viernes, 4 de noviembre de 2022

XXIX. Testamentum Guillelmi Guifredi Gerundensis Canonici: anno M.LXV.

XXIX. 

Testamentum Guillelmi Guifredi Gerundensis Canonici: anno M.LXV. (V. pág. 141). 

Ex autogr. (pone Autog.) in arch. Eccl. Gerunden. 

Heae sunt conditiones Sacramentorum factae ordinante Petro Guilermi Judice coram Sacerdotibus Domno Berengario, Gerundensi Episcopo, et Bonucio, et Gualterio, et Remundo, Presbiteris, in presencia Bernardi Johannis, Sacristae, et Guilelmi Seniofredi, Levitae, et Johannis, Caput scolae, et Berengarii Gaucfredi, et Ermengaudi, Levitae, et Remundi Gaucberti, et Remundi Umberti, et Gondebalo, et Dagobertus, et Guilermi Gualtarii, et Guilermi Guilermi, et Guilermi Amelii, Canonicorum, laicorum vero Remundi Johannis et Arnalli Gaufredi, et Guilermi Petri et aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant, videlicet, Amelii, et Arberti, Presbiteri. Testificati sunt testes his nominibus Adalbertus Guisadi, Presbiter, et Petrus Blidgerii, Presbiter. Nos praelibati testes unum dantes testimonium testificamur (testificamus) et juramus in Deum, et super altare Sancti Justi quod situm est ante portas civitatis Gerundae, quia nos vidimus et audivimus, et presentes ibi eramus, quando condam Guilelmus Guifredi, Sanctae Gerundensis Ecclesiae canonicus ordinavit suam extremam voluntatem et ordinationem suarum rerum per suum firmum testamentum sua manu propria suscriptum, per quod constituit, ut essent sui elemosinarii vel manumissores Domnus Berengarius, Gerundensis Episcopus, et Domnus Reimundus, Barchinonensium Comes, ac Domna Almodis Comitissa et Adalbertus Guisadi, Presbiter, et Petrus Blidgarii Presbiter quibus iniunxit distribuere omnia quae habebat per ordinationem praefati testamenti sicut hic scriptum est. Primum concessit Canonicae Sanctae Mariae Sedis Gerundae duas Ecclesias quae sunt in comitatu Gerundensi in valle Lemine, videlicet Ecclesiam Sancti Martini et Ecclesiam Sancti Michaelis, cum eorum cymiteriis et sacrariis et alodiis et decimis et primiciis et oblacionibus et cum Presbiteratico et cum omnibus sibi pertinentibus et cum suis mansionibus dominicis quae sunt juxta Ecclesiam predicti Sancti Martini ad suum proprium alodium. Insuper concessit predictae Canonicae Sanctae Mariae mansum I cum omnibus sibi pertinentibus ubi habitat Honofredus (Onofre) qui est sub predicta sacraria Sancti Martini. Concessit etiam prefatae Canonicae Sanctae Mariae suam condaminam dominicam quae est supra Ecclesiam Sancti Martini et Sancti Michaelis cum omnibus terris cultis et heremis (: eremis; erm; yermo) usque ad rocham quae est terminus parrochiae Sancti Martini et Sancti Andreae. Concessit etiam prenominatae Canonicae suam vineam dominicam quae est sub predicta rocha cum omnibus plantariis vinearum quae sunt usque in ipsa foz cum omnibus terris cultis et heremis quae sunt usque in flumine quod vocatur Lemina. Concessit item predictae Canonicae suam condaminam dominicam quae est subtus jam dictam Ecclesiam ante suam mansionem dominicam cum omnibus vineis de campo raso et cum sua condamina de Prato quae est sub prefatis vineis et cum duobus molendinis quae sunt juxta prefatam condaminam et cum omnibus insulis vel pascuis quae sunt usque ad rivum Lemine. Concessit item predictae Canonicae in Villa quae dicunt Nerunos quatuor mansos cum terris et vineis et hedificiis et plantariis et boschis et cum omnibus pascuis et cum heremis et cum omnibus tracturis quae sunt usque ad torrentem de Tornavels subtus rocha curva, et cum omnibus eorum pertinenciis. Item concessit prefatae Canonicae mansos II qui sunt ad sentinera cum terris et vineis et plantariis et ortis pascuis tam cultum quam heremum, et cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus terris cultis et heremis quae sunt ab ipsis mansis usque ad villam de Albareda. Et in ipsa villa de Albareda concessit item jam dictae Canonicae mansos II quos tenet Marchesus et unum mansum quem tenet Sentrer cum terris et vineis et plantariis et boschis et cum molendino et cum omnibus hedificiis et pertinentiis suis et cum omnibus terris et boschis quas habeo in Monte de Sordalo. Concessit iterum prenominatae Canonicae ipsam bordam (borda) ubi habitat Isuardus, et ipsum mansum ubi habitat Guilabertus qui est in villa quae dicunt Rexag cum omnibus terris et vineis et cum totis suis plantariis et cum omnibus ipsius cultis et heremis, insuper et omnibus sibi pertinentibus et cum aliis duobus mansis qui sunt in Buschet cum eorum omnibus pertinentibus, et cum omnibus terris cultis et eremis et pascuis et olivariis quae sunt usque ad ipsam rocham. Concessit etiam prefatae Canonicae ipsum mansum de Eralbela ubi Guilelmus habitat cum vineis et terris cultis et eremis et cum omnibus ipso manso pertinentibus simul cum sua condamina quae est juxta aquam Lemina. Item concessit praelibatae Canonicae in locum qui dicitur Villalonga mansos II quos Arnallus Seniofredi tenet, et alium mansum quem Arnallus Inguilberti tenet, et alium mansum quem Gondemarus tenet, et alium mansum quem Seniofredus Truiter tenet. Et alios duos mansos quos Amatus Scurro tenet cum omnibus eorum pascuis et boschis, arboribus, vineis, hedificiis, terris cultis et heremis, insuper et omnibus sibi pertinentibus et cum borda ubi Igo femina habitat cum suis plantariis et pertinentibus omnibus. Concessit item jam dictae Canonicae suum boschum dominicum qui est supra jam dicta Villalonga cum terra in qua sedet, et cum omnibus suis pertinentibus. Concessit etiam prefatae Canonicae in locum quem vocant Puio omnes mansos quos ibi habebat cum edificiis et terris et vineis et cum omnibus sibi pertinentibus et cum ipso boscho suo dominico et cum suo molendino de ipsa rocha, et cum alio molendino qui est super istum nominatum molendinum. Item concessit prefatae Canonicae in villa quam dicunt Parietem altam (pared alta) I mansum cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus suis alodiis quae habebat in Recong, et cum omnibus suis aliis alodiis, quae habebat in Serra ante villam quam dicunt Parietem altam. Item concessit jam dictae Canonicae omnes suos alodios et tracturas et plantaria et brugarios et boschos quos habebat in Monte Tutela. Item concessit prenominatae Canonicae omnes suos alodios quod habebat in villa Boscherons, videlicet ipsos boschos et tracturas et terras et vineas et pascua simul cum ipso manso de Avelaneda ubi habitat Adaleizis, femina cum vineis et terris cultis et heremis et boschis et cum omnibus sibi pertinentibus. Concessit item (autem) predictae Canonicae omnes suos alodios quod habebat subtus villa quam dicunt Fossas albas (fosas blancas) cum molendino qui ibi est, cum omnibus boschis qui sunt ultra flumen Lemine et cum omnibus aliis alodiis quae habebat a predicto molendino usque ad villam de Stangnol. Insuper concessit predictae Canonicae omnes alodes quos habebat in Parrochia Sancti Petri de Laurano, et in Parroechia Sancti Martini de Lemina, et in Parrochia Sanctae Mariae de Granuiers (Granollers) integriter et absque ulla resservatione cum omnibus earum pertinentibus ad suum proprium alodium. Concessit al (ad) fratrem suum Reimundum omnes suos alodes quos habebat in Sulbezs simul cum Ecclesia Sancti Cypriani cum boschis et omnibus eorum pertinentibus. Concessit iterum predicto fratri suo Reimundo omnes suos alodios quos habebat infra Parrochia Sancti Juliani de Quarciano, et in villa de Milars. Concessit Sancto Petro Monasterio Gallicanti ipsam suam vineam quam comparavit in Quarciano quam tenet Guilelmus Ted (casi Guillermo Tell) per fevum. Et ipsum fevum vel beneficium quod tenebat per Sanctum Petrum Monasterii Gallicanti, et per Sanctam Mariam Monasterii Amerensis, et per Sanctam Mariam Monasterii Rivipollensis et per Sanctum Felicem Monasterii Gissalensis (Guixols), et per Sanctum Cucufatem Monasterii Vallensis (Sant Cugat del Vallés) revertantur in potestate et dominio jam dictorum Monasteriorum solide et de libere absque ulla minoratione. Et si supradictus frater suus aliquid de jam dictis fevis vel beneficiis Monasteriorum retinere voluerit et ipsum fevum perdat, et aliud tantum de alode quem ei concedo. Quae omnia simul sint ipsius Monasterii cui injuriam inferre voluerit per suum proprium alodem. Concessit suam domum quam habebat in civitate Gerunda quam emerat de Gaucfredo Odegarii de Munels Petro Guilermi clerico cum turre et curtilio et cum suis pertinentibus, tali modo ut teneat et possideat omnibus diebus vitae suae in servitio Sanctae Mariae. Post suum obitum eligat unum clericum qui similiter teneat eam in servitio Sanctae Mariae et sic sit unus ab alio omni tempore electus qui habeat ipsam domum in servitio Sanctae Mariae. Medietatem Ecclesiae Sancti Martini de Lemina, id est medietatem decimarum ipsius Ecclesiae quam tenebat per beneficium Canonicae predictae revertatur ad supradictam Canonicam Sanctae Mariae solide et libere. Et si frater suus Remundus aut alius aliquis per eius vocem aliquid de decimis ipsius Ecclesiae retinere voluerit, predictus suus frater predictas decimas perdat et omnes alodes quos ei concedo, et sint omnia predictae Canonicae quousque prefatae Canonicae ipsas decimas integerrime restituat. Et ipsum sacrarium quod emerat de Miro Gaucfredi quod habebat juxta Ecclesiam Sancti Felicis de Celrano simul cum ipsa tonna meliore quam emerat de Guila de Palagred concessit Canonicae predictae Sanctae Mariae, et ipsum vinum quod habebat in prefato cellario de Celrano jussit vendere et dare precium Presbiteris Sanctae Mariae Sedis Gerundae. Concessit Domno Episcopo Berengario XX pernas quae erant in Sancto Martino de Lemina, et Mironi Guascheto concessit ipsam mulam quam per eum habebat ut donet Berengario Gaucfredi IIII mancusos quos ei debebat. Et Bernardo Isarni alios quatuor quos ei debebat, et Ermengardi Deo vote duos mancusos quos ei debebat, et alios quatuor mancusos sibi ipsi quos ei debebat. Concessit suum coopertorium lecti de palii Petro Blidgarii. Concessit suum librum Judicum Gilelmo Seniofredi Clerico in servitio Sanctae Mariae et Domno Episcopo concessit duos suos vexeles quos habebat in Celrano et tinam I. Aliud quod remaneret concessit pro anima sua. Fuit factum prescriptum testamentum II. Idus Maii anno ab incarnatione Christi M.LXIIII, anno IIII regni Philipi regis. Firmatum fuit jam dictum testamentum a supradicto conditore Guilelmo Clerico manu propria, et a reliquis firmatoribus, scilicet Adalberto (espacio largo) et Miro Guascheti Clerico, et Petro Guilermi Clerico vel Judice. Scriptor Petrus Blidgerii Presbiter. = Nos supradicti testes testificamur et juramus in Deum et in supradicto juramento quia sicut superius scriptum est, ita à supra nominato testatore ordinatum est, et firmatum nobis videntibus et audientibus, dum adhuc esset in sua plena memoria ac loquela per extremam ordinationem suarum rerum intus in cellario Canonicae Santae Mariae. Obiit autem predictus Guilelmus testator mense Augusto anno VI regni Regis Philipi dum pergeret Galletiam (Galicia) in ipso itinere in loco vocato Palencia. Latae conditiones VI. Idus octobris anno ab incarnatione Christi M.LXV anno VI regni Philipi regis. = + Adalbertus Presbiter vel testis. = Petrus Blidgerii Presbiter qui supradictum testimonium dedimus et jurando firmavimus. = + Berengarius Dei gratia Gerundensis Episcopus. + Warelmus gratia Dei Episcopus Ausonensis Ecclesiae + = Almodis Comitissa. = Gualterus Presbiter. = + Petrus Clericus vel Judicis ss. = Guilielmus Levita ss. = + Dagobertus Presbiter. = Sig+num Remundi Guifredi qui haec supra scripta omnia laudo et confirmo. = + Raimundus Umberti + Levita. = Sig+num Amelii. = Sig+num Remundi Johannis. = Sig+num Arnalli Gaucfredi. = Sig+num Guilelmi Petri. = + Ermengaudus Levita. = Berengarius Gauzfredi Levita +. = Gondeballus Presbiter. = Johannes Levita et Caputscolae Sanctae Mariae Sedis ss. = Guilelmus Levita. = Bonucius Presbiter et Sacristano ss. = + Raimundus Gaucberti Diachonus. = Arbertus Presbiter. = + Guilielmus Levita. = Petrus Blidgerii Presbiter qui has conditiones scripsi et subscripsi die et anno prefixo cum litteris dampnatis in versu XI et XIIII.

XXVIII. Testamentum Poncii Praecentoris Ecclesiae Gerundensis: anno MLXIV. 1064.

XXVIII. 

Testamentum Poncii Praecentoris Ecclesiae Gerundensis: anno MLXIV. (V. pág. 141.) 

Ex autogr. in arch. Ecclae. Gerunden. 

Quoniam debitae conditionis nullus in carne positus mortem evadere potest. In Dei nomine Ego Poncius Levita et capud scolae Sanctae Mariae Sedis Gerunde dum jaceo in mea domo quae est infra muros civitatis Gerundae detentus ab aegritudine, timeo ut non veniat mihi repentina mors. Ideoque eligo amicos meos, id est, Domna Almodis Comitissa, et Umbertus Otonis et Johannes clericus nutritus meus, et Amatus Vivas nepus meus, et Miro Suniarii Presbiter ut si in presenti aegritudine aut postmodum mors mihi advenerit potestatem atque licentiam habeant distribuere omne meum avere tam mobile quam etiam immobile in sanctis Dei Ecclesiis, in clericis et pauperibus. In primis dimitto ad Canonicam Sanctae Mariae Sedis Gerunde ipsum mansum cum terris et vineis et cum omnibus suis pertinenciis quod habeo vel habere debeo in Biviano pro pignore de uncias V de auro vetulo placabile quas mihi debebant Guilmundus quando obiit et nunc debet coniunx eius Amaltrudis (N. E. las deudas del marido pasan a la cónyuge, uxor, esposa, mujer), aut praedictas uncias auri jam dicti, si redimere voluerit. Item dimitto praenominatae canonicae VI uncias auri monetae aeneae quas mihi debebat Trasgoncia foemina, uxor quae fuit Odegarii de Munels quando obiit, et adhuc teneo pro pignore ipsa condamina quae est juxta Ecclesiam Sancti Saturnini de Salzeto. Et si Odegarius nepos eius aut aliquis ex fratribus suis noluerit redimere jam dictam condaminam sit solide et libera praefata condamina cum ipso manso et cum omnibus suis pertinenciis jam dictae canonicae. Item dimitto jam dictae canonicae duas copas argenteas cum quinque coleras argenteas; et ad ipsam mansionem de ipsa canonica quam Johannes facit hedificare dimitto C. mancusos auri monetae aeneae; et ad Sanctam Mariam dimitto turibulum optimum argenteum. Ad Domnum Berengarium Episcopum seniorem meum XX mancusos auri monetae Barchinonae, et ad sex Presbiteros jam dictae Sedis, id est, Arnallus Dalmacii, et Deusdedit Piper, et Petrus Gaucberti, et Bernardus Baroni, et Gualtero et Petro Blidgarii dimitto ipsam meam mulam optimam, et ad Bonucium Sacristam mancusos II, Adalberto Guisadi mancusos II, altero Adalberto Presbitero mancusos II, ad Dagobertum Presbiterum mancusos II, ad Remundum clavigerum mancusos II, ad Gondebalium Presbiterum mancusos II, ad Remundum Petri Presbiterum mancusos II, ad Diachones jam dictae Sedis singulos mancusos, id est, Bernardus Mironis mancuso I, Guillermo Gualter alter mancusum, Guib. Suniarii alium, Berengario Brocardi alium, Bermundus alium, Adalberto Galavonsi mancusos II, Aguilermo nepoti suo mancuso I, Poncio Remundi mancusos II, Gaufredo Dalmacii mancuso I, Poncio Stephani mancuso I, Berengario Gaufredi mancusos III, Guilermo Amelii Presbiter mancusos II, ad Remundum Archidiachonem mancusos III, Guilermo Seniofredi mancusos III, Guilermo Guifredi mancusos III, et ad jam dictam mansionem praedictae Canonicae quam predictus Johannes facit hedificare dimitto ipsum meum avere quod Comitisa Domna Almodis mihi debet, sicut ipsa melius scit. Et ipsas mansiones quas habeo infra muros civitatis Gerundae, ubi ego habito, cum omnibus hedificiis et pertinenciis earum dimitto praedicto Johanni, clerico meo nutrito, ut dum vivit teneat et possideat sine blandimento ullius hominis. Post obitum vero suum remaneant Berengario Amati nepotis mei. Et ad jam dictum Johannem meum nutritum et elemosinarium dimitto omnes meos alodios quos habeo in Parrochia Sancti Stephani de Rivo de Luto, et sunt XV mansos cum omnibus illorum pertinenciis, videlicet, terris, vineis, cultum vel eremum cum pratis, pascuis, silvis arborum diversis generibus, omnia et in omnibus quantum dici vel nominari potest, et ipsas tres condaminas in singulis locis, et alia condamina quae est infra Parrochia Sancti Stephani de Vila Albini ad ipso Ulg, et cum ipsas mansiones vel sacraria cum earum omnibus hedificiis (pone hedificis : edificis) quae sunt juxta vel in circuitu Ecclesiae praedicti Sancti Stephani de Rivo de Luto. Et in Parrochia Sanctae Eulaliae de Crudilias ipsos mansos quos Guillermus de Nola tenet cum illorum omnibus pertinentiis, et aliae terrae vel vineae quae sunt intra jam dicta Parrochia de Crudilias vel in eius termines cum cultum et eremum quantum dici vel nominari potest de jam dicto alodio de Crudilias: Et ipsos alodios quod habeo et mansos in Parrochia Sancti Cipriani de Alios in loco quem dicunt Aspiran, et de Altinas, et de Tresculs (: tres culs : tres culos) cum omnibus illorum pertinenciis et afrontationibus omnibus. Et in Parrochia Sanctae Pelagiae (Pelagia, Pelaya) ipsos mansos quatuor quos ibi habeo cum illorum omnibus pertinenciis et afrontacionibus in loco quem dicunt ad ipsa cabruga et aliis alodiis, terris, vineis, cultum vel eremum et cum omnibus arboribus diversi generibus et cum ipso Munar quod in jam dicta parrochia Sanctae Pelagiae est vel in eius termines quantum ibi habeo vel habere debeo. Et in Parrochia Sancti Andreae de Petriniano mansos III cum terris et vineis et cum omnibus illorum pertinenciis et cum aliis alodiis cultum vel eremum quos intra jam dicta Parrochia vel intra eius terminos de Petriniano habere debeo. Et in ipso plano ante Gerundam civitatem in loco quem dicunt ad ipsos ortos ipsum mansum cum suis terris et cum suis omnibus pertinenciis et cum ipsos ortos et ipsa condamina de Madrengs, et alia condamina quae est ad ipso Lavador, et alia condamina in valle Lobana juxtam suam terram praedicti Johannis, et cum aliis terris quae inventae fuerint in jam dicto plano ante Gerundam civitatem. Praedictos vero istos omnes alodes tali modo dimitto praedicto Johanni clerico meo nutrito et elemosinario ut dum vivit teneat et possideat in servicium Dei et Sancti Martini sine blandimento ullius homini vel foeminae et faciat cantare Ecclesiam Sancti Martini praedicti novam quam ego hedificavi in ipsa costa, sicut melius potuerit et sicut fiduciam habeo in illum per fidem quam mihi debet portare propter Deum et remedium animae meae, et exaltet ipsum locum et amplificet et hedificet de suo et de omnibus quae ibi adquirere potuerit omnibus diebus vitae suae. Post obitum vero suum eligat unum quem meliorem invenire potuerit clericum ad servicium Dei et Sancti Martini qui similiter aut melius ibi servicium Dei faciat, et ipse eligat alium clericum et ita fiat usque in finem saeculi. Et ipsas meas mansiones quae sunt juxta Ecclesiam Sancti Saturnini de Salzet simul cum ipso curtilio (: cortijo) in quibus solitus sum habitare, dimitto ad Adamatum Vives (Amatus Vivas más arriba) nepotem meum et ad filios suos Berengarium et Bernardum et Arbertum simul cum omnes alodes quod mihi adveniunt ex parte genitoris et genitricis meae qui sunt in villa Sancti Saturnini et ipsos alodes quod emi de Ato, et de Remundo Durandi, et de Guiffredo, et de Sendret de Ginesta, et de Guinad de Baneres et de Odegario de Munels et ipsum omne alodium quod habeo in Rivo sico (riu sec : río seco), et ipsas terras et vineas quas emi de Lobet Conil tali modo ut dum vivunt teneant et possideant praedictos alodios, et donet per unumquemque annum in festivitatem Assumptionis Sanctae Mariae ad Canonicam eiusdem Sedis Porcos IIII. (4 cerdos, puercos) et sestarium I frumenti et sestarios V. vini sani, et quando unus ex his obierit remaneat ad eos qui vivi fuerint qui hoc donent omni tempore jam dictae Canonicae. Et ad Guilelmum Amati nepotem meum dimitto ipsum mansum ubi Guitardus Reifredi abitat ad ipsa guardia, simul cum ipso campo qui ibi est, qui afrontat ab Oriente in strata quae pergit ubique, de Meridie afrontat in ipsos Vals ad ipso cigar, de Occiduo in ipsa strata, de Circia in ipsa strata simul cum ipso sacrario et cum curtilio quod ipse hedificavit. Et relinquo eum cum ista laxacione quam ei facio in Guarda de Amato et filiis suis ideo ut bene et honorifice custodiant eum et observent ei suum directum. Si vero bene non custodierint eum, sit ei licitum facere quicquid voluerit. Item dimitto jam dicto Guilermo Amati ipsum alodium cultum et eremum de Torna carres, et item dimitto ei ipsum alodium quod habeo in Parrochia Sanctae Agathae quod mihi advenit per comparacionem simul cum ipsis sacrariis et cum pertinenciis omnibus. Et ad Sororem meam (mi hermana) Bona donna relinquo ipsam suam hereditatem quam mihi vendidit. Ad Miro Luniarii Presbitero meo elemosinario dimitto ipsam vineam cum eremo quam mecum habet, et ipsum alodium de ipsa Cortada simul, et ad filium suum Petrum Clericum in servicio Sancti Saturnini. Post obitum vero illorum eligant unum Clericum qui teneat predictum alodium in servicio Sancti Saturnini. Ad Canonicam Sancti Felicis Gerundae dimitto mancusos VII., ad Clericos eiusdem Ecclesiae mancusos VII. et ipsum meum alodium quod habeo in Parrochia Sancti Felicis de Cebrano vel in eius termines, et in locum quem dicunt ad Aspirano dimitto Johanni Clerico meo elemosinario in servicium Sancti Martini, sicut superius scriptum de aliis alodiis. Et ipsum meum alodium quod habeo in Parrochia Sancti Stephani de Ecclasias Albas dimitto Petro Blidgarii Presbitero in servicio Sancti Martini praedicti dum vivit teneat et possideat. Post obitum vero suum remaneat praedicto Sancto Martino. Et ipsum meum alodium quod habeo in Genestedel, et in Genested, et ipsas vineas quas AEneas Oliba tenet in Casal Ervig dimitto Berengario Amati nepoti meo in servicio Sancti Martini. Post obitum vero eius remaneat jam dicto Sancto Martino de ipsa costa. Et ad operam Sancti Martini predicti dimitto C. mancusos auri Barchinonae monetae. Et ipsa mea plata dimitto Sancto Martino predicto, et faciat inde Johannes Crucem et Calicem. Et in Parrochia Sancti Stephani de Canapost dimitto Gaucberto Clerico nepoti meo ipsum sacrarium quod emi de Amalrig cum ipsis terris et vineis quas ibi habeo vel adhuc adquirere potuero in servicio Sancti Martini praedicti. Post obitum vero eius remaneat jam dicto Sancto Martino de costa. Et dimitto Coenobio Sancti Petri Gallicanti mancusos XX., et ipsum vinum quod habeo in Celrano. Ad Sanctum Danielem mancusos VII., ad Coenobium Sanctae Mariae Emerensi mancusos VII., ad Coenobium Sancti Laurencii de Monte super Bisulduno mancusos VII., ad Sanctum Felicem Guissalensem (Sant Feliu de Guixols) dimitto ipsum meum alodium quod habeo in Alenano et in Malved cum mancusos VII., ad Sanctum Michaelem de Crudilias mancusos VII., ad Sanctum Michaelem de Fluiano mancusos VII., ad Canonicam Sanctae Eulaliae Barchinonae mancusos VII., ad Coenobium Sancti Cucufatis Vallensi mancusos VII. et ipso meo manso de Vila Rubia (Vila-roja, Villarroja, Vilaroja, pero no Vila vermella) ubi Arnallus Mir habitat cum omnibus suis pertinenciis, et ipsas vineas quae sunt in Collo de Valle profunda, et ipsas vineas quas Gaucfredus Seler tenet, et ipsas quas solebat tenere Guadallus Presbiter, et terras et vineas quae fuerunt Gaucfredo Freder in monte Aguilar dimitto jam dicto Johanni Clerico meo elemosinario in servicio Sancti Martini, sicut superius scriptum est de aliis alodiis. Et ad Johannem Recosindi Clericum dimitto ipsa vinea Borrella et ipsa terra de Bonafidancia simul cum petias II. de terra quae sunt juxta vineas de Amil in Villa Rubea. Et ipsa mea vascula maiora scilicet, tonnas et tinas et archas illis dimitto cui dimitto supradictos alodios. Et omnes meos Libros maiores et minores, id sunt, Antiphonarium, et duos Officiarios et Carolum, et Librum Judicum et Canonum et Glosam, et Storiam Ecclesiasticam et Psalterios II. et Regum, et Lectionarium dimitto Sancto Martino de ipsa costa. Ad Domnam Almodem Comitissam meam elemosinariam dimitto meum caballum baez balzan, et ipsam equam meam cum vacas III., ad Sanctum Martinum cum ipsos meos boves, et ad Umbertum Otonis meum elemosinarium dimitto duas uncias quas mihi debet, et mancusos VII., et ad meos familiarios de meis mansionibus de Gerunda et de Sancto Saturnino dimitto unicuique duos sestarios de blado, et quartam I. vini, ei ad Gerallum Eldrici dimitto ipsa compra de terra cum brugano et cum ipsa planta quam emi de Ermengards in Parrochia Sanctae Agathae et ipsum mansum quod mihi dimisit Rodballus Vives in suo testamento dimitto praedicto Johanni Clerico meo elemosinario in servicio Sanctae Mariae Sedis Gerundae. Et dimitto Sanctae Mariae Canonicae unam tonnam de melioribus plenam vino, et tinam de ipsas de Sancto Saturnino; et meum asinum dimitto ad operam praedicti Sancti Martini de costa. Et ipsum sacrarium ruscatum quod est ad ipsa Barrera Sancti Saturnini de Salzed dimitto Guillelmo Amati, et ipsa minora vascula quae est in mansionibus meis de Sancto Saturnino totum dimitto jam dicto Guilelmo Amati. Et jubeo ut faciant babtizare Sarracenum meum et Sarracenam propter remedium animae meae. Et minora vascula quae est in domo Gerundae dimitto Johanni Recosindi. Et ipsos meos porcos et alium meum avere mobile totum quod remanet donent mei praedicti elemosinarii propter remedium animae meae. Facto isto testamento XVI. Kalendas Marcii anno IIII. regni Philipi Regis. = Poncius Levita et capud scolae atque Judex subscripsi, qui istum testamentum fieri jussi et manu propria firmavi, et testes firmare rogavi. = Sig+num Gaucfredi Sellarii. = Sig+num Segarii Seler. = Sig+num Bonificii Cog. = Olibanus Presbiter. ss. = Johannes Levita. = Gaucebertus Ipo. Diaconus. = Petrus Ipo. Diaconus. = Petrus Budgarii Presbiter qui istum testamentum rogatus scripsit cum litteris superpositis in versu LI. et LXV. die et anno quo supra.

XXVII bis. Excerpta ex Necrologio Eccl. Gerund. adnotato in Cod. Martirologii Adoniani, M. S. saecul. X.

XXVII bis. 

Excerta (Excerpta) ex Necrologio Eccl. Gerund. adnotato in Cod. Martirologii Adoniani, M. S. saecul. X. (Vid. pág. 124). 

Nota. Quae saec. X. et XI. manu scripta sunt, simpliciter hic excribentur. Recentioribus vero, sua cuique nota temporis affigetur. 

IV. Kalendas Januarii. Eo die obiit Deila Levita, anno D.CCCC.LXVIIII. = Eodem die obiit Raimundus Olive qui fecit... clericis edificare Sancti Sepulcri.

Kal. Januar. Obiit Audericus sacerdos. 

Nonis Januar. Obiit Moruca. 

VII. id. Januar. Eodem die obiit Sonifredi Sacerdoti, anno DCCCC.LXV.

VI. id. Januar. Eodem die obiit Bernardus de Foneiariis, huius Sedis Canonicus, cui dimittat Deus Omnipotens omnia peccata sua.

V. id. Januar. Eodem die obiit Raimundus Prepositus.

III. id. Januar. Eodem die obiit Berengarius Terrachonensis Archiepis., anno M.XC. VIIII. ab Incarnatione Xpi.

XVIIII. Kal. Februar. Eodem die obiit Wadamirus Levita. Obiit Guilielmus Archilevita, et Petrus Odgerii, qui regularis Clericus factus viam universae carnis feliciter est egresus. (Hic poster. saec. XII. notatus est.) 

XVII. Kal. Febr. Eodem die obiit Giscafredi. Pbri., anno D.CCCC.LXXII. = Eodem die obiit Bernardus de Palatio, huius Sedis Sacrista, anno Dni. M.CCC.XVI. (Haec recenti manu cuius hoc unicum vestigium in Codice).

VIII. Kal. Febr. Eodem die obiit Belloni Pbri. an. M.CCCCL. 

V. Kal. Febr. Eodem die obiit Petrus Pbr. montis Eusebii (vel Ensebii vel Aisebii).

II. Kal. Febr. Eodem die obiit Audesindus Pbr., anno D.CCCC. = Ipso die obiit Guilelmus Gaucperti de Vulpiliaco, huius Sedis Canonicus, vir magnae karitatis et honestatis. (Saec. XII. notata.) 


Mens. Februar. 


II. Idus Febr. Eodem die obiit Sperandeo Sacristae, anno DCCCC.LXXII. 

VII. Kal. Martii. Eodem die obiit Audegarius. 

IIII. Kal. Mart. Eodem die obiit Suniarius, qui vocabatur Rufus, vir bonus, cui Deus dimittat omnia peccata sua. Amen.

III. Kal. Mart. Eodem obiit Raimundus Comes, anno Dominicae trabeationis XVI. post millesimum. (Not. eodem tempore).

II. Kal. Mart. Eodem die obiit Senderedus Archipresbiter, anno D.CCCC.LXVII. 


Mens. Martii. 


Kal. Martii. Eodem die, anno Dominicae Incarnationis M.LVIII. obiit Ermesindis Comitissa. 

VI. Non Mart. Eodem die obiit Volveradus, et Guillelmus Magister, vir per omnia laudabilis, qui post relictam huius seculi gloriam feliciter migravit in Xpo. 

II. Non Mart. Eodem die obiit Senderedus Sacer et Sacrista, cui Deus dimittat omnia peccata sua. 

VIII. Idus Mart. Eodem die obiit Petrus Gaucberti nostrae congregationis Pbr., vir magne religionis.

VII. Id. Mart. Eodem die obiit Guillelmus Secarii, qui omne suum alodium dimissit Canonicae Sanctae Mariae, et Berengarius Guilelmi, Pbr., vir magnae pacienciae et simplicitatis. (Haec saec. XII.)

VI. Id. Mart. Eodem quoque die molestiis fractus non modicis obiit Baron Bonihominis. 

III. Id. Mart. Eodem die obiit Adalbertus Guisadi Pbr. et Prepositus, vir religiosus: et Berengarius Guillelmi S. Felicis Abbas. (Haec notata saec. XII).

II. Kal. April. Eodem die obiit Borrellus. = Eodem die obiit Berengarius Comes. 


Mens. Aprilis. 


IIII. Non. April. Eodem die obiit Senderedus filio Carpioni.

III. Non April. Eodem die obiit Guillelmus Arnal... qui fratrum obitus studi... (ose colli) studiose colligebat.

XVII. Kal. Maii. Eodem die obitum Amatus Guitardi Levita.

XVI. Kal. Maii. Eodem die obiit Donades Pbro.

XV. Kal. Maii. Eodem die obitum Arnulphi Illustrissimi Episcopi Gerundensis, an. Dni. D.CCCC.LXX. qui rexit Ecclesiam annis XV. mens. VII. dies X. et VII. et anno XV. 

quod sumsit Lotharius Rex Francorum exordium (Haec not. coev. manu). = Item eodem die obiit Berengarius Gaucberti, Clericus, qui contemptis huius mundi diviciis pauper migravit ad Xpum.

VIIII. Kal. Maii. Eodem. die anno CXI. post millesimum ab Incarnatione Dni. obiit Ermengaudus Elenensis Praesul, huius Sedis Cannonicus.

VII. Kal. Maii. Eodem die obiit Teudesindus Abba Sancti Felicis. (Haec notata saec. XI.) Ipso die obiit Gerallus Pbr. Pictaviensis.

IIII. Kal. Maii. Eodem die obiit Raimundus Guisalli huius Sedis Episcopus, vir sanctae religionis, et doctrine plenitudine eruditus (Haec saec. XII. notata). 


Mens. Maii. 


V. Non. Maii. Eodem die obiit Recosindus Levita. 

IIII. Non Maii. Eodem die obiit Sicardis uxor Raimundi Raimundi de Sancta Columba. 

II. Non. Maii. Eodem die obiit Raimundus Guillelmi de Virginibus. 

IIII. Id. Maii. Eodem die obiit Sendredus Archilevita bona memoria, cui Deus dimittat omnia peccata sua. 

III. Idus Maii. Eodem die obiit Raimundus Guillelmi huius Sedis Sacrista, vir magne simplicitatis et mansuetudinis. 

II. Id. Maii. Eodem die obiit Johannes Raimundi huius Sedis Canonicus et gramaticus. 

Idus Maii. Anno Incarnationis Dominice M.LXXI. obiit Remundus Guifredi. 

XVII. Kal. Junii. Eodem die obitum Gondemari Episcopi.

XIIII. Kal. Jun. Eodem die obitum Oddone Levite = Eodem die translatio Sancti Felicis martiris ierunda (Gerunda) (Haec saec. XI. notata). 

XIII. Kal. Jun. Eodem die obiit Sendovadus Abba. (Haec saec. XII. notata).

XI. Kal. Jun. Eodem die obiit Teudalegus Pbr. et Sacrista, et Berengarius Gauzfredi Archilevita, qui obiit anno LXXXVIIII. post millesimum ab Incarnatione Dni.

VIII. Kal. Jun. Anno Incarnationis Dominice LXX.VI. post M. Era M.C.XIIII. Indictione XIIII. obiit Domnus Remundus Berengarii Comes Barchinonensis, ac Marchio. 

VII. Kal. Jun. Eodem die obiit Adalbertus Galavonsi. 


Mens. Junii. 


III. Non. Junii. Eodem die obiit Ato Clericus magnus scolasticus.

VIII. Idus Jun. Eodem die obiit Erogius Archipresbiter.

VII. Id. Jun. Eodem die obiit Bernardus Mironis Clericus, huius Sedis Prior et Prepositus.

V. Id. Jun. Eodem die obiit Bernardus Guifredi Capud scole anno C.II. post millesimum ab Incarnatione Xpi. 

II. Id. Jun. Eodem die obiit Offitus Levita.

XVI. Kal. Julii. Eodem die obiit sic Richarius Pbr. et Capud scole.

XIIII. Kal. Jul. Obitum Adalberti Pbri. qui fuit rufus. 

XIII. Kal. Jul. Eodem die sic obiit Terrocintus Pbr. 

V. Kal. Jul. Eodem die obitum Ebriarii Pbri. Capud scoli. Eodem die obitum Mironis Goltredi. 


Mens. Julii. 


IIII. Idus Julii. Eodem die obiit Johannes Capud scole vir per omnia laud (laudabilis) cuius studium fuit famu (famulari) Sanctis Dei Ecclesiis (bona) etiam sua impendere... indesinenter et clericis... 

II. Idus Jul. Eodem die obiit Petrus Poncii huius Sedis Archilevita, qui obiit in expeditione Jherosolimitana anno XCVIII (aut VIIII.) post millesimum ab Incarnatione Xpi. (coeva manu). 

XII. Kal. Augusti. Isto prorsus die obiit Bernardus Archilevita et Prepositus (Haec saec. XI.).

X. Kal. August. Eodem die obiit Arnustus Levita (Haec saec. XI.).

II. Kal. August. Eodem die obiit Adebrandus Sacer (Haec saec. XII.). 


Mensis Augusti. 


Kalendis August. Eodem die obiit Petrus Gerundensis Episcopus: qui valde diligens Gerundensem Sedem, exercensque in ea diversi honoris ordinem, ob Dei genitricis amorem vocatione divina vitam meruit celibem. 

III. Nonas August. Eodem die obitum Placiani. Eodem die obiit Bonucii Sacrista. 

II. Idus Aug. Eodem die obiit Matfredus, a... et Archilevita.

XII. Kal. Sept. Eodem die obiit Guilielmus Guifredi Levita anno dominice Incarnat. M.LX.VII.

VIII. Kal. Sept. Eodem die obitum Almeradi Levita (Saec. XI.). 


Mensis Septembris. 


III. Non. Septemb. Eodem die obiit Bernardus Umberti huius Sedis Episcopus anno Dominice Incarnationis C.XI. post millesimum (Haec saec. eod. notata.).

II. Non. Septemb. Eodem die obiit Guilielmus Raimundi de Farners, qui in bona confessione conversus, et Clericus factus partem alodii sui dimisit canonice Beate Marie: cui Deus omnia peccata sua dimittat.

Nonis Septemb. Eodem die obitum Sonifredi Episcopi (Haec saec. XII. notata.). 

III. Idus Septemb. Eodem die Poncius Adalberti clericus, qui preceptum Dominicum secutus obiit pauper et pelegrinus.

XVI. Kal. Octobris. Eodem die obitum Guigoni Levite. 

X. Kal. Octob. Obitum Remundi Umberti Archilevite anno LXXX.VIIII. post M. ab Incarnatione Dni. 


Mensis Octobris. 


II. Non. Octob. Eodem die obiit Bernardus de Colonico qui conversus à milicia in nostra Ecclesia, alodium suum dimissit nostre Canonice.

V. Idus Octob. Eodem die obiit Sicardis mater Bernardi Episcopi (Saec. XI. notata aut init. seq.).

XIII. Kal. Novemb. Eodem die obitum Garsiani Subdiaconi (Saec. XI.). Item ipso die obitum Bernad... ssonensis Episcopus, huius... canonicus, vir... eruditus. (Saec. XII.). 

XII. Kal. Novemb. Eodem die obiit preclarissimus vir Udalard... qui secundum evangelicam iussionem uxo... ac fisios (uxore ac filios?), et cetera quae posside... (possidebat) reliquit, et regularis clericus fa... (factus?) feliciter ad dominum migravit.

VIII. Kal. Novemb. Obitum Petroni Archipresbiteri et Tructari. filio Carpioni. 


Mensis Novembris. 


IIII. Idus Novemb. Eodem die obitum Borelli (Borrell) filio Raimundi Comite, cui Deus dimittat omnia peccata sua.

XVII. Kal. Decemb. (abre llaves) Felix Almodis que splenduit orbis in hodis Hac moriendo die transivit ad atria vite. (cierra llaves) (Saec. XII.) 

XV. Kal. Decemb. Eodem die obiit Berengarius Gerundensis Episcopus anno XC.III. post M. ab Incarnatione Dni.

II. Kal. Decemb. Eodem die obiit Guitardus Arnalli Levita, huius Sedis Canonicus bonis operibus et elemosinis frequenter intentus, gramatica quoque arte, et divina atque humana lege adprime eruditus. 


Mensis Decembris. 


Kal. Decemb. Eodem die obiit Bernardus Baroni Pbr. atque Prior huius Sedis, bonus ecclesiasticus, et timens Deum. (Saec. XII.). 

IIII. Non. Decemb. Eodem die obiit Raimundus Guillelmi nostrae congregationis clericus qui vocabatur de Pulcro miraculo (Eod. saec).

Nonis Decemb. Eodem die obiit Bero femina. = Eodem die obiit Raimundus Berengarii Comes Barchinonensis et Marchio. 

II. Idus Decemb. Eodem die obitum Wadamiri abbati Sancti Felicis anno DCCCC.LXXV. (Saec. XI. ineunte.).

XVIIII. Kal. Januar. Eodem die obiit Adalbertus Raimundi Levita de Malved. 


Excerpta ex altero Martirologio Eccl. Gerundensis, adnotato in Codice Martirologii ms. saec. XIV. 


Mens. Januarii. 


VIII. Idus Januarii, Anno M.CC.XIIII obiit Dompnus Raymundus Terrachonensis Archiepiscopus huius Ecclesiae Canonicus.

III. Idus Januar. Eodem die obiit Berengarius Terrachon. Archieps.

IX. Kal. Februar. Eodem die obiit Petrus Lodomerii de Ungaria, filius Comitis Dionisii. 

VI. Kal. Februar. Eodem die anno Incarnationis Domini M.C.XCV. obiit Dompnus Raymundus Gerundensis Episcopus.

III. Kal. Februar. Anno Dni. MXCC.XI. obiit apud civitatem Vianne (Viena, Wien), ubi per Summum Pontificem erat generale Concilium convocatum Venerabilis Dnus. Bn. de Villamarino bonae memoriae Episcopus Gerundensis, vir excellentis scientiae, et discretionis, qui in Castro de Episcopali et villa de Baschera furcas erexit, et cum multis laboribus, dampnis, et sumptibus, ut ibi essent perpetuo, et quod merum et mixtum imperium Gerunden. Eccla. semper ibi haberet per privilegium regale optinuit; quod privilegium in thesauraria ipsius Ecclae. reponi fecit; et locum de Quarciano emit, quem dignitati Episcopali legavit; et super redditibus ipsius loci duos sacerdotes instituit, quorum cuilibet annuatim CCC. sol. de reditibus supradictis per Episcopum Gerunden. dari mandavit: Volens et ordinans quod ipsorum quilibet ter semper celebraret Missam in qualibet septimana: et post Missam ille qui celebrasset indutis capa serica, quam eos semper habere voluit (et cum opus esset ut emeretur per Episcopum Gerund. mandavit) supra tumulum suum exiret, et ibi absolutionem faceret; et quod semper in Missis et absolutionibus alter alterum adiuvaret, et quod intereset semper in Eccla. Gerund. diurnis officiis pariter et nocturnis; et ut retro Episcopum semper in processionibus, que in Eccla., civitate, vel suburbiis fierent, irent, et eum in celebrandis ordinibus adiuvarent. Instituit etiam anniversarium... et voluit ut perpetuo in quatuor precipuis festivitatibus B. Mariae darentur sacrosancto altari S. Mariae in qualibet earundem duo cerei quatuor librarum cere (cuatro libras de cera), qui in servicio ipsius altaris arderent, ut beata Virgo vellet sue anime esse... Et ad ea complenda redditus loci predicti de Quarciano obligavit: Crossam etiam suam pulcherrimam argenteam Ugucionem in grammatica, et librum Rationale vocatum, et librum Pontificalem Romanum vocatum pulcherrimum ipsi Ecclae. legavit; volens dictos duos libros Hugucionem et Rationalem esse perpetuo in circa nova Ecclae. Gerund. catenis affixos in servicium Ecclae. 

Prid. Kal. Februar. Eodem die obiit Audesindus Pbr. = Et Guillelmus de Terradis Sacrista maior, qui... tabulam argenteam altari Beatae Mariae fieri fecit. 


Mens. Februar. 


VIII. Idus Februarii. Anno Dni. M.CC.LIIII. apud Neapolim, ubi erat curia romana, obiit Dompnus Berengarius huius Sedis Episcopus, de ordine Predicatorum, qui tria festa IX. lection. in hac sede ordinavit et instituit sollemniter celebrari, videlicet festum Beate Katerine Virg., et beati Dominici Confess., ordin. Predicator., primi institutoris, et S. Petri Mart. eiusd. ord... 

XIIII. Kal. Marcii. Eodem die obiit Odemarius Pbr. et Berengarius Terrachonens. Archiepus., huius Ecclae. Sacrista, qui fuit de Villa mulorum (Vilademuls). Et Reverendus Franciscus de Blanis, qui fuit Epus. Gerunden. et Barchinonensis.

X. Kal. Marcii. Eodem die obiit Domnus Petrus de Castronovo Gerundensis Epus., anno Xpi. M.CC.LXXVIII. pro quo fit anniversarium Conventuale per D. Epum. 

VII Kal. Marcii. Anno Dni. M.CC.XXIX. obiit dompnus Hugo Comes Impuriarum. huius Sedis Canonicus. 


Mens. Martii. 


Kalendis Marcii. Eodem die obiit Ermessendis Comitissa religiosa femina, que hanc Sedem ditavit... tabulam auream ac crucem Deo et Sanctae Mariae obtulit, et 

Ecclam. multis ornamentis ornavit, cuius obitus sollemniter debet celebrari. = Item Petrus Abbas Villabertrandi (Vilabertrán) et archilevita istius Sedis.

VI. Non. Marcii. Eodem die obiit... et Rodlandus Abba, G. et huius Sedis Archidiaconus.

V. Non Marcii. Eodem die obiit Arnaldus de Juniniano Archidiaconus de Rogationibus, et venerabil. Petrus de... Cesaraugustanus Epus (obispo de Zaragoza).

IIII. Non Marcii. Eodem die obiit Petrus primus Uliani Prior. 

Prid. Non. Marcii. Eodem die obiit Sendredus Sacerdos et Sacrista. Et apud Barchinonam Sanctus Odegarius Terrachonensis Archiepiscopus, anno Dominice Incarnationis M.C.XXXVI.

Nonis Marcii. Eodem die obiit... Guillelmus Terrachonensis Archiepus. de Castro Terroge.

XV. Kal. April. Eodem die obiit Raimundus Petri Bonardel, qui optulit Deo (no se ve si es una o) et huic sacrosancto altari genitricis Marie annulum aureum Episcopalem (anillo de obispo, episcopal, de oro).

XIII. Kal. April. Anno Dominice Incarnationis CLXVIII. post mille obiit Guillelmus huius Sedis Episcopus de Petra incisa (Peratallada) qui Palacium construxit.

VII. Kal. April. Eodem die obiit bone memorie Dompnus Bernardus de Pavo, Gerundensis Episcopus, qui B. Pauli Apost. construxit capellam, et in illius festo et vesperis duplum statuit et sollemne anniversarium die obitus sui inauditum Gerunde, duo in ipsius capella beneficia stabiliens, ac Sedem Gerunde fonte aque, et ornamentis pluribus illustrabit. Decessit autem XXVI. mensis Marcii anno a Nativitate Domini Millesimo CCCC. quincuagesimo septimo.

III. Kal. April. Ipso die obiit Dompnus Jacobus Cabriae Gerundensis Episcopus. 


Mens. Aprilis. 


XVIIII. Kal Maii. Anno Domini M.CC.IX. obiit Guillelmus de Ortafano, Elnensis Epus., huius Sedis Canonicus.

XV. Kal. Maii. Eodem die obiit Arnulfus Gerundensis Episcopus.

XIIII. Kal. Maii. Anno Incarnationis Dominice M.C.LXX. primo obiit Domnus Hugo Terrachonensis Archiepus.

XI. Kal. Maii. Obiit Guillelmus Abbas Villebertrandi, huius Sedis Archilevita.

IX. Kal. Maii. Eodem die obiit Ermengaudus Elnensis Episcopus, huius Sedis Canonicus. 

VIII. Kal. Maii. Anno Dominice Incarnationis M.C.XC.VI. obiit Ildefonsus Rex Aragonen. (1196, rey Alfonso II de Aragón, 25 de abril) huius Sedis Canonicus.

VII. Kal. Maii. Eodem die obiit Teudesindus Abbas S. Felicis.

IIII. Kal. Maii. Eodem die obiit Raymundus Ouesalli huius Sedis Epus. 


Mensis Maii. 


VI. Non. Maii. Eodem die obiit... Guillelmus de Monellis huius Sedis Epus.

VIII. Idus Maii. Obiit Dompnus Bnus. de Vilacerte Epus. Gerundens. 

XVII. Kal. Junii. Eodem die obiit Gondemarius Epus. 

XIII. Kal. Junii. Eodem die obiit Otoras Levita. Et Sendonandus Abbas. 

XI. Kal. Junii. Eodem die obiit Teudalegus Pbr. et Sacrista. 

(espacio largo) Eodem die obiit Berengarius Comes Barchinon. ac Marchio. 


Mensis Junii. 


III. Non Junii. Eodem die obiit Atto Clericus magnus scolasticus. Et anno M.CCCC.V. obiit venerabilis Bernardus de Brugarolis Canonicus et Sacrista maior huius Ecclae, qui procuravit fieri unionem Capellaniarum pro distributionibus in dicta Eccla. largiendis. 

Nonis Jun. Eodem die obiit Erogius Archipr.

VII. Idus Jun. Eodem die obiit Adalidis femina. Et Magister Radulfus.

VI. Idus Jun. Eodem die obiit Bn. Mironis huius Sedis Prior et Praepositus. 

Pridie Idus Jun. Eodem die obiit Offitus levita. Et domnus Gilabertus de Crudiliis Epus. Gerundens.

XIIII. Kal. Julii. An. Dominice incarnationis M.C.XC. VIII. obiit Domnus Gaufridus Gerundensis Epus.

XI. Kal. Jul. Eodem die Incarnationis Xpi. M.CC.LXX.III. obiit Venerab. Guill. de Montenigro, huius Sedis Sacrista. Qui existens Terrachonensis electus fugavit viriler de Vice-comitatu Castriboni, et de montanis de Pradis multitudinem hereticae pravitatis. Deinde exercitu congregato, castrum et insulas de Eviça et de Formenteria, depulsis paganorum spurcitiis, Xpi. fidei acquisivit. (Longa oratione prosequuntur alia viri gestae, quae inter primum est fundatio Monasterii Cartusiae apud S. Paulum de Maritima). 

X. Kal Jul. Eodem die obiit Carbo S. Mariae Ulianensis Prior.

IIII. Kal. Jul. Eodem die obiit Bnus. Terrachonensis Archiepiscopus huius Sedis Sacrista. 


Mensis Julii. 


XV. Kal. Augusti. Eodem die obiit gloriosus Marchio Raimundus Comes Barchinonensis, Bisuldunensis, et Urgellensis.

XIII. Kal. Augusti. Eodem die obiit Arnaldus Carchasonensis Epus., huius Sedis Canonicus. 

X. Kal. Augusti. Eodem die obiit Arnustus levita de Romannano. Et Poncius Dertosens. Epus.

VII. Kal. Augusti. Eodem die obiit Dompnus Berengarius de Crudilis bonae memoriae Epus. Gerundens., et est sepultus Barchinone in domo fratrum minorum. 


Mensis Augusti. 


Kal. Augusti. Eodem die obiit Petrus Gerundensis Epus. Et Petrus de Requesen. Abbas S. Felicis.

IIII. Non. Aug. Anno Dni. M.CC.XVIII. obiit Domnus Raymundus de Palafolls huius Sedis Epus.

III. Non Aug. Obiit Placianus. Et Bonucius Sacrista. Et venerab. Berengarius Archilevita de Rogationibus, qui novum dormitorium construit fecit. Et cupam argenteam ad servandum corpus dominicum Beatae Mariae dedit. 

Prid. Non. Aug. Obiit Dompnus Berengarius Gerundens. Epus.

Prid. Idus. Aug. Obiit Mathfredus Abbas et Archilevita. Ipso die obiit Venerabilis Dnus. Gasto de Monthecateno (Montecatheno, Moncada) huius Sedis Epus. 

XVII. Kal. Sept. Obiit Guillelmus Jordanis Elnensis Epus. huius Sedis Canonicus. Et venerab. Dominicus Jurado Abbas S. Felicis Gerunde. 

XII. Kal. Sept. Obiit Attonus Epus. Et Ermengaudus Comes.

XI. Kal. Sept. Obiit Poncius de Palacio huius Sedis Canonicus, et Praepositus Evicae.

V. Kal. Sept. Obiit Petrus Vicensis Epus. huius Sedis Canonicus. 


Mens. Septemb. 


IIII. Non. Sept. Eodem die obiit Bnus. Hostolensis Abbas S. Felicis.

III. Non. Sept. Eodem die obiit Bnus. Umberti huius Sedis Epus.

Nonis Sept. Obiit Sonifredus Epus.

V. Idus Sept. Obiit Falcucius Doctor parvulorum

IIII. Idus. Sept. Obiit Raymundus de Basso, Abbas Sancti Felicis. 

Pridie Idus Sept. Obiit Petrus Rex Aragonum, Comes Barchin. anno Dni. M.CC.XIII. (Pedro II de Aragón)

VIII. Kal. Octob. Obiit Berengarius Arnaldi S. Felicis Abbas, huius Sedis Archilevita. 

VI. Kal. Octob. Obiit Venerab. Dnus. Guillermus de Villamarino Epus. Gerundensis. 

IIII. Kal. Octob. Obiit Berengarius de Argelariis huius Sedis Pbr. qui capituli et Ecclae. pavimentum lapideo tabulatu persolvit.


Mens. Octobris. 


IIII. Non. Octob. Obiit Petrus S. Pauli Narbonensis Abbas, huius Sedis Canonicus. Et Bonus homo sacerdos et Sacrista. Et Dompnus Bertrandus de Monterotundo bone memorie huius Sedis Epus.

VIII. Idus. Octob. Obiit Dalmacius de Petra incisa Abbas S. Felicis Gerunde. 

III. Idus Octob. Obiit Guillelmus Gaufredi Pbr. et Thesaurarius huius Sedis, complens dies suos in bona, et annos in gloria. Qui... legavit in suo testamento inter alia huic Sedi X mille sol. Barchin.; et quia probatum extitit quod in vita sua promisserat Malgurienses, facto inde cambio fuerunt duodecim millia LXX tres sol. et IIII den. Barchin. pro capite Ecclae. construendo, vel in cimberio argenteo supra altare beatae Mariae Virginis erigendo: ac bibliam suamquae; per quatuor volumina est divisa.

XIII. Kal. Novemb. Obiit Bnus. Carcasonensis Epus. huius Sedis Canonicus. 


Mens. Novembris. 


Nonas Novemb. Obiit Reverendus Dnus. Berengarius bonae memoriae Epus. Gerundens. qui apud Neapolim dies suos clausit extremos.

V. Idus Novemb. Obiit Raymundus de Avinione Abbas S. Felicis Gerundae. 

III. Idus Novemb. Obiit Vitalis de Blanis Abbas S. Felicis Gerundae. 

XV. Kal. Decem. Eodem die obiit Berengarius Gerunden. Epus. Et Petrus de Pontonibus Abbas S. Felicis Gerunde.

XI. Kal. Decemb. Obiit probus vir Dompnus Arnaldus de Monterotundo Epus. Gerunden. anno Dni. M.CCC.XLVIII. Qui unum Presbiterum instituit in Eccla. Gerundensi, et alterum Rupiani. Item duos cereos ardere in praesentia Crucifixi: et alios duos ante Claustri imaginem quando procesio fiet ibi. Item unum cereum... Item unam lampadem in capella quatuor martyrum, et alteram in capella Palacii. Item festum Corone Dni. ob reverentiam eiusdam Sanctae Spinae in praesenti Eccla. honorifice permanentis: et pro eius festo dari cuilibet de Capitulo XII denar. Item Sancti Karoli, qui hanc Ecclam. dotavit: et pro eius festo omnibus de Capitulo unum solidum.

VIII. Kal. Decemb. Anno Dni. M.CC.XLV. Obiit Dompnus Guillelmus de Cabanellis, huius Sedis venerabil. Epus. vir excellentis scientiae, magnae castitatis, et honestatis praeditus.

IIII. Kal. Decemb. Obiit Guillelmus de Boyl Epus. Gerundensis. 


Mens. Decemb. 


Nonis Decemb. Eodem die obiit Raymundus Berengarii Barchinonensis Comes et Marchio, qui fuit interfectus à traditoribus suis. Et Guillelmus Elnensis Epus., huius Sedis Canonicus.

XVIII. Kal. Januar. Eodem die obiit Dompnus Valgerius Elenensis Epus., huius Sedis Canonicus. Anno M.CC.XX VII obiit Alamandus huius Sedis Epus.

XIIII. Kal. Januar. Anno Dni. M.CCC.XXIIII eodem die obiit Rever. Pater Dnus. Petrus de Rochabertino huius Sedis Epus., dulcis, humilis, et benignus, qui plurimum 

dilexit hanc Ecclam., et eius clerum, in qua nutritus fuerat ab infantia, et eandem decoravit operibus diversis, et ornamentis plurimis... et plura fecisset, si longo tempore vixisset; sed non vixit nisi sex annis Episcopus. 

XIII. Kal. Januar. Anno Dni. M.C.LVIIII obiit Dompnus Berengarius Gerunden. Ecclae. Epus. qui fuit Abbas Villebertrandi.