viernes, 23 de diciembre de 2022

XXVIII. Carta franquitatis Willielmi Comitis Bisuldunensis pro monasterio S. Petri, an. MXXIX. (1029)

XXVIII.

Carta franquitatis Willielmi Comitis Bisuldunensis pro monasterio S. Petri, an. MXXIX. (1029) (Vid. pág. 98).

Ex autogr. in arch. monast. S. Petri Bisuldunen. 

In nomine sanctae et individuae Trinitatis: ego Wilelmus gratia Dei Comes considerans me peccatorem in omnibus volo aliquit facere quod Deo sit placitum, ut in necessitatibus meis merear illum habere propitium. Concedo itaque et constituo ad domum Sancti Petri Apostoli cuius coenobium constructum est juxta castrum Bisuldunum ut de isto die in antea aut ego aut ullus homo per me in jam dicto coenobio vel in omni terra quam hodie habet vel in antea juste adquisierit, non accipiamus ullum receptum, neque ullam paratam, neque aliquis post me in perpetuum, nisi forte Abbas ipsius loci me rogaverit et invitaverit, sicut ei placuerit. Destruo quoque perversum usum quod ego constitui, ut in hoste mea vel successorum meorum non faciant ullum servicium neque traginam, neque aliquod praestitum neque de cavallis, neque de mulis, neque de asinis, neque de villare, neque mihi, neque ad aliquem post me in aeternum. Accepi autem propter hoc a Tassione ipsius loci Abbate CCC. et eo amplius modios calcis (cal; calç)  propter edificationem palacii mei. Si quis ergo hanc constitutionem voluerit disrumpere, aut ego, aut aliquis homo, si non digne satisfecerimus Deo et Sancto Petro Apostolo, ex tunc de parte Dei Omnipotentis et omnium Sanctorum permaneamus excomunicati per excomunionem omnium Episcoporum quorum nomina in hac carta fuerint scripta. Facta carta concessionis nonis novembris, anno XXXIIII. regnante Rothberto Rege. = + Ego Johannes Sanctae Catholicae et Apostolicae Romanae ecclesiae Praesul. = Oliva Episcopus + ss. (Ausonensis). = Wilielmus comes gratia Dei qui hanc cartam concessionis feci, firmavi et firmare rogavi. = + Petrus quem dicunt Episcopum Sanctae Rufinae. = + Petrus Episcopus + (Gerundensis). = + Wifredus gratia Dei Episcopus + (Bisuldunensis). = Adalaizis Comitissa +. = Sig+num Wilielmus Vices-Comes. = Sig+num Odgario Saione. = Amelius Episcopus. = + Wadaldus ac si indignus gratia Dei Episcopus ss. (=) Bernardus Comes Bisullunensis, proles Wilielmi Comitis +. = Miro ss. = Eneas. = Sig+num Ademar mandatarius Sancti Petri. = Sig+num Bernardus Arnallo. = Sig+num Raimundus Ademar. = Sig+num Raimundus Adalberto. = + Johannes presbiter et monachus qui hanc cartam concessionis scripsi cum literas rasas in V. et VI. versu, et superpositas in VII, versu, et subscripsi die et anno quod supra.

XXIX. Donatio ecclesiae de Flix facta ecclesiae et monasterio S. Petri Bisuldunensi per Gaufredum Episcopum et Capitulum Dertusens. sub certis conditionibus in ea contentis, an. MCLXVI. (1166)

XXIX. 

Donatio ecclesiae de Flix facta ecclesiae et monasterio S. Petri Bisuldunensi per Gaufredum Episcopum et Capitulum Dertusens. sub certis conditionibus in ea contentis, an. MCLXVI. (1166) (Vid. pág. 99). 

Ex arch. ecclae. Dertus. 

Quoniam facta mortalium cum auctoribus suis tabes oblivionis semper invidia (f. invida) memoriae scriptorum inopia delere consuevit; ego Gaufredus Dertusensis dictus Episcopus, et qui mecum sunt in eadem ecclesia fratres, tam vivorum praesentiae, quam futurorum posteritati scripto tradere curavimus donum ecclesiae de Flix ecclesiae S. Petri Bisillunensis, et Bernardo eiusdem Abbati, suisque successoribus in perpetuum; hoc inquam donum facimus praenominatae ecclesiae, salvo iure episcopali, retenta scilicet quarta parte decimarum, de quibuscumque monachi decimas acceperint in Flix, et in terminis eius. Damus autem praedictis monachis decimas de propriis animalibus suis, et de proprio orto suo uno, et de propria vinea una, dum prior (qui) ex permissione Episcopi absque capellano fuerit, promittat obedientiam Episcopo in omnibus in quibus capellanus obediens esse debet. Cum autem Abbas, sive Prior gerens vicem eius capellanum in praefata ecclesia posuerint, praesentabit eum Episcopo, qui possit discernere utrum sit litterata persona, inreprehensibilis, acceptione digna. Praesentatus autem capellanus promittat obedientiam Episcopo, et accipiat ab eo curam animarum; et ipse et Prior cum Episcopo sanctam sinodum celebrent, et ab eadem ecclesia sanctum crisma reportent, iustitiam teneant ex praecepto Episcopi, sicut sacri canones docent. Haec siquidem fuit convenientia, quam habuit praedictus Abbas cum Episcopo, ut omnes possessiones quas posset adquirere vel emere in episcopatu Dertusensi et Illerdensi, daret ecclesiae de Flix, excepta possessione de Corbins, quam retinuit propriam ecclesia Bisuldunensis ad aniversarium agendum Comitis Barchinonensis. Hoc scriptum factum est anno Dominicae Incarnationis M.C.LX.V., (1165) V. idus januarii, tempore Ludovici Regis Junioris, et Raimundi Berengarii, Comitis Barchinonensis, et Principis Aragonensis (a). 

Sig+num Gaufredi Dertusensis ecclesiae Episcopi. = Sig+num Geraldi presbiteri et canonici Dertusensis. = Sig+num Ilarii canonici S. Ruphi. = Sig+num Petri de Rigadel (: Rigadell). = Sig+num Bernardi Abbatis. = Sig+num Petri Mironi. = Sig+num Bernardi Prioris Bisulduni. = Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Ursi, canonicorum S. Ruphi (b). 

(a) Mendum scriptoris hic agnoscere necesse est, cum anno 1165 Raimundus Comes Barchinonensis iam vivis sublatus existeret: obierat nempe anno 1162. Quin nec ipse Gaufridus in vivis erat, qui mense maio 1165 decesserat. Uterque autem viventes hic inducuntur V. id. jan. 1166. 

(b) Hi qui se canonicos S. Ruphi appellant, canonici ecclesiae S. Mariae Bisuldunensis dicendi sunt, quae vita regulari S. Augustini a saec. XI. florebat, et monasterio S. Ruphi Avenionensi circa finem saec. XI. subdita erat.

jueves, 22 de diciembre de 2022

XXVII. Acta dedicationis ecclesiae monasterii S. Petri Bisuldunensis an. MIII. (1003)

XXVII. 

Acta dedicationis ecclesiae monasterii S. Petri Bisuldunensis an. MIII. (1003) (Vid. pág. 93.)

Ex autogr. in arch. S. Petri Bisuldunen.

Postquam parenti contigit primigeno ob vetiti ligni gustum carere aeternalitatis commodo, cuncti ex eadem procreati prosapia in huius erumnosi seculi dispe... , nisi per incrementa bonorum malorumque emendacionem actuum prefatae eternalitatis nullo modo adipisci queunt tripudium. Hoc animadvertens bonae memoriae Dominus Miro reverentissimus Comes, gratiosusque Episcopus Sedis Gerundensis satagebat malorum templis facinoribus actuum posse atribuente soli Remuneratoris cunctigenum desudare famulatibus, videlicet commerciando temporalia quatinus adipisci quiret eternalia. Hinc pone Bisuldunense opidum ad veneracionem Sancti Clavigeri struxit coenobium in quo Beati Patris Benedicti sectarentur instrumenta felicium operum. Ob id scilicet quo ipse una cum sectatoribus mereretur a Domino eternale premium ipsique coenobio ut suum sibimet imperarat velle de suis velociter facultatibus studuit conferre perque paginae seriem stabilire. Quam paginam secum defferens Romam detulit ut illius aevi Apostolorum Principis Vicarius per su scedam privilegii roboraret praefato coenobio ab eodem Presule dicioni comisso famossissimi fati Clavigeri Romulei templi qualiter nulli praesentium futurorumve quidlibet liceret ex praefato subtrahere coenobio, si nollet anathematis irretitus vinculo cum scelerato Juda eternali perfrui suplicio. Hiis peractis contigit eundem Pontificem nomine Mironem ex huius exilii calamitatibus migrare, et ad beatae patriae nanciscendum bravium pervenire, eodem quidem coenobio absque dedicationis remanente eulogio. Postmodum nempe nonnullis annorum curriculis labentibus Bernardus Christi aminiculo Comes equitatis strenuus sectator, legisque divinae humanaeque sedulus scrutator, Christum super omnia amans, eiusque praeceptis omni nisu obtemperans, acto consilio cum modestissimo Abbate eiusdem coenobii Wifredo nomine totaque sua congregatione atque fidelium suorum concione, praecatus est Gerundensem celeberrimum Episcopum Odonem, necne Arnulfum reverentissimum Ausonensem Praesulem quamque Ezonem Barchinonensem venerabilem Pontificem quo simul convenirent, et ad honorem Principis Apostolorum Beatissimique Christi Martiris Primi basilicam dedicarent. Hoc itaque ob sui, suorumque genitorum, fratrum uxoris filiorum, consanguineorum, omniumque fidelium suorum transitoriarum illic beneficia impendencium rerum tam salutem mentium et corporum quam absolutionem peccatorum omnium ut et presencialiter illis liceret tranquille vivere et post funus eternae beatitudinis praemia percipere. Visumque illis est ut ore supra nominatorum beatissimorum Episcoporum inextricabilis cautio firmaretur, atque illorum articulis cyrographaretur, ut ex rebus eidem sancto templo collatis vel conferendis, veluti scripture diversae a diversis oblatae vel offerendae resonant vel resonabunt, nulli liceret quoquomodo subtrahere vel alienare, seu malignanter invadere. Et si quod absit, aliqua persona abominanda, et a Dominico grege (grey) segreganda atque ab ortodoxa Ecclesia extirpanda inflata a diabolo presumpserit in qualicumque loco juri praefatae basilicae pertinenti vim inflingere vel temere invadere hac serie scripturae hostensa, nisi... poenitentiam egerit et a tali iniquitate resipuerit, condempnatus et abominatus atque anathematizatus nullam inter christicolas habeat portionem, sed cum diabolo et sociis eius ad eternam reservetur ultionem. Preterea et ego ipse Bernardus gratia Dei Comes qui ad dedicationis sollemnitatem prenominatos Pontifices depraecans invitavi una cum germano meo Domno Wifredo (a) eiusdem gratia honoris insignitò bona voluntate et summa gratia Salvatorem honorantes corroboramus et confirmamus omnes res quas idem coenobium in presenti tempore gaudet se habere adeptas vel quas debuerat... possidere ut ammodo et deincebs nulli Comitum vel Vices-Comitum sive cuilibet magnae vel parvae personae liceat vim inferre aut aliquod placitum exinde tenere sive de homicidio vel de adulterio, aut de furto, vel de raptu, sive de falsitate, aut de quolibet magno vel parvo placito, et neque pascuarium vel aliquem censum liceat accipere, sed ipse Abba qui praeest vel qui praefuerit in monasterio, habeat licentiam et potestatem in omnibus hereditatibus praefati cenobii placitare et distringere et hoc in eis agere quod legaliter agendum est. 

(a) Comite scilicet Ceritaniae ex Oliva Cabreta eiusque coniuge Ermengarda progenitus, quemadmodum et Bernardus. 

Illas denique quas adepturum erit censemus ut equali firmitate stabilite permaneant, excepto ex censali publico, quod vulgus feum nominat aliquid ibi oblatum fuerit. Egoque praemissus Odo Gerundensis subsellii Praesul pari voto consentiente cuncto clero nostrae Sedis confirmamus et roboramus omnes res quas famosissimus praedecessor meus Comes e Episcopus Praelatus Miro illich obtulit, et eas quas Christo inspirante vel ego vel quiscumque successor meus illic obtulerit, ut prefixe et stabilite illic perpetualiter maneant; hac si quis temerario ausu aliquid exinde subtrahere voluerit ab ipso Apostolorum Principe maledictus et anathematizatus reservetur ad illam ulcionem in qua nullam valeat invenire remissionem. Si quis vero Christi amore accensus illic transitorias res obtulerit, a Domino Jhesuchristo suffragante eodem Apostolo sempiternis ditetur beneficiis et potestate sibi tradita ab omnium suorum solvatur peccatorum vinculis eoque sibi aperiente in supernis suscipiatur domiciliis, in quibus cum Sanctis omnibus exultet et letetur in omnibus saeculorum seculis. Amen. Acta praellibati asilii celeberrima dedicatione anno millesimo tertio a Christi Incarnatione extan... XV. indiccione VIIII. kalendas octobras, VII. anno regnante Rotberto Rege. = Odo hac si indignus gratia Dei Episcopus Sanctae Sedis Gerundensis Ecclesiae et nutu Dei Abba ss. = Arnulfus ac si indignus gratia Dei Episcopus. = Sig+num Wifredus gratia Dei Comes. = Wdamirus (Wadamirus) gratia Dei Abba. = Abbo Aba ss. = Guitardus Archipresbiter. = Sig+num Aetius ac si indignus gratia Dei Episcopus. = Wilelmus Archilevita. = Adalbertus Sacerdos et Abba ss. = Deila gratia Dei Abba ss. = Sig+num Bernardus gratia Dei Comes +. = Cernitur Abbatis hic signum nunc Benedicti. = Sig+num Miro Vice-Comes. = Sig+num Oriolus. = Sig+num  Johannes. = Sig+num Arnallus. = Sig+num Rodegarius. = Miro ss. = Sig+num Adalbertus. = Sig+num Sonifredus. = Sig+num ... = + … Presul +. = Sig+num ... = Adr... +. = Sig+num Bonefilius. = Sig+num Adalbertus. = Dalmacius Vices-Comes ss. = Wilelmus Vice-Comes ss. = Guifredus sanctae primae Sedis Narbonensis ecclesiae Episcopus ss. + = Berengarius sanctae ecclesiae Elnensis Episcopus + = Giskafredus presbiter et monacus scripsit inditione die et anno quo supra +. = Guilelmus gratia Dei Urgellensis Episcopus +.