miércoles, 28 de diciembre de 2022

LVI. In festo S. Medardi Ep. et Confessor. = Observatur VI idus junii.

LVI.

In festo S. Medardi Ep. et Confessor. = Observatur VI idus junii. (Vid. pág. 177.)

Ex Breviar. ms. eccl. Illerden. saec. XIV.

Lectio 1.a Beatissimi Medardi Antistitis vitam quae per universum orbem virtutum propalatur insignibus, sicut nequivimus silentio preterire, ita non valemus gestorum cuncta perstringere. Et quia sollempnitatis eiusdem veneratione perspicuum omnium populorum catervas quodammodo expelere depositionis suae commemoratio principalis invitat, crescat in universorum pectoribus pro fidei ardore devocio, dum Sanctorum panditur magnitudo. Ut aesi rarus sit qui existat immitator operis, cunctos tamen faciat eius intercessio potiores. Huius ergo originem propterea primum suggestio nostri sermonis insinuat, ut nullus forsitan per desperationis obstaculum magis culpandus offendat. Quoniam Deum integro amore diligere non facit gentium divisa disertio sed unita fidei plenitudo, ne divina gratia quae volentibus cunctis generaliter ostenditur, specialis esse judice fallente credatur.

Lectio 2.a Pater igitur huius de forti Francorum genere non fuit infimus libertate, mater Romana nomine Protagia absolutis claruit servitute natalibus, quae in Christi tabernaculis ut censemus pretioso fecunda partu plus placuit, quam si integritate servata nequaquam se vinculis virilibus tradidisset. Quorum Vermandensi territorio et habitatio fuisse dinoscitur et origo. In qua urbe cum adolescens ad scolam percurreret, casullam quam ei sua genitrix fecerat, per ipsum ad artificem componendam direxit, qui in itinere coeco a se invento mox prebuit. Similiter quicquid ad escam accipere deberet, dum suorum parentum gregem porcorum pasceret, si pauperem vidisset, cibos egeno porrigebat ipse ferens inopiam diei ducens jejunium. Nec illud est reticendum rei gestae misterium: dum adhuc esset in scolis vir sanctus, parvus et innocens dicit ad Eleuterium quendam puerulum comparem quod publica in actione comitivam assumeret: et cum XXX annorum vitae spatium caperet ipsum dixit futurum summum Dei Pontificem qui in Turonica civitate Pastor est datus ecclesiae. Ita Sanctus quae predixit quasi Propheta divino spiritu jam probavit.

Lectio 3.a Nec haec reliqua miranda signa preteream. Quidam homo Theodosius nomine doemonis graviter oppressus infestatione curari meruit expresso viro Dei signaculo. Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis, famaque eius per diversa orbis spatia gracia crescente percelleret, defuncto Vermandensium urbis Pontifice in eius loco consecratur Episcopus, ubi conversatione coelesti ter quinis annorum curriculis sanctimonia ipsius officii sacerdos extitit praetiosus. Et nisi quod percussor corporis defuit, martirium Confessor implevit. Sustinuit igitur diabolo preliante calumpniam sed pervenit victor meritis ad coronam. Tunc Pontifex beatissimus membrorum compage pro tanta longevitate defessus spiritum in requiem deprecatus emisit et convexa coeli atleta triumphalis ascendit.

LV. In festo S. Licerii Ep. et Confessor. Trium lectionum.

LV. 

Die 27 augusti. In festo S. Licerii Ep. et Confessor. Trium lectionum. (Vid. pág. 177.)

Ex Breviar. ms. eccl. Illerden. saec. XIV. 

Oro. Exaudi etc. 

Lectio 1.a Gloriosus Dei amicus Licerius sacerdocii honorem debitum laudabiliter consecutus qualem se in helemosinis pauperum, in visitatione languentium, in defensione suorum civium, et in redemptione se praebuit captivorum nostrae humilitatis sermo nullatenus explicabit per singula. 

Lectio 2.a Gratia siquidem ita eum repleverat coelestis ut nec occulum voluptati, nec aurem ludribiis, nec animum apponens levitati spurcitias carnis declinando, Deo semper jejunando assistebat et orando

Lectio 3.a De Sto. Rupho.

LIV. Memorial de las reliquias que están puestas en los relicarios de la santa iglesia de Roda.

LIV. 

Memorial de las reliquias que están puestas en los relicarios de la santa iglesia de Roda. (Vid. pág. 167.) 

Primo: en los brazos de plata hay en el uno la canilla de San Valero, Obispo de Zaragoza, y en el otro hay una canilla del brazo de San Ramón, Obispo de Roda y Barbastro. 

Relicario de San Vicente Mártir.

En este relicario hay en el rosón una parte del casco de la cabeza, y en el canutillo de arriba hay sangre del glorioso Santo. En el año 1636, hallándose et Illmo. Sr. D. Pedro Serra en Roda, y tuviendo de sus manos el relicario, quitó la tapa del canutillo y con un punzón tocó la sangre, y al mismo instante se tiñó el punzón de ella, como si saliera de las venas. Admirados del milagro el señor Obispo y canónigos mandaron que Antonio Gironza testificara acto de tan grande prodigio

Relicario de San Lorenzo Mártir.

En este relicario hay en el rosón de en medio una parte del casco de la cabeza del Santo, y a la otra parte del rosón hay reliquias de los gloriosos Santos San Pedro Apóstol, San Andrés Apóstol, San Orencio, San Justo y Pastor, San Cosme y San Damián. En el canutillo de arriba hay del vestido de la Virgen, cilicio de San Juan Bautista y reliquia de San Agustín. 

Relicario de San Agustín.

En este relicario hay un pedazo del casco de la cabeza del Santo. En el rosón del medio, en el de la mano derecha, hay reliquia de San Valero, y en el de la mano izquierda hay reliquia de San Ramón, y en el canutillo de arriba hay de los cinco panes que Cristo dividió en el desierto, y reliquias de San Sebastián y de San Antolín. 

Relicario de San Lizerio, Obispo de Tarba.

En este relicario hay en el rosón de medio las varillas del Santo. En el canutillo de arriba hay reliquia de San Orencio, padre de San Lorenzo, de San Pedro de Arbués Mártir, canónigo de la Seo de Zaragoza, y de la Santa Madre Teresa de Jesús.

En el relicario de San Cornelio Papa y Mártir hay una parte de la cabeza del Santo.

En el relicario de San Exuperio hay un pedazo de la cabeza del Santo, y reliquia de San Lorenzo Mártir.