miércoles, 2 de noviembre de 2022

XXIII. Abbas monasterii S. Nicolai obedientiam promittit Episcopo Vicensi anno MCCXXXL

XXIII. 

Abbas monasterii S. Nicolai obedientiam promittit Episcopo Vicensi anno MCCXXXI. (V. pág. 83). 

Cunctis sit manifestum: Qod (Quod) Nos Fr. Bernardus de Filola gratia Dei Abbas Monasterii Sancti Nicholahi siti in Vicen. Diocesi in camino Ilerde, in termino de Alfandarela et de Palatio de Angularia, assensu et voluntate nostri conventus, per Nos et omnes Successores nostros, bona et libera voluntate laudamus et concedimus in omnibus et per omnia, atque confirmamus vobis Dom. G. gratia Dei Vicen. Episcopo, et omnibus successoribus vestris, illud instrumentum, quod factum fuit inter vos et Dom. Guillelmum de Angularia et uxorem ejus S., dicti Monasterii fundatores, promitentes firmiter in verbo veritatis, et sub obtestatione divini judicii, universa et singula quae in dicto instrumento continentur, vobis et successoribus vestris perpetuo inviolabiliter observare, et in aliquo numquam contravenire, et propria nostra manu modo in praesenti subscribimus in praedicto instrumento. Recognoscimus etiam et fatemur in veritate, quod praedictum instrumentum in Vicen. Ecclesia tenuimus, vidimus, legimus, et perlegi fecimus, et simile ejusdem per alphabetum divisum habemus, et illud cum universis, quae in eo continentur, penitus laudamus, concedimus, firmamus et perpetuo approbamus in omnibus. Quod est factum VII. Idus Martii, anno Domini M.CC.XXXI. Fr. B. Abbas Sancti Nicholahi. = Sig+num Fr. R. Bonumreposum (Bonrepós). Fr Vitalis Subprior. Fr. G. de Morlans. Fr. Pontius Prior. = Sig+num Fr. G. de Castronovo Sacrista. = Sig+num G. de Subirats Operarii. = Sig+num Fr. G. de Cerdania. = Sig+num Fr. G. pro Fr. P. de Altet. Diaconi qui hoc signum fecit. = Sig+num D. G. de Anglerola. = Sig+num D. Sibiliae de Anglerola ejus uxoris. = Sig+num Guillelmoni de Angularia. = Sig+num Berengarii Arnaldi de Angularia filiorum eorum, qui hoc firmamus et laudamus, et libenter concedimus sicut superius continetur. Et Ego Geraldus Capellanus de Grañana (Grañena) et Decanus subscribo. Bernardus Capellanus Bellipodii, qui me subscribo pro teste hujus instrumento et hoc sign. feci. = Sig+num Andreae Sacerdotis, et Publici Villae Vici Scriptoris. Petrus Levita qui hoc scripsit die et anno quo supra.

XXII. Concessio cimiterii publici hospitali S. Nicolai an. MCCXXVI.

XXII. 

Concessio cimiterii publici hospitali S. Nicolai an. MCCXXVI. (V. pág. 83.) 

In Dei nomine: Sit notum cunctis, quod Ego Guillelmus Dei gratia Vicens. Episcopus, ad honorem Dei, et servitium ejus, et Beati Nicholai, et sustentamentum peregrinorum et pauperum Jesu Christi, ad instantiam et praeces Nobilis et Venerabilis Viri Guillelmi de Angularia, et Dominae Sibiliae uxoris ipsius, rogatu etiam et consilio ac licentia Domini Sparagi Taraconen. Archiepiscopi, et quorundam religiosorum virorum, concedo et assigno perpetuo Hospitali sive loco S. Nicholai, quod praefati nobiles ob remedium animarum suarum, et parentum suorum, pie constuxerunt in Episcopatu Vicen. in termino de Alfandarela et de Palatio, sub regula ordinis de Premoster., Cimiterium publicum, et liberam sepulturam omnium, qui ibi sunt vel fuerint, et etiam omnium aliorum, tam de Episcopatu Vicen; quam aliorum, qui ibi eligere canonice voluerint sepulturam. Ita tamen quod major ipsius domus, et omnes, qui ibi vitam suam ducere, et Domino servire elegerint, cum ipso loco et Ecclesia sint mihi et successoribus meis perpetuo, tamquam Episcopo suo, subjecti, et reverentiam exhibeant, et in signum subjectionis, Prior sive alius quilibet, qui illi loco et Ecclesiae in posterum praeponetur, postquam electus vel prepositus ibi fuerint, mihi et successoribus meis successive pro se et suis Sociis et loco illo, manualem sine contradictione aliqua obedientiam exhibere canonice teneatur, et de omnibus bonis mobilibus et immobilibus, quae morientes sepulturam ibi eligentes, loco praedicto pia devotione contulerint, habeat Ecclesia, de cujus parochia fuerint, et Episcopus Vicen. si de suo Episcopatu fuerint, integre tertiam partem, reliquis duabus partibus penes dictum locum sive hospitale remansuris. Et ad hoc fideliter exequendum tenatur tam major illius loci, quam alii qui ibi fuerint universi. Et Ego G. de Angularia, et uxor mea Sibilia cum multiplici gratiarum actione, et humilitate, ac devotione recipimus concessionem et donum istud pro dicto loco, et illis qui ibi sunt vel fuerint, a vobis praedicto G. Vicen. Episcopo; et promitimus vobis et successoribus vestris per nos et omnes posteros nostros omnia praedicta servare et compelere, quantum ad nos pertineat, et illos qui in loco illo sunt vel fuerint, et facere et compellere, illibata servare et attendere integre sine fraude. Et haec omnia vobis promitimus bona fide, et Domino Jesu Christo, et sub obtestatione divini judicii, attendere et complere, et facere compleri singula et universa, sicut superius est praemissum. Ego autem G. Vicen. Episcopus supra dicta facio et concedo, salvo jure Vicen. Ecclesiae ejusdemque Episcoporum. Actum est hoc VIII. Idus Aprilis anno Domini M.CC.XXVI. Guillelmus Ausonen. Episcopus. Ego S. Tarraconen. Archiepiscopus subscribo. = Sig+num T. Praepositi Tarraconen. Ego R. de Capraria Vicen. Canonicus subscribo. = Sig+num R. de Pinos. Fr. G. de Morlans. Fr. B. Abbas Sancti Nicholai. Fr. Vitalis Subprioris. = Sig+num G. praedicti de Angularia. = Sig+num Domni S. uxoris ejus. = Sig+num Guillelmi filii eorum, qui hoc firmamus, concedimus, pariter laudamus et testes firmare rogamus. = Sig+num Gaudcerandi de Pinos. = Sig+num Bernardi de Rubio. = Sig+num Berengarii de Anglesola, qui hoc laudo et firmo. Sig+num R. Berengarii de Ager. Ego Genaldus Capellanus de Granana et Decanus, qui hoc firmo, in cujus praesentia Dom. Sibilia de Angularia et Guillelmus filius ejus firmaverunt. Bernardus (hay una t al final, Bernardust) Capellanus Dom. Sib. de Angularia scribo pro teste, et hoc signum fecit. Pontius Scriba Dom. Guill. Vicen. Episcopi qui hoc scripsi die et anno quo supra. 

XXI. Carta fundationis monasterii Bellipodiensis an. MCLXVI.

XXI. 

Carta fundationis monasterii Bellipodiensis an. MCLXVI. (V. pág. 79.) 

(Belpuig o Bellpuig, 1161)

In nomine Omnipotentis Patris et incarnati Verbi Filii eius, et ab utroque procedentis Spiritus Sancti. Ego Ermengaudus Dei disposicione Comes Urgelli, et Dulcia Comitissa uxor mea, considerantes beneplacitum esse et acceptabile in conspectu divine magestatis habitare fratres in unum quibus sit cor unum et anima una in Deo, presertim cum ipse Christus in Evangelio in medio eorum qui congregati sunt in nomine eius se esse testetur: Cum consilio nostrorum nobilium virorum pro redemtione peccatorum nostrorum, eligimus edificare Domum Dni. et Ecclesiam in honorem Dei et Beatissimae Genitricis Dei Mariae construere, in qua semper sint constituti viri religiosi ad serviendum Deo, non habentes aliquid propium, sed vivant sub regula Beati Agustini secundum institutionem Premonstratensis ordinis et orent pro nobis et pro omni populo Dei. Ad Ecclesiam autem praedictam et monasterium, ubi fratres praedicti divino servicio se subdant edificandum, Nos supradicti scilicet Ermengaudus Comes et Dulcia Comitissa donamus tradimus et offerimus, pro salute nostra; et pro redemptione peccatorum nostrorum atque omnium nostrorum parentum, Domino Deo et almae Virgini Mariae locum qui solet vocari Mons de Malet, et deinceps vocabitur locus Sanctae Mariae de Bellpuig. Et adimus in circuhitu quantum aque discurrunt inferius ex omni parte; ita quod vallibus proximis usque ad cacumen predicti montis sit propium alodium supradictae Ecclesiae Sanctae Mariae et sit semper infra terminos istos secura et perpetua salvitas. Damus etiam ad luminaria ipsius Ecclesiae omnes reditus olei vel olivarum, et omnes olivarios quos habemus in Alos et in suis terminis. Addimus quoque predicte donationi ad victum predictorum fratrum qui ibi sunt vel erunt totam decimam omnium leguminum... Meraneges et totam decimam quae exierit de omnibus ortis de Meraneges, ita quod fratres faciant easdem decimas congregare cui voluerint absque inquietatione baiuli nostri. Iterum donamus, offerimus... Beatae Mariae de Bellpuig et fratribus qui modo ibi sunt vel erunt ipsam turrem veterem de Maraneges (Meraneges más arriba) in perpetum habendam vel possidendam cum ipsa staticha et cum suo antuxa in circuitu, sicut iam assignando dederamus Guillermo de Ager, ut habeant ibi hospicium suum extra villam, et possint ibi colligere et congregare expletos illius honoris, quem nos donamus vel daturi sumus praedicte Ecclesiae. Addimus etiam prefate donacioni ipsam vineam quam plantavit Guillermus de Ager est... juxta praedictam turrim sicut extenditur à parietibus ville veteris usque ad vineam de Ferrer, et a via publica superius sicut aqua discurrendo rigare potest usque ad vineas de Bonet de Tolo, et Ermengaudi fratris sui, et ex alia parte extenditur in longum usque ad ipsam cequiam, et in amplium extenditur usque ad vineam Johannis de Valle fecunda; et ex alia parte in vineam Ermengaudi: terciam scilicet partem quam habemus in praedicta vinea libere et quiete habendam et possidendam per secula cuncta eis concedimus; et terciam similiter partem quam habemus in ipsa vinea de Bonet de Tolo, et Ermengaudi fratris sui huic addimus donationi. Tali quidem modo quod si ex ipsa tercia parte predictarum vinearum non poterunt colligere sex modios vini ad mensuram Agrimontis vel Ilerdae (Agramunt o Lérida) nos ibidem compleamus unde plenarie colligant. Iterum donamus predictae Ecclesiae et fratribus ipsas casas de Alegret in villa Balagarii ad ipsum grat de Almatta cum suis farraginals in circuitu et omnibus suis pertinenciis; et unum nostrum ortum in ipsa orta Balagarii cum omni integritate sua, et est subtus ortum de Almudafar iuxta alium ortum nostrum sub ipsa cequia. Post hec vero donamus prenomitate (prenominatae) Ecclesiae et fratribus qui ibi modo sunt vel erunt X pariliatas alodii in termino Ilerde (Lérida) in castro scilicet de Almaceger iuxta ipsas turres de Fenollet concessione quidem confirmatione Ildefonsi Regis Aragonensis. Donamus etiam sepe dictae Ecclesiae et fratribus villam novelam de Privadano quam noviter edificavimus et populavimus, cum omnibus suis terminis et pertinentiis, sicut nos iam dedimus et assignavimus populatoribus eiusdem loci, et in carta illorum resonat, cum lignis et paschuis et aquis et molendinis ac vie ductibus et reductibus, et cum omni adempriu quod ad usum hominis pertinere potest in loco illo, et cum decimis et censibus, et usaticis et serviciis et cum seniorivo omni et districto et mandamento sicut nos melius habemus et habere debemus, cum omni integritate et sine aliquo retentu. Hec omnia supra dicta donamus et concedimus omnipotenti Deo et prenominate Ecclesiae Sanctae Mariae de Bellpuig et fratribus qui ibi modo sunt vel erunt Deo servientibus libere et quiete habenda vel possidenda in perpetuum pro salute animarum nostrarum, et omnium nostrorum parentum, et pro redemtione omnium pecatorum nostrorum, ut sacrificiis et oracionibus, et aliis bonis operibus, quae in loco illo facta fuerint, mereamur veniam percipere peccatorum et regni celestis participes fieri cum Jhesu Christo filio Dei qui sola gracia et misericordia sua salvat sperantes in se. Statuimus etiam quod Prior eiusdem loci, seu fratres ibidem comorantes non possint assumere alium ordinem, nec submitere se alii Ecclesiae sine consilio nostro vel succesorum nostrorum, excepta Urgellensi Ecclesia et eius Episcopo, in cuius obedientia et subiectione consistant omni tempore. Acta fuit prima donatio... in manu Johannis Presbyteri numcupati Organianensis, qui primus... Beatae Mariae de Bellpuig invenit et adquisivit donatione predicti Comitis et Comitisse V. nonas februarii anno dominice incarnationis M.CLX.VI. Sig+num Ermengaudi Comitis. = Sig+num Dulciae Comitisse qui hanc donationem facimus et scripto propriis manibus firmamus, et testes firmare rogamus. = Sig+num Ermengaudi filii eorum. = Sig+num Gomballi de Ribelles. = Sig+num Arnalli Urgellensis Episcopi. = Sig+num Raymundi Urgellensis Archidiaconi. = Sig+num Berengarii Archidiac. = Sig+num Guillelmi Caputscolae. = Sig+num Magistri Alexandri. = Sig+num Arnalli de Pontis. = Sig+num Gozerandi de Salas. = Sig+num Raimundi de Anglesola. = Sig+num Raimundi de Ribelles. = Sig+num Artalli de Callers. = Sig+num Johannis de Albesa. = Raimundus Sacer rogatus scripsit die et anno quo + supra.