propria. Videntes autem parentes eius, amici et vicini rem admirandam linguae, inoficiose ammonent, ortantur, compellunt eum properanter ad sepulchrum B. Odonis redire. Admonitus rediit et S. Odonis auxilium deprecari non desinit. Dum vero juxta stagnum Aquilae transiret, aspexit B. Odonem mediante die sibi obviantem. Illum vero quem multoties in hac temporali vita viderat viventem claro vultu et pontificali infula decoratum asgnovit, quo viso obstupuit, timuit. Qui statim à S. Odone pie salutatus animum assumpsit, et se mutum Sancto Patri innuendo asignavit. Cum autem Beatissimus Odo eum tertio salutasset, eum loqui praecepit qui mox à B. Odone salutatus illum resalutavit, et hoc suae vocis primordium fuit: quo facto B. Odo ex oculis eius evanuit. O nova res: nova lingua novam vocem protulit. Jam cantat Deo canticum novum qui per suum pontificem Odonem nova miracula fecit. Continuo juvenis novae vocis gaudio gaudens ad referenda, novas gratias Deo et Genitrici suae, et Sancto Ermengaudo et Domino suo Beato Odoni properanter ad Sedem venit, ubi ante tumulum B. Odonis quomodo, qualiter et quando B. Odo ei apparuisset cunctis audientibus exultanter ac diligenter intimavit. Audientes vero admirandam visionem laudes et gratiarum actiones referunt Deo qui mirabilis est in Sanctis suis et Sanctus in omnibus operibus suis. Quodam die dum procurator et janitor ecclesiae lampadem extinctam vellent accendere in conspectu omnium qui aderant ignis de coelo veniens, lampadem subito succendit. Idem vero janitor viso coelesti igne nimis atonitus expavit, mentem amissit, tandem vero in se rediens et animum sumens, miraculum accensae lampadis exposuit, Cuiusdam pauperis filius adeo membris suis contractis dolebat, quod nec pedes suos movere nec sedere poterat. Pater vero condolens et compatiens super asinum quibusdam corrigiis ligatum cum quibusdam sociis ad Sanctae Mariae Sedis ecclesiam tulit, et ante sepulchrum B. Odonis cum lacrimis et orationibus posuit; praecator Pater postulat, orat pro filio. Cum per multos dies ad sepulchrum confessoris precante patre puer vigilasset, et jam pater de filii sanitate desperaret, ad domum suam redire proponens, ante portam ecclesiae filium suum possitum dimissit, et recessit puer statim nullo sustinente super pedes suos stetit et ad Sancti Odonis sepulchrum tendens pervenit. Jam tristitia patris vertitur in gaudium, exultat pater de sanitate filii, gaudent socii, exultant omnes venientes ad puerum admirantes tanta insignia miraculi. Quidam adolescens in partibus Hispaniae commorans membris suis contractus auditis B. Odonis miraculis in asello suo per nimiam asperitatem viarum dolore confectus ad Sedem Urgellensem pervenit, ibique ante tumulum B. Odonis multis noctibus invigilavit cum lacrimis implorans auxilium. Cum autem nihil impetrasset, in asello suo residens discessit. Cum vero sitiens de aqua fontis quae de rupe paulatim fluebat in loco qui Pluvinus dicitur, potare desiderat; dum bibebat, asellum suum fugientem vidit, cumque eum sequi nullo modo valeret, dolet, gemit, lacrimatur B. Odonis sepulchrum, cum summa devotione et toto cordis afectu deposcit auxilium. O res miranda, et digna relatu, ecce coelestis medicina, coeleste auxilium invisibile et innefabile medicamine, jam adolescens divino vigore extensus surgit, salit, exultat, gaudet, fugientem asinum properanter insequitur, nec mora cepit asinum, et suae sanitatis Deo et Beatae Mariae et Beato Confessori Odoni innumeras gratias egit, et omnibus qui ad eum videndum veniebant, virtutem miraculi laetus recitavit.

VI. Oficium in festo S. Odonis

VI. 

Oficium in festo S. Odonis (Vid. pág. 39). 

Ex Breviar. Ecclae. Urgellen. tip. ed. Venetiis 1487. 

Ad vesp. aña. Jussa Dei. Ps. de feria. = Capit. Optavi et datus est mihi sensus, et invocavi etc. = R). Ad tumulum Patris. 

Hymnus. 

Pange lingua gloriosi 

Praesulis officium 

Et patroni virtuosi 

Decanta preconium 

Ut implores eius prece 

Christi patrocinium. 

Hic virtute charitatis 

Fervens ex sublimium 

Stirpe natus castitatis 

Exemplar humilium 

Norma factus vanitatis 

Contempsit vestigium. 

Urgellensis civitatis

Praesul hic egregius 

Fit amator sanctitatis 

Et virtutum clarius 

Scribens dogma veritatis 

Atque morum sepius. 

Fulget in hoc sanctitudo

Cum clara scientia 

Et virtutum magnitudo 

Cum grandi clementia 

Quod signorum multitudo 

Mostrat in Ecclesia. 

Magne Deus pietatis 

Rex Christus regnantium 

Hunc locavit cum beatis 

In regno caelestium 

Quem roget ut nobis gratis 

Se donet in praemium. 

Alme laudes Trinitati 

Resonemus jugiter 

Hac eiusdem unitati 

Psallamus concorditer 

Quae caelesti civitati 

Junxit hunc feliciter. Amen. 

V. Amavit. = In Evangelio aña. = Odo, Sancte Pater, cui plaudit regia mater, prolem natum de sydere solem nobis consilia, media genitrice Maria. = Oro. Omnipotens Deus, qui in regno gloriae tuae B. Odonem confessorem tuum, atque pontificem glorificasti: concede nobis quaesumus per omnipotentiam maiestatis tuae, ut eius meritis et praecibus ad gloriam indeficientis vitae pervenire valeamus. Per. = Ad completor. Capit. Optavi. = Aña. Ad patris tumulum. = Capit. Et letatus sum in omnibus quoniam antecedebat me ista sapientia et ignorabam quoniam omnium bonorum mater est. Hymnus. Magne Deus binae ultimae strophae ex hymno Vesper. = V. Sacerdos Dei. = Aña. Virginitas. = Oro. Ut supra. 

In die. Invitatorium. Laudemus regem lucemque dierum: 

Quem venerandus Odo dilexit pectore toto. 

Hymnus. 

Odo confessor Domini beatus 

Primae professor militaris status 

Tandem possesor gradus praesulatus 

Sit intercessor. 

Genere clarus, fuit mansuetus 

Lapsis ignarus, gratia repletus 

Populis charus, in affatu laetus 

Vita praeclarus. 

Signa testantur titulum virtutis 

Morbi fugantur munere salutis 

Coeci laetantur sermo mutis ut 

Claudi curantur. 

Odas Odoni dantes gratulemur 

Musici toni ut dono laetemur 

Superni boni laude gloriemur 

Tanti Patroni. 

Det Genitori laudes hic canoras 

Jubilus chori pariterque sonoras 

Det redemptori itidem decoras 

Consolatori. Amen. 

In 1.° Noct.° aña. Florentem mundum pater Odo despiciebas; maurorum rabiem coeli virtute premebas: Ecclesiam Christi sub libertate regebas. Ps. de com. confessor. = Aña. Ne nos daemonum premat in domibus Babylonis, nos à conflictu, pater, infaustum legionis eripe regnum felicis conditionis. = Aña. Nil habuit proprium pater Odo despiciendo, divitias fidei mundi sub luce vivendo, delitias coeli et eas mente colendo. = V. Amavit. = V. Justum. = Inc¡pit vita S. Odonis confessoris Christi. Secuntur 9 lects. de vita eius, excepta 7 que tantum est de Evang. Sint lumbi cum Omelia S. Gregorii Papae, omnes ut in Sanctorali Ecclae. Barchinonen. = R). 1. Hodierna solemnitas Odonis reditu memoriam revocat. Quia sacri praesulis celebratur transitus omnis. V. Luce solemni gratulemur laude perhenni. Quia. R). 2. Ad tumulum Patris venit eger lipis subactis. Pallaris oris Odonem clamat omnibus horis. V. Quem vita sospitem cognoverat sentit ad opem. Pallaris. R). Militiae tandem sub habitu refugit labem. Consolator curis fuit et defensio juris. V. Jam fruitur toto voto, livore mentis remoto. Consolator. = In 2.° Noct.° aña. In coelo totus, à mundo mente remotus, pro patre justitiae justitiam coluit. = Aña. Non fuit in mundo, seu quem movet auster arundo; sprevit enim florem mundi, populique favorem. = Aña. Mundi lucerna succensus luce superna, lucis ad augmentum geminaverat Odo talentum: propter hos actus fuit omnibus omnia factus. = R). Dum die quadam janitor accenderet palam. Praefuit amonitus coelestis igneus globus. V. Involvens lumen luminosum reddens accumen. Praefuit. = R). 5. Montes Pirineos fama transcendit augustos Praesulis Odonis huius occiduae regionis. V. Jam praece nituntur claudi quoque muti loquuntur. Praesulis. R). 6. Extrema mensis die, dum Sol finem sitit adire. Superno throno sanctorum colitur Odo. V. Urgelli praeses ecclesiae fiat almus superstes. Superno. = In 3.° Noct.° aña. De mirabilibus patris bona fama volando jam mare, jam terras implet populis recitando. = Aña. Affectus mentis fuit in fidei tegumentis composuit mentis in deitate statum. = aña. Pes claudis, oculus coecis, cibus esurienti: nil tenuit proprium: sic se dedit Omnipotenti. = R). 7. Qui mundo castus submerseras Doemonis fastus. Alme pastor pie, fac nos sociare Mariae. Quos Adae culpa irruit morte perusta. Alme. V. 8. O quanta gloria, quanta virtute reclina marmoreo condita: Refulget regio tota. V. Cui lux erat, et cui luce praeerat. Refulget. = R). 9. Flagrat virgultum sacro spiramine cultum. Terris absque patre praedives in coelo regnat cum matre. V. Ut cedrus crescit, virtus, que putrescere nescit. Terris. = Verbetta. Applausus hodie tantus fertur ad ethera. = Gaudent coeli novum sydus qui vehiatur (vehia + salta linea + tur) ad sydera. = Mira dantur atque fantur insignia. = Coeci vident, surgunt claudi grandi victoria. = Tua prece, pastor, ergo sic locemur in gloria. = Ubi mira parte fuerit cum virgine eximia regnat cum matre. = Ps. Te Teum. = In laudibus aña. Jussa Dei summi sanctus fuit Odo secutus: jamque psallit per eum claudus, loquitur quoque mutus. = Aña. Ad patris tumulum venit eger ab orbe remoto: oral opem votis, et sanat eum pius Odo. = Aña. Nec mundo fallens, nec mundi gloria psallens: abstulit Odoni gaudia vera boni. = Aña. Quem Deitas fovit, nec mundi gloria novit; in coelo mente fuit amando Deum. = Aña. Virginitas mentis et carnis eum decorabat, et fidei penis illum super astra laudabat. = Cap. Optavi. 

Hymnus. 

Jesu redemptor omnium 

Perpes corona praesulum

Magnificat egregium

Odonem cleri speculum 

Solis fruens obsequio

Dum servit apostolico

Pondus commendat radio 

Evectori mirifico. 

O res stupenda coelitus

Lingua nova perducitur

Et arefacta penitus

Manus illaesa redditur. 

Gaudet huius insigniis

Alma mater Ecclesia 

Cuius pollens reliquiis

Exultet hic eximia. 

Sit Trinitati jugiter

Laus, salus individua

Quae nos locet finaliter

In requie perpetua. Amen. 

V. Sacerdos. = In Evangelio aña. O lux pontificum, decus occiduae regionis: respice defectus humanae conditionis: nos virtute Dei trahe de manibus çabulonis. Oro ut supra. = Ad Primam et per omnes horas añae. de Laudibus. = Cap. Et laetatus sum in omnibus etc. = Caetera de com. confessor. = V. de Christe. Quem super astra modo, sociat sanctissimus Odo. V. Sacerdos. Oro. ut supra. = Ad Terciam Capit. Optavi et datus. etc. R)R). et VV. de com. confess. = Ad Sextam Capit. Super salutem et speciem dilexi illam et proposui etc. = Ad Nonam Capit. Et letatus sum in omnibus. Caetera de comm. conf. = Ad vesperas añae. de Laudibus. Ps. de comm. conf. = Capit. Optavi. = Hymnus ut supra. V. 9. In Evangelio aña. Odo pater super astra sedens in luce beata: justis atque piis justa pietate parata: nos duc ad summi regni loca glorificata. Ps. Magnificat. Oro. ut supra. = Ad completor ut supra.