miércoles, 2 de noviembre de 2022

XVII bis. Carta donationis Comitum Pallariensium ad monasterium S. Genesii de Bellaria an. MXXX.

XVII bis. (El orden de XVI, bis, XVII, bis no se ha seguido)

Carta donationis Comitum Pallariensium ad monasterium S. Genesii de Bellaria an. MXXX. (V. pág. 51). 

Ex cartor. monast. Lavascensis, fol. 58 b. 

Domnis Sanctis atque gloriosis, et post Deum nobis fortissimis patronis venerandis illis martiribus, quorum reliquiae in Vaselica, qui fundata est super alveo flumen Cello, que alio vocabulo nuncupatur Astranue, ubi sunt uniate reliquiae Sancti Genesii, et Sancti Stephani, et Sancti Adriani, et aliorum Sanctorum plurimorum: Ego Artallus gratia Dei Comes, et coniux mea Lucia servi vestri, ò Sancti Dei, piaculorum nostrorum cupientes expiare, quae flagicia et peccatorum nostrorum honeris praegravationem, oracionum vestrarum desiderantes adjutorio sublevari, parva pro magnis offerrimus munuscula. Nullius quidem in seculo hominum vos indigere censum scimus, quia jam pro sancti vocationem Dominus noster suo in regno proprio deitatos munere cumulavit. Ergo pro luminaria Ecclesiae vestrae cotidianis diebus deservire atque stipendia pauperum, vel qui in aula beatitudinis vestrae videntur, donamus gloriae vestrae in territorio Sasso, in locum qui ab antiquis nominatur Subiligas, at nunc nominatur Sancti Tirsi, ad integrum sicuti ad nobis nunc usque noscitur fuisse possesum, cum omnibus hominibus, et uxores, et filiis, qui sunt vel futuri erunt, similiter hedificiis, vineis, silvis, pratis, paschuis, padulibus, aquis aquarumque ductibus, vel omne jure loci ipsius, ut diximus, gloriae vestrae deservire pro luminaria Ecclesiae vestrae atque stipendia pauperum vel substantia sua absque ullo impedimento post jure gloriae vestrae perpetuo tuis usibus debeant vindicare, et nec vendere, nec donare, nec modicum aliquis alienare praesumat sed integrum ut nostrae oblationis continet forma in vestro jure perpetuo tempore maneat. Quod si quispiam culturas Ecclesiae vestrae ex hoc quod prona voluntate et sincera devocione obtulimus pro tepiditate neufragaverit, aut pro quolibet contractu vel modicum huius Sanctae Ecclesiae alienare presumerit, nullatenus valeat, sed ubi occursu sucessor eius repperit ut legis est exinde sentenciam nullius expectato judicio sine alicuius controversia jure vestro faciat revocare, quod etiam juratione confirmo. = Sig+no Artallo Comite et Lucia uxore eius, qui hanc carta rogaverunt scribere, et testes firmare ut suos signos facerent. = Sig+no Baronat de Assua. = Sig+no Mirone filio serve Dei. = Sig+no Enardo filio Isarno. = Sig+no Arnallo filio Guillermo. = Facta ista carta X kalendas Madii, luna XXVI, era M.LXVIII. = Visores et auditores Remon Ponz, et Remon Isarn et Guillen Isarn. = Hoc supra nominatum in vita mea illa medietate ego possideam, et post obitum meum ad Sanctum Genesium remaneat ab integro. Et qui eam inde trahere voluerit anathema sit, et cum Juda traditore partem habeat. Amen. = Echo Presbiter rogitus scripsit sub die et anno que supra per preces de Nicholao Presbitero. = Et ego Artallus Comes sic facio meum sig+num in ista carta in ipsum Monasterium de Gerre in presencia de Roger Bernard, et de Bernard Sainlla, et de Bernard Guillem, et aliorum plurimorum bonorum hominum. 


XVI bis. Iudicium latum in favorem monasterii Sancti Genesii: anno DCCCCXCIII.

XVI bis. 

Iudicium latum in favorem monasterii Sancti Genesii: anno DCCCCXCIII. (V. pág. 50).

Ex cartor. monast. Lavascensis, fol. 61. 

Notum sit vobis, cunctisque audientibus, quale contentio est vertita in placito de Regimundo Comite, et Borrello Comite, et Suniario Comite, inter illum Atbate Atone, qui custus est de domo Sancti Genesii, et illos homines de Salasse, id est, Randemirus, Davidius, Secofredus, Placianus Presbiter, Oriolus Presbiter, Astesus Presbiter,, Durandus Hila, Possedonius, Ariulpho, Columba. Isti jam dicti vel supra nominati cum suos eredes sic tenebant ipsos alodes de domum Sancti Genesii, qui sunt in comitatum Palariense, in apenditio de Castro Toralia, et in apenditio de Reverte, et in apenditio de Salasse in loco que dicitur Cencui, et in rio de Reverte. Mandavit atque praecepit ille Comes Suniarius ad illum Abbate jam supra nominato Atone, ut mallasset illos homines jam supradictos qui hic resonant; et quomodo dixerunt, ita et fecerunt, et interrogaverunt eos ipsi judices, id est, Fedacho, qui est custus de domum Sanctae Mariae, cuius vocabulum est Sancta Grata, et ille alius Judex Fedacho, qui est de Castro Liminiana. Isti Judices jam dicti interrogaverunt illos homines, si tenebant ipsos alodes, et ipsas vineas, aut non. Et illi elegerunt duos de eredibus suis, qui responsum dederunt; id est, Randemirus et Astesus: ipsos alodes et ipsas vineas, et ipsos torcularios, et ipsos molinos, et ipsos molinares, et ipsas arbores, nos illas tenemus. Et interrogaverunt eos ipsi Judices: pro qua voce illum tenetis. Et illi in suis responsis dixerunt: Parentes nostri illos tenuerunt, et post illius obitum ad nobis dimiserunt. Insensati et bene intellecti Judices interrogaverunt ipsum Atone Abbate, si potuisset abere tales scripturas, qui fuissent anteriores, unde potuisset convincere illos homines, et illas cartulas quod proferrent in illo placito. Et ille Atto Abba in suis responsis dixit: nos habemus scripturas anteriores et meliores de tempore Domno nostro Lodovico Imperatore, et de tempore Ragimundo Comite, qui est condam, et de tempore Isarno Comite, qui est condam, et Lupone Comite, qui est condam, et melius pertinet ad domum Sancti Genesii per istas scripturas, quam ad illos homines per sua genealogia. Aprehenderunt ipsi Judices illas scripturas, et scrutaverunt eas, bene legerunt, et melius intellexerunt, et adfirmaverunt ipsos alodes jam supra nominatos ad domum Sancti Genesii cum suos fines, et suos terminos, et suas agacencias. Ego Ranemirus, et Placianus Presbiter, et Astesus, et Possedonius, et Oriolus Presbiter cum nostros heredes recognoscemus nos a petitione de Atone Abbate, quod melius pertinent ipsi alodes ad domum Sancti Genesii per suas scripturas, quam ad nullum alium hominem. Videte non menciatis, nec vobis crimen non imponatis; videte, non mentimus, nec nobis crimen non imponimus, sed veraciter nos recognoscemus in vestro supradicto juditio. Et hec nostra recognitio vel exvacuatio vera est, et non falsa. Facta ista recognitione vel exvacuatione III kalendas Marcii, anno VIII, regnante Ugo Magno Rege, et Karllo expectantem qui est in vinculo. = Sig+num Randemirus. = Sig+num Davidius. = Sig+num Secofredus. = Sig+num Placianus Presbiter. = Sig+num Oriolus Presbiter. = Sig+num Astesus. = Sig+num Durandus. = Sig+num Ichila. = Sig+num  Possedonius. = Sig+num Ariulfo. = Sig+num Columba, qui hanc recognitione vel exvacuatione fecimus, et testes rogavimus ut sua signa facerent. = Sig+num  Ramio Altemiri. = Sig+num Ato Gifridi. = Sig+num Miro Arioli. = Servus Dei et Borrellus, Asnerius, Ichila visores sunt. = Miro Levita rogatus scripsit et subscripsit sub die et anno que supra. = Raimundus Comes. = Borrellus ss.° = Suniarius ss.° = Fedacho Judex + fecit ss.°

XVII. Institutio monasterii S. Joannis de Viu in comitatu Palliarensi, an. DCCCCXLVI.

XVII. 

Institutio monasterii S. Joannis de Viu in comitatu Palliarensi, an. DCCCCXLVI. (Vid. pág. 47.)

Ex cartor. monast. Lavacensis, fol. 18. 

In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Atus gratia Dei Episcopus, simulque et Ego Guillermus opitulante clemencia Comis nostra sancxit auctoritas legran ut ad Domino coherceamur et perficiemur in bonum. Ideoque venit nobis expunctio excelsiorem regem ut domum Sancti Johannis qui est Ecclesia fundata in speluncha quae est in pau de kastro Vivitano cum hedificibus suis omnibus, terris, vineis, ortis, spelunchis, albis, paschuis et omnia quod ibi adquisitum est, vel Deo propicio adquirere debet tradimus ad monasticam servitutem, et concedimus hoc ad domum Sanctae Mariae et Beati Petri Apostoli in Monasterio que vocabulum est Lavavis qui est fundatus secus flumen Nocharia (Noguera), et ad servientes illius ut in antea nullus sit ex genealogia hominis qui ausus sit, nec Presbyterum, nec mandatorem nec servientem ibi mittere nisi sub regula Benedicti et quod placuerit ad servientes de ipso Monasterio jam dicto. Propterea salubri ordinacione decrevimus, ut nec Episcopus, nec Presbyter, nec Diachonus, nec Subdiachonus, nec Comis, nec Vice-Comis, nec villicus, nec gardingus nec nullus homo ausus sit abstrahere ipsam domum Sancti Johannis de monasticam servitutem, nec de regulam Sancti Benedicti, vel de Sancta Maria, et Sancti Petri Apostoli, nec de Monasterio quae vocitatur Lavavis, nec de servientes illius. Et si quis hoc praesumpserit facere vel abstrahere voluerit componat sicut consuetudo est Monasterii, et Legum ordinacionem decrevit, et in antea ista auctoritas in omnibus habeat firmitatem, et inrumpere non permitatur. Factum vel placitum atque auctoritas in mense marcio, anno XI. regnante Lodovicho Rege. = Sig+num Atoni Episcopi. = Sig+num Guillermo Comite, qui hanc auctoritatem rogaverunt scribere et testes ad hoc firmarent. = Sig+num Radiperti. = Sig+num Galindonis. = Sig+num Heletis. = Quintus Presbyter hoc scripsit et subscripsit.