sábado, 24 de diciembre de 2022

XLI. Pascalis II Papae litterae de Sede Barbastrensi in Ilerdam transferenda, an. MCX. (1110)

XLI.

Pascalis II Papae litterae de Sede Barbastrensi in Ilerdam transferenda, an. MCX. (1110) (Vid. pág. 127.)

Pascalis Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Raimundo Barbastrensi Episcopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Spiritu Domini docente didiscimus quia Dominus transfert regna et mutat tempora. Ipse quondam in Hispaniis juxta beneplacitum suum Christianorum regna diffudit, et rursum per Sarracenorum seu Moabitarum tyrannidem Christianorum peccata juxta sua judicia visitavit. Unde factum est ut episcopalis cathedra quae Ylerdae fuerat, in montana transiret, in opidum videlicet quod Rota dicitur. Inde rursum imminutis Moabitarum viribus proprius Ylerdam in Barbastrae oppidum transferretur, spes etiam Christianis certior per Dei gratiam nostro tempore facta est ut Ylerdam urbem Domino praestante recipient. Et nos igitur Domini Dei nostri judicia prosequentes praesenti decreto constituimus episcopalem cathedram quae hactenus Rotae vel Barbastrae habita est, ad Ylerdae urbem in posterum referendam, cum eam Omnipotens Dominus Christianorum restituerit potestati. Conservatis nimirum montanis terminis, sicut a te vel a tuis praedecessoribus apud Rotam et Barbastram habiti ac possesi sunt, cum vallibus Belsae et Gestau, cum abbatia Alaonis ac monasterio Sancti Martini de Cavallera, sicut in alodium Rotensi ecclesiae a Regibus impetrata sunt. De aliis vero monasteriis infra eandem parrochiam sitis debita tibi tuisque successoribus reverencia persolvatur, sicut tuis hactenus praedecessoribus perdesoluta est. Confirmamus itaque vobis ecclesias de Balaguer et Tamared (Tamarit, Tamarite de Litera) et terras quae jam in Christianorum redactae sunt dicionem vel ecclesias, cum restitutae fuerint in Fraga et Zeidi (Zaidín, Saidí, Çaidí) et Ontinnana (Ontiñena). Omnes quoque decimas seu ceteras res ecclesiastici juris ad Ylerdae circunstanciam pertinentes, omnes eiusdem diocesis fines qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestatem, tuae tuorumque successorum dispositioni, sicut superioribus temporibus per bonae memoriae Urbani II praedecessoris nostri, per nostrum quoque privilegium constitutum est, subiacere praecipimus, salva in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestram ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, set omnia integra conserventur tam tuis quam successorum tuorum clericorum ac pauperum usibus profutura. Si qua ergo ecclesiastica, saecularisve persona hanc nostrae constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfaccione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Johannis Scrinarii regionarii ac notarii sacri Palacii. = Ego Paschalis Episcopus Catholicae Ecclesiae ss. = Datum Romae in porticu Beati Petri per manum Johannis Sanctae Romanae Ecclesiae Diachoni Cardinalis ac Bibliotecarii VI nonas mai, indicione III, Incarnationis anno MCX pontificatus autem Domini Paschalis II Papae anno XI + Loco sigilli = Verbo Domini coeli firmati sunt.

XL. Pascalis II Papae litterae, quibus Stephanum Oscensem Episcopum arguit ob gravia in Barbastrensem ecclesiam admissa facinora.

XL.

Pascalis II Papae litterae, quibus Stephanum Oscensem Episcopum arguit ob gravia in Barbastrensem ecclesiam admissa facinora. (Vid. pág. 127.)

Ex arch. eccl. Roten. 

Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri S. Oscitano Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem. Extulisti frater in coelum os tuum, cum Sedis Apostolicae statuta condemnans, Barbastrensem populum ne suo Episcopo justa persolveret, instruxisti. Haec profecto est episcopalis predicacio decimas prohibere, populum ab Episcopo evertere, Romana privilegia conculcare? Adhuc Barbastrensis Episcopi domum invadens, quae illic habebantur distraxisti, et ab ecclesiae villula praedam armata manu diebus sollempnibus abegisti-. Super his ab eodem Episcopo monitus quippiam reddere contempsisti. Insuper adversus eum Regis animum comovere temptasti. Excomunicatum ab eo militem in consorcium subcepisti. Praecipimus ergo in infra menses duos postquam praesentes litteras acceperis supra dicto Episcopo satisfacias, et in posterum ab hac omnino praesumpcione desistas. Alioquin nos te ab episcopali et sacerdotali officio, donec satisfacias, interdicimus.  

XXXIX. Pascalis II Papae ad Regem Aragonum, eiusque regni Principes litterae pro parrochiis civitatis Ilerdae Barbastrensi ecclesiae perpetuo adjudicandis.

XXXIX.

Pascalis II Papae ad Regem Aragonum, eiusque regni Principes litterae pro parrochiis civitatis Ilerdae Barbastrensi ecclesiae perpetuo adjudicandis. (Vid. pág. 127.)
Ex arch. eccl. Rot. (iglesia de Roda, Rotense)

Paschalis Episcopus servus servorum Dei karissimis filiis P. Aragone Regi, P. Urgellensium Comiti, G. Vice Comiti salutem et Apostolicam benedictionem. Ex multis jam praecedentibus annis quorundam per Hyspaniam ecclesiarum Moabitarum oppresionibus adeo sunt confusae parrochiae, ut postquam in Christianorum jus rediere, earum nequeat distinccio inveniri. Oportunum igitur est, ut parochiarum limites qui omnino incerti sunt, per terrarum Principes sapiencium et religiosorum virorum consilio dirimantur. Si quae vero ecclesiae in tutiori statu per Dei misericordiam permanentes aliarum videntur pertinencias optinere, justum est, ut restitutis eis quae videntur justa, restituant. Igitur quia Omnipotens Deus Hylerdensis ecclesiae membra in Christianorum restituit potestatem, et Apostolica Sedes tam per praedecessorem nostrum sanctae memoriae Papam Urbanum, quam per nos apud Barbastrum episcopalem cathedram manere constituit, donec per Dei gratiam ipsa Ylerdae civitas ad Christianae fidei redeat principatum, dilectioni vestrae praecipimus, ut eiusdem Ylerdae parrochiam fratri nostro Barbastrensi Episcopo possidendam, quanto rationabilius et equius visum fuerit distinguatis. Datum Lateranni II nonas maii.