miércoles, 28 de diciembre de 2022

LIX. Chronicon Rotense.

LIX.

Chronicon Rotense. (Vid. pág. 178.)

Ex Breviario in hac eccl. asservato. 


Pipinus Rex regnavit annos XXXVII.

Karolus Magnus annos XLII.

Lodovicus filius eius annos XXXIIII.

Lotarius annos II.

Carolus frater eius annos XXXVIIII.

Lodovicus annos VI.

Karlemagnus frater eius annos VI.

Carolus de Baugera annos IIII.

Odo annos X.

Fuit ipsa terra sine Rege annos VII. (estuvo esta tierra sin rey 7 años)

Karolus filius Ludovici post Odonem annos XXXIII.

Ludovicus filius eius annos II.

Ugo annos X.

Rodobertus filius eius annos XXXIII.

Haianricus filius eius annos XVIIII. (Enrique, Aianricus)

Philippus annos XLVIII. (48 años de reinado de un rey Felipe francés en Cataluña, y algunos se quejan de los borbones, Bourbon, como Felipe VI actual, o de Felipe V)

In era DCCCCXLIII surrexit in Pampilonia Rex nomine Sancio Garsianis belligerator adversus gentes Ysmahelitarum, multiplices strages gessit Sarracenorum. Idem cepit per Cantabriam Anagerensem urbem usque ad Tutellam (Tudela) omnia castra. Terram quidem Degensem cum oppidis cuncta possedit. Urbem namque Pampilonensem suo juri subdidit, necnon cum castris omne territorium Aragonensem cepit. Dehinc expulsis a finibus suis omnibus Biotenatis XX regni sui anno migravit a saeculo. 

Era DCCCCLXIII sepultos est in Sancti Stephani adi. porticu, regnat cum Christo in polo. = Item filius eius Garsias Rex regnavit annis XLV Benignus fuit et occisiones multas egit Sarracenorum et sic decessit era MVIII. Tumulatus est in castro Sancti Stephani. = Item filius eius Sancius Rex regnavit annis LXV Benignus fuit in omnibus et belligerator contra Sarracenos, desiderator et amator agminum monachorum.

Obiit era MLXXIII sepultus est Onie monasterio. = Item filius eius Ranimirus Rex regnavit annis XXXII. Idem cepit Ripacurciam quam adquisivit a fratre suo Gonsallo quem interfecerunt in Alasquarre

Et dum strenue regeret regnum suum interfectus est a Mauris in obsidione Gradus (Graus). = Item filius eius Sancius Rex regnavit annis XXXII qui dum nobiliter regeret regnum, et esset bonus et pius obiit in obsidione Oscae era MCXXXII. = Item filius eius Petrus Rex regnavit annis VIIII, justus et pius fuit, justitiam dilexit, monasteria ditavit, Sedes episcopales restauravit. Quid multa? In omnibus suis obtimus fuit. Obiit era MCXLII cui successit frater eius Adefonsus et regnavit annis XXX contra omnes belligerator fuit, justitiam dilexit, multa adquisivit armis. Super Sarracenos strages multas egit, numquam habuit pacem cum eis. Insuper Darocham (Daroca), Chalataiu (Calatayud), Caesaraugustam (Zaragoza), Tutelam (Tudela) cum omnibus regionibus suis debellavit et cepit. Obiit era MCLXXII.

Anno MCXLII (1162) obiit Raimundus Berengarius, Comes Barchinonensium et Princeps Aragonensium, qui cepit Illerdam et Fragam et Tortosam et Siuranam cum omnibus finibus earum.

Anno MCXCVI obiit Ildefonsus Rex filius eius qui cepi Castrum Galeph et Montagnana et omnem comitatum Paliarensem.

Anno MCCX (1210) Petrus Rex filius eius anno XV cepit Castellum Daimuz et de Corbo et de Seirellas et de Castello Fabui.

Anno Domini MCCLXXVI (1276). VII kalendas augusti obiit Jacobus Rex (Jaime I de Aragón) qui fuit benignus et pius in omnibus et belligerator contra Sarracenos, et cepit castrum Peniscolae et regnum Maioricarum, Burriana et regnum Valentiae et Murciae cum omnibus finibus earum. Qui vixit annis L et amplius.

Anno MCCVIIII (1209) cruciferi ex precepto Domini Papae ad destruendam gentem hereticorum et coadiutores eorum venerunt in Bederres et in Carcassona et ceperunt eas cum omnibus terminis earum, et interfecerunt Vice Comitem Dominum illius predictae terrae et dedit cruciferis Dominus Papa Ducem et Principem Abbatem Cistellentium (Císter), et ceperunt Benerba et Termens et Pamias et Albi et Caparetum et Zabaurum, et obssederunt Tolosam, et interfecerunt in omnibus praedictis civitatibus et castellis et villis et terris amplius quam centum milia virorum et mulierum cum parvulis suis, et pregnantes mulieres interficiebant, et quosdam excoriabant, et nullus a manibus eorum evadere poterat, et multa alia quae ab eis facta sunt, non possunt enumerari.

LVIII. Die 21 junii. In festo B. Raimundi Roten. Ep. et Conf.

LVIII. 

Die 21 junii. In festo B. Raimundi Roten. Ep. et Conf. (Vid. pág. 178.) 

Ex breviar. ms. ann. 1191 eiusd. eccl. 

Ad Vesp.

Hymnus. 

Confessor Domini gemma luciflua

Raimundus renitet arce politica: 

Cantemus socii dulcia cantica: 

Letentur simul omnia.

Coelesti solio civibus etheris

Stat coram Domino in vice sideris:

Quod sparsit recepit semen in ethere

Concesso sibi foenore. 

Sic vivens viruit non sibi subditus:

Mundanus hic fuit labilis habitus:

Despexit penitus ista superflua, 

Nec dantur lucra debita. 

Ad cuius tumulum morbida corpora

Curantur subito visio reddita:

Coecos clarificat, nexaque lingua 

Sermonem stupet editum.

Auditum reparat, membraque languida,

Confractos elevat, carceris ostia, 

Frangit et aperit ferrea vincula, 

Captivos reddit ad sua.

Haec ergo modulis festa sacerrima

Per mundum celebret plebs pia sedula: 

Nos huius praecibus coelica gaudia

Possimus simul ingredi.

O simplex Deitas annue poscimus

Da nobis veniam nam male viximus,

Purgatos viciis transfer ad ethera

Vivamus tibi per saecula. Amen.

V). Justus ut. = Ad Mag. Aña. Laudibus insignis Raimundus dignus et hymnis sanctorum more micuit Christi sub honore, exemploque pari mereamur et hunc imitari. = Oro. Deus qui in Sanctis tuis semper appares mirabilis, tuam maiestatem humiliter depraecamur ut qui B. Raimundi Confessoris tui atque Pontificis sollempnia veneramur, eius intercedentibus meritis ad optata paradisi gaudia pervenire mereamur. Per. Super Venite. = Christum laudemus, una Domino jubilemus: Qui macula mundum vita decorat Raimundum. Ps. Venite. 

HYMNUM AD NOCTURN. 

Raimundus Pastor bonus 

Hodie coelestia, 

Deo dignus felix pignus,

Transit ad palacia:

Prece cuius mundi huius 

Disrumpamus retia. 

O beate Raimunde, 

Clara gemma Presulum,

Qui pro vita repromissa

Hoc sprevisti saeculum,

Una tecum per te summum

Capiamus ferculum.

Patri Deo unigenito

Sit laus, honor, gratia,

Eius et Unigenito

Sit virtus et gloria,

Una cum Sancto Spiritu

Per eterna saecula. Amen. 

In 1.° Noct.° Aña. Sacris doctrinis datus a puerilibus annis, doctrina fotus primum fuit inde remotus, miliciae mores exercuit atque labores. Ps. Beatus vir. = Aña. Deinde volente Deo vacuus sensu puerili, in melius crevit metit et quae seminat sevit. Ps. Quare frem. = Aña. Mundi fluxa videns quasi stercora terrea ridens quod nichil est sprevit, sub Christi lege quievit. Ps. Dne. quid mul. = V) Justum dedux. = Lectio I. = Beatus igitur Raimundus, vir vitae venerabilis, Barbastrensis Episcopus regali prosapia originem duxit et Durbano opido oriundus fuit. Ab infancia litteris traditus fuit, inde subtractus armiger extitit. Post haec inspirante sibi divina gratia relicta huius mundi milicia ad litterarum rediit studia, et sic doctrinae memor Apostoli, evacuavit quae erant parvuli. R). Magna prole sanctus Raimundus jure Beatus, en habitum mutans et inania quaeque refutans. Pervigil infestum suparavit corporis estum. = V) Viribus et totis viciis de corde remotis, carneque devicta, mundi levitate relicta. Pervigil. = 

Lectio II. = Recepta itaque litterarum disciplina datur Dei servicio in Beati Antonini Fredalici (Fredalacii más arriba) ecclesia regularis disciplinae amplectens studia crescit in Christo penitus respuens terrea quia legerat: Voluntas mundana semper est vana. Laudando miratur in eo juvenilis abstinencia, miratur sacra doctrina. Non curat de terrenis sed ut didicerat sibi domum edificat ex cedrinis et imputribilibus lignis (cedros y leña que no se pudre). Superbiam respuit, humilitatem sibi sociam jungit, quia legerat: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Tam adversa quam prospera pacienter sustinuit, quia a bono magistro didicit: In pacientia vestra possidebitis animas vestras. = R) Sacram doctrinam tenuit vitando ruinam, fructiferos morum calles ectando bonorum. Nullum despexit pro persona neque vexit. 

V) Christo devotus divino munere fotus omnia quae legit de Christo facta peregit P. Nullum. = 

Lectio III. = His et consimilibus armis munitus Raimundus Dei famulus suae adolescentiae complens tempus, permansit in praefata Beati Antonini ecclesia, servicio summi Regis intentus. Et quia lux in monte posita abscondi non potuit, bonitas tanti viri Tholosano clero et populo innotuit. Tholosensis igitur clerus eius desiderio accensus Fredalacum venit, et eum ut mos est a Priore eiusdem ecclesiae requiritur, impetrat, gaudens cum eo revertitur. Beatus itaque Raimundus Prior ecclesiae Sancti Saturnini constituitur. Clerus laetatur, Doctorem diligit et veneratur; congaudet plebs Tholosana quod optaverat adepta. Beatus autem Raimundus Dei virtute plenus et gratia diligenter docet et aperit Christi vestigia. = R) O felix valde Pater, o clemens Raimunde, oramus praesto servorum flectibus esto, nos solito more laetemur te genitore. Tecum gaudentes coelesti sede fruentes. V) Nos inopes cerne clementer, crimina sterne, concessa sede coeli maneamus in ede. Tecum. = Gloria. = In II Noc. Aña. Crevit fama viri, voluit Tholosa potiri tanto patrono, tali ditata colono semina non parce sua qui locat etheris arce. Ps. Cum invoc. = Aña. Eligitur, Prior efficitur, Dominoque volente predicat atque docet, gens gaudet docta repente. Ps. Verba mea. = Aña. Acurrunt populi, veniunt sine nomine mixti, iste bonus Doctor monstrat vestigia Christi. Ps. Dne. Dnus. nr. = V) Ecce sacerdos magnus. = Lectio IV. = Beato Raimundo sic perseverante in Dei servicio contigit venerabilem Poncium Barbastrensem Episcopum felicem Deo reddere spiritum. Barbastrenses itaque cannonici suo Pastore orbati contristantur, quem convenientem sibi Pastorem eligant meditantur. Sed accensi divulgata religione Beati Raimundi, inito inter se de Pastore quaerendo consilio, venerabilem Petrum Regem adeunt et ut Beatum Raimundum sibi concedat Episcopum exorant et adquirunt. Misso itaque ad eum nuncio cum litteris sed non notificata causa itineris sibi adeo dicatam Beatus R. venit Yspaniam. = R) Deinde regnum venit beatus homo, Yspaniarum incultos mores ubi reperit ecclesiarum. Omnes illustrat sua quas presentia lustrat. 

V) Dat verbum vitae promittens proemia vitae. V) Omnes. = 

Lectio V. = Adveniente itaque Beato Raimundo, gloriosus Rex Petrus vita destituitur, Adefonsus pater regnum adipiscitur (Pedro I, Alfonso I). Ad cuius curiam Barbastrenses cannonici veniunt, Beatum Raimundum reperiunt, Rege eis concedente eum sibi praeesse pastorem, quamvis eo nolente eliguntur. Beatus itaque Raimundus Barbastrensem civitatem sibi a Deo deditam tam a laicis quam a clericis comitatus venit, indignum se tanti honoris dicit. ¿Quid multa?

A clero et a populo honorabiliter suscipitur, ad ecclesiam ducitur, intromittitur, et sic in pontificali cathedra quamvis invitus et remitens ponitur. = R) Digna loquens digne pertractans cuncta benigne rexit jure datum Barbastri pontificatum. Nil tulit injustum, sibi contulit omne venustum. V) Hic est vir prudens, hic est vir et Ismaelita cuius vita nitet fidei dono redimita. Nil. =

Lectio VI. = Pontificali electione taliter adepta, divina sibi praesidente gratia, venerabili Petro Pampilonensi Episcopo suo in corrigendis existente magistro, pontificalibus sibi ornamentis inpertit, Bernardum Tolosanae (leo Tolotanae) ecclesiae Archiepiscopum, Sanctae Romanae Ecclesiae legatum ob benedictionem accipiendam adit. Qua accepta in Christo letatur, Barbastrensem ecclesiam regreditur, quae in ea inordinata sunt destruit, quae vero ordinanda sunt recte disponit. Ecclesias suae diocesis ut bonus pastor visitat, oves sibi traditas praedicationis verbo consolatur et confortat memor verborum Domini per prophetam dicentis: Ecce requiram oves meas et visitabo illas et coetera. In hoc Beatus Raimundus perseverat, quia a magistro audierat: Qui perseveraverit, salvus erit. Et alibi: Sola laus est inchoantis, sed proemium est perseverantis. His praedictis persistente venerabili Episcopo nudatis pedibus venit ad locum qui dicitur Podium infurcatorum, eum sequente non tam plebe Christianorum sed et Judeorum et Gentilium. Ab utrisque ploratur, sanctus autem Episcopus praedicat et conquaeritur Barbastrensi civitati malediccio, populo se secuto benedicit dicens: Det Deus vobis cor omnibus ut eum colatis et eius voluntatem faciatis. = R) Pontificum gemina mira bonitate repletus floruit in mundo, divino dogmate fretus semper ad optatam tendens sedemque beatam unde fuit cura, datur en sibi vita futura. 

V) Non de terrenis sibi cura fuit, sed egenis applicuit mentem coelestia concupientem. Unde. = Gloria. = In 3.° Noct. Aña. Hic fuit atque pilis vestis circumcisita vilis usus sub pannis ac quatuor et quater annis devota mente solo custode sciente. Ps. Dne. quis. = Aña. Jejunans, orans, vigilans, paciens, quoque plorans Spiritui Sancto fuit aptus munere tanto. Ps. Dne. in virt. = Aña. Denique vir sanctus pius ad bona coelica tantus, cum populo Christi solantis more magistri eius sub sorte pervenit Malacha forte. Ps. Dni. est ter. = V) Amavit. = 

Lectio VII. Evang. Homo peregre. De homilia B. Gregorii Pap. = 

R) Vir sanctus rite reserans solacia vitae ad dignam mortem vocat hoc sermone cohortem. Sancte velle mori vobis continget honori. 

V) Vos ergo morti constanter robore forti vulnera cruda pati fratres estote parati. Sancte. = 

Lectio VIII. Rex Ildefonsus expulit Raimundum sed postea poenituit et a Papa Paschasio secundo venia obtenta, Raimundum restituit. Beatus itaque Raimundus sibi sublata Barbastrensi ecclesia, Rotensem ecclesiam sibi destinat fore pontificalem, donec Deus Judex justus sibi suisque Barbastrensem reddat ecclesiam. Rotensis ecclesia fulget cui Deus talem pastorem indulget, fulget et patria tanti pastoris munita custodia, flet sanctus Episcopus spirituali sponsa viduatus, jejunans, vigilans, orationibus vacans toto mentis affectu quae Dei sunt amplectitur. Cilicia sibi parat, eis inducitur transacto XVI. annorum spacio, non nisi a solo custode sibi conscio comperitur et sic caro spiritui rebellis domatur. O felix beati viri constancia, o mirabilis sancti Praesulis abstinentia a quo tam pacienter devitatur humana gloria. = R) Talia dum tractat, dum vitae semina jactar, temporis ad metas illius pervenit estas Humani moris morbos paciendo doloris. V) Hinc cessit postquam vir sanctus venit ad Oscam, felix in Christo seculo migravit ab isto. Humani. = 

Lectio IX. = Interim Rex Adefonsus Christiano populo comitatus Moabitis subditam intrat Yspaniam, quae dicitur Malacha, venit civitatem. Quos commitatur Beatus Raimundus, suis clericis Deo comendatis et de dileccione Dei et proximi coeterisque operibus misericordiae diligenter instructis: Ibique in redeundo fames valida populo Dei incumbit, plebs christiana debilitatur et languescit, diversis sibi irruentibus penuriis periit. Beatus autem Raimundus omne quod habet eis distribuit, solum sibi retinens unde carnem sustinere possit. Morientes sepelit, viventes autem verbo praedicationis consolatur et alit dicens: Pro Christo mori nullum est dampnum, quia qui pro Christo moritur lucrum suscipit magnum quod occulus non vidit, nec auris audivit nec in cor hominis ascendit et coetera. Et iterum: Preciosa est mors Sanctorum in conspectu Domini. His et multo maioribus consolante populum Dei, Beatus Raimundus ob nimiam carnis afficcionem (afflictionem) more humani corporis debilitatur. Coeteris discedentibus a Malacha redit, Oscensem civitatem venit, infirmitate premitur, et sic ad Rotensem Sedem mititur (falta una t, mittitur). Beatissimi viri adventus et morbus cannonicis Rotensibus nunciatur. Dolentes igitur et flentes Oscam veniunt, Beatum Raimundum ut sibi relatum fuerat reperiunt, plorant, tristantur quos venerabilis Episcopus ut fuerat solitus consolatur. His peractis beatissimus vir vitae sanctissimae Raimundus humanae vitae fine sibi accelerante, osculi data pace, facta confessione ac nostrae redempcionis adorata cruce, dominico sumpto Corpore, illis inposita benedictione, se ipso super se signaculum crucis inprimente a suis cannonicis ut mos est consecrato olei liquore, perungitur, ad ultimum in cinere et cilicio ponitur, beatissimus sancti Praesulis spiritus a beatissimo corpore in Christo felix emititur XI. kalendas julii, ab Angelis suscipitur, in coelum defertur, in numero Sanctorum Confessorum collocatur, et ita beatissimus Raimundus duplici corona quam meruit coronatur, sempiterna vita foeliciter decoratur. Cuius corpus sanctissimum ad Rotensem Sedem deportatur et VIII. kalendas julii honorifice sepelitur anno MCXXVI (1126). Praestante Domino nostro Jhesu Christo auctore fidei nostrae qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat. Sedit autem in episcopatu annis XX et uno, mensibus VIII. diebus XX. = R). Ethera patet, coelestis adest corus, intonat ether, deserit imma soli, sistitur arce poli, agminibus sacris sociatur in ede superna. Mors sibi vita manet debita lucra tenet. V) Omnes gaudete, quae dantur lucra videte, quae sunt felici proemia Pontifici. Mors. = R) Flumine dum quodam potaret femina quaedam, adfuit anticus homini Sathanas inimicus, serpentis more sic illius intrat in ore. Concito sanatur, Raimundus clarificatur. V) Concretus sanguis premittitur, exit et anguis. Concito. = R) Sis nobis ortus, dux, semita, lux, via, portus, Praesul Raimunde qui ters solamen abunde. Qui populo Christi pereunte condoluisti, pacificans que mare, nituit virtus tua clare. V) Fusa sicque prece nos criminis ablue fece. Qui populo. = R) Lux tenebras clemens tibi psallimus, aspice clemens inde inanes manens unde sanctissime vir Raimunde. Qui cecum natum fecisti luce beatum, ergo pater care nobis velis irradiare. V) Ut te ductore sumo pociamur honore. Qui cecum. = In Laudibus Aña Praesul Raimundus a cuncto crimine mundus claret in hac vita, coeli manet arce polita. = Aña. Surdis auditum reparat, claudis quoque gressum, dat coecis visum, dat debilibus quoque nisum. = Aña. Abstrahit inclusos obscuro carcere trusos, ulla sibi poena non est disjuncta cathena. = Aña. Plurima perpessum cito sanat, Doemone pressum noxia cuncta fugat, sibi morborum nichil obstat. = Aña. Ergo laudetur Deus a cunctis, veneretur talia qui sancto dare dignetur Raimundo.

HYMNUS IN LAUD.

Exultantes decantemus 

Deo laudes debitas,

Qui polorum Raimundo

Sedes cum fert inclitas,

Deo dignis quas nos scimus

Solis sanctis debitas.

Felix dies in qua quies

Sibi datur coelica:

Gratulatur et letatur

Omnis plebs angelica:

Ergo homo promat Deo

Cordis oris cantica.

Trinitati sit potestas

Salus individua

Patri, Nato, Paraclito

Qui gubernat omnia

Deus unus in eternum

Mira providencia. Amen.

Ad Beneds. aña. Gaudeat ecclesia tali ditata soffia, laudes Raimundi ferat et per climata mundi etheris arce micat, Dominum plebs haec benedicat. = Ad Primam aña. En doctor magnus resplendet mitis ut agnus, errantum dux est illis quia previa lux est. = Ad tertiam aña. Ut patet altus mons semper, fluit ut liquidus fons, lumine sic certo cognoscitur hic in aperto. = Ad Sextam aña. Ut summo posita resplendet monte lucerna, sic Raimundus resplendet in arche superna. = Ad Nonam aña. O felix Rota tam sancto Praesule docta fulges ecce bono proprio suffulta patrono. = Ad Magnif. aña. Gemma sacerdotum, servorum respice votum ad te, clamantum te toto corde precantum nobis adquire quod te possimus adire.

PROSA.

Corus iste tibi Christe adsit cum letitia.

Cordis, oris melos promat dulci cum melodia.

Gratulari et letari nunc debet ecclesia.

Sic Beati Raimundi celebrent sollempnia

Cuius vita redimita spiritali gratia

Presulatum sibi datum rexit hac custodia.

Voce sincera, praedicatione vera vetans illicita

Promittens lucra fine carencia Sanctis a Deo debita.

Non sua cura mundana fuit vilis gloria

Sed pro vita refutavit mundi quoque vilia.

Caprae pilis composita induit cilicia, (pelos de cabra)

Domuit abstinentia fluxa carnis vicia.

Tandem vita hic mundana destitutus Dei servus, luce

Preclara fulget in arce superna.

Coronatur in gloria duplici corona

Quam meruit hac vita Confessorum cintus zona.

Angelorum dant agmina Domino laudum cantica precepta socia.

Omnis coelestis curia suo concivi obvia cantica dat dulcia.

Ob huius viri merita multa fiunt miracula summi Regis gratia.

Languida sanat corpora, carcerum frangit ostia, ferri rumpit vincula,

Surdis auris officia dat, mutis eloquia,

Illustrat coecha lumina, claudis dat vestigia

Expellitque Doemonia ab obsessis prece sua: haec sunt eius merita Quibus Christi coelestia mereamur gaudia solis Sanctis debita

Que cum summa laetitia cantemus cum gratia omnes una.

Alle. tibi mente pura in excelsis gloria dulcis via. Amen.

LVII. Vita S. Raimundi.

LVII. 

Vita S. Raimundi. (Vid. pág. 178.)

Lectio I. Reverentissimo et dilectissimo Domino suo Gaufrido Dei nutu Rotensi seu Barbastrensi Episcopo Helias inter servos Christi utinam ultimus vel minimus inmarcessibilem gloriae coronam. Quoniam excellentia vestra pussillitati meae dignata est iniungere beatissimam vitam Raimundi stilo in posteros transmittere, feci pro modulo meo quod potui licet inpolite, servata tamen in omnibus veridica serie. Quod magis explevi vestro parens jussui quam verborum studens splendori vel cultui. In tali namque materia pedestris et simplex oracio est necessaria, non sermonum folia vel luculentia. 

Lectio II. Quia sacra et orthodoxa Dei ecclesia dum peregrinatur in terris, quasi quibusdam radiis ita Sanctorum illuminatur exemplis, dignum est stilo commendari vitam Beati Raimundi, Barbastrensis Antistitis. De cuius alma vita et miraculis eximiis et plurimis paucha summatim et veraciter perstringemus Christicolarum causa edificationis. Huiusmodi namque sublimes et celestes viri splendor et stellae firmamenti dicuntur, sicut in Daniele legitur: Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas eternitates Beatus itaque Raimundus quantum ad saeculare thema regali et consulari parentela claruit, in Tolosana diocesi de Durbano oppido ex parentibus illustrissimis editus fuit. Sacras ab infantia litteras didicit, inde a parentibus abstractus in milicia saeculari adhuc per aliquandiu militavit. Tandem ad litterarum sponte rediit studium, atque in Beati Antonini Fredalacii religiosa ecclesia oblatus a parentibus canonice normae devote subiit jugum iuxta illud evangelicum: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum. Ubi divina inspirante et cooperante gratia cepit etiam in annis pubertatis seniliter vivere, atque in anteriora se extendens de virtute in virtutem gradiendo, tanquam divinus athleta cotidie proficere juxta illud sapientissimi Salomonis: Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque in perfectum diem. Carnem spiritui rebellem satagebat inedia edomare, eiusque motus et concupiscentias racioni omnino subiugare secundum illud Apostoli: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum viciis et concupiscentiis. 

Lectio III. Cumque esset prae ceteris comilitonibus peritia, facundia, religionis arduitate praeditus, erat tamen omnium mitissimus et humillimus memor illius Dominici dicti: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et qui voluerit inter vos esse primus, erit omnium servus. Unde cum eius sanctissimae vitae bonus odor ac laudiflua opinio circumquaque claresceret, a Beatissimi Saturnini Tolosanae ecclesiae cannonico caetu in Priorem unanimiter eligitur, instanter postulatur, atque cum tocius cleri ac populi universali favore sollempniter promovetur. Huic vero inter coetera divinitus collata karismata elegantis exortacionis specialis inerat gratia, quam plurimos namque a morte ressuscitavit animae viva et spirituali praedicatione. Elapsis inter ea pluribus annis venerandae memoriae Pontius, Praesul Barbastrensis exuens hominem evasit ergastulum carnis. Post cuius lacrimabilem decessum cannonici Rotenses quorum erat in Barbastrensi ecclesia Pontificem eligere et substituere, venerabilem Raimundum unanimiter et consonanter elegere concedente Petro Aragonum glorioso Rege, simulque congaudente omni circumquaque regione. Eius quippe vitae atque doctrinae famam celeberrimam audierant, ideoque tam honestum, tam humilem sibi Pastorem universaliter optabant. Interim vero dum ipse sub alia occasione de pontificatu penitus ignorans ad Ispaniam de Tolosanis partibus adducitur, Rex Petrus temporali vita privatur, Ildefonsus frater eius regno potitur. 

Lectio IIII. Cum autem foelicis memoriae Raimundo a clero et a Rege atque ab obtimatibus regni de praesulatu suscipiendo persuadetur, licet virtutibus pollens renititur et reluctatur, tamen invitus Barbastram introducitur atque in episcopali kathedra communi omnium voto et exclamatione intronizatur. Deinde a Bernardo ecclesiae Toletanae primatae venerabili sanctaeque Romanae ecclesiae Legato et a comprovincialibus Coepiscopis cannonice consecratur. Quo peracto ad Sedem propriam regressus cepit in sollicitudine praeesse, diocesim suam visitando perlustrare, oves dominicas diligenter pascere, in agro sibi commisso disperdere et destruere, evellere et dissipare, edificare et plantare. Non enim possunt edificari bona, nisi prius deleantur mala, neque plantari optima, nisi eradicentur pessima. Prius extirpanda sunt vicia, deinde inserendae virtutes.

Lectio V. Cumque nonnulli maxime his diebus in quibus tempora instant periculosa, soleant honoribus intumescere, divitias coacervare, deliciis difluere vir sacer e diverso studuit humillime ministrare, volens magis prodesse quam praeesse, res suas egentibus erogando in coelo thesaurizare, carnem solito arcius cohibere, vestem cilicinam ad carnem clanculo induere. Hac enim bis octo annis aspera usus est veste, uno tantum conscio, secretario sibi custode. Non quae sua essent quaerebat sed quae Jhesu Christi vel quae ad utilitatem pertinerent proximi juxta illud Apostoli: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Interea Rex Aragonum Ildefonsus armipotens, bellicosus, triumphator, magnanimus proposuit dum ingenti Christicolarum exercitu Hiberiam penetrare, Agarenos alienigenas atque infideles potenter expugnare. Qui praefatum Dei Praesulem secum voluit habere comitem ut se atque exercitum suum roboraret divinitus exortando, adiuvaret frequenter orando.

Lectio VI. Ea propter Beatus Antistes ecclesia sua diligentissime disposita profectus est cum belligero Rege eiusque expedicione usque ad penultimam Hispaniae provinciam quae nuncupatur Malacha (Málaga) per multa videlicet praelia atque pericula. Quo in itinere innumeri de exercitu corruere, partim fame, partim algore, partim itineris dificultate variisque morborum accidentibus ex aeris insolentia sive intemperie. Quibus vir Dei eo quo poterat subveniebat modo, esurientes alendo, algentes induendo, fatigatos vehendo, egrotis consulendo, praeliantibus ne pro Christo formidarent mori persuadendo. Erat namque plenus karitate et abundabant in eo viscera compassionis et misericordiae. Ubi vero Malacha pervenere, concurrere perfidi et audaces Mohabitae cum innumera praeliatorum multitudine, sed Christo per suos triumphante minime prevalere. Tunc praelibatus Pontifex Christicolis taliter persuadebat: Potens est Dominus superare et in paucis et in multitudine. Ipse suis ait: Nolite timere sed potius confidite, ego vici mundum. Et iterum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Dum exercitus pugnabat, ille ad instar Moisi Deo vacabat, et seorsum orabat. Talibus enim armis noverat dimicare quae possent coelos penetrare. Ad ultimum vir theologus et Deicola cum coeteris a Malacha sed tamen egrotus remeavit, usque ad urbem Oscham (Huesca) egrotando pervenit, ibique jam deficiens egritudine qualiter se haberet suis in Christo filiis Rotensibus cannonicis celeriter denunciavit. Quo audito de paterna summopere moesti egritudine lacrimantes ad Oscham ilico properare, ubi eum egrotare agnoverant. Quibus assistentibus et lamentantibus cepit eos dulciter affari, paterne consolari, ab infimis et transitoriis dehortari, ad summa et eterna quae jam prelibabat exortari, sic dicens:

Presentem populum talibus alloquor: 

Fratres, virtutem, virtutis amate decorem:

Inter vos virtus regnet amiciciae et pacis.

Castus amor, sincera fides, prudentia sana:

Haec sint inter vos, sanctaque religio. 

Ut sitis templum Christi, retinete rigorem

Justitiae, nec vos frangat amor fragilis. 

Ambicio rerum alliciens, carnisque voluptas,

In thalamo fidei semper habete Deum.

Numquam vos fratres damnanda pecunia dampnet:

Nullaque vos fratres deprimat ambicio. 

Este mei memores fratres praecibusque juvate,

Ne nostrum a Sathana prepediatur iter. 

Scripturae sanctae fratres retinete vigorem

Et libros canonum justitiamque Patrum. 

Et super omne quod est fratres retinete pudorem:

Ille pudor turris et quasi murus erit.

O fratres, pro justicia vos nulla procella

Destituat paciens ille beatus erit 

Qui pro justitia certant sua proemia Christus

A dextris Patris preparat Omnipotentis.

In sacramentis fratres in pace colenda

Sit studium vobis haec bona religio.

Este quidem memores legis vos esse magistros

Ad coelos estis inclita scala Jacob.

Orat. Oves michi comissas, Rex suscipe Pastor,

Ne lupus insidians irruat et laniet.

Serva ne pereant per devia quaeque vagando,

Has tibi commendo suscipe Pastor eas.

Suscipe me, Pastor Rex, ne me tradas inimicis, 

Non in me valeat luciferi legio.

Summe Pater rerum, si quem ratione ligavi

Emenda solve parce tuo populo.

Tunc sacramentum vitae calicem quoque Christi

Sumit et exultat spiritus in Domino. 

Et benedicit eis et munit se cruce dicens:

In manibus Christi spiritus ecce meus.

Ad lucem eternam lucem summae Deitatis 

De tenebris mundi migrat et in Domino.

Anno Incarnationis M.C.XX.VI. era M.C.LX.IIII. 


Fratres adstantes de tanti morte patroni

Moerent. O quantus de Patre moeror eis.

O Pater, o patriae solamen, gloria nostra 

Cur dimittis oves quas lupus insidians 

Dilaniare cupit quas in virtutis habens

Frenabat sacrae religionis amor?

Quid faciet clerus quem tu nutrire solebas

Teque cadente cadit, teque ruente ruit?

Conveniunt populi, venit aetas omnis et ordo,

Plangunt in Sancti Praesulis exequiis.

O lux Pontificum, decus omnis religionis;

O lux ecclesiae justitiaque potens.

Vere justitiae, vere pietatis amor:

O dulces epulas pauperibus tribuens.

In membris socians Christum nexosque cathenis

Captivos redimens. O miseras animas. 

Coelesti verbo satians Sathane quoque pollens

O paradisiaca sede locans animas, 

Extirpator haeresum fideique collumpna:

O templum Christi mansio grata Deo.

O studiose nimis in libris religionis

In cannonum libris o studiose nimis.

Pauperibus tua larga manus, tua larga voluntas:

O paupertatis quis revelator erit

Quis sanctae fidei, quis pacis habebit amorem?

Post te cuncta ruunt, teque cadente cadunt. 

O Pater exemplum pretendens spirituale

O Pater, o populi pons, via, scala tui.

Mox corpus eius pontificaliter indutum in techa lignea reponitur, ad Rotensem ecclesiam transfertur, ibique una lamentante clero et populo honorifice deducitur. 


Infirmi veniunt, sanantur de medicina

Quae venit a coelo Pontificis feretrum.

Pangunt (plangunt) poscentes summi Regis medicinam

Illius meritis qui jacet in feretro. 

Vel vestes tangunt quibus illud amabile corpus 

Induitur, venit de fidei thalamo 

Praesulis illius votis coeli medicina

Sanans egrotos de medicante Deo.

Venit et est certum cunctis quod eam medicinam

Incola coelestis de regione boni

Accepit et novit fidei vini vim meritorum 

Et medicina datur ut fidei et meriti.

Est certum quod praebet eam Christus medicinam 

Illius titulis et fidei et meritis. 

Ordinat in coeli regno meritisque beatae

Vitae ditat eum clarificans populo.

Glorificat, monstrat quod ei fuit illis fidelis

Et quod servierit promtus ad omne bonum. 

Quod bene servivit Domino commissa talenta, 

Quod bene multiplicans reddiderit Domino.

Sancto Pontifici tumulum faciunt, sepelitur,

Ad tumulum veniunt, vota, praeces faciunt. 

Infirmi sanantur ibi languentia membra

Ex ope coelesti sana quod reddeunt

Qui Pastor fuit in terris, Pastor supra astra

Efficitur, Pastor ordinat hunc Dominus.

In terris vivens parcebat eos super astra:

Regnatis ipse regit atque tuetur eos.

Sedit autem in episcopatu annis XX. et uno, mensibus VIII. diebus XX. 

Ad cuius venerabile sepulcrum innumera confluit multitudo populorum gaudens ac stupens recentium novitate signorum. Christo namque cui militavit operante per ipsum Beati Raimundi nomine invocato egroti curantur, doemoniaci liberantur, coeci illuminantur, muti locuntur, carceres aperiuntur, compediti solvuntur, contracti eriguntur. De quibus ea quae certissime novimus, compendiose ac veraciter elucidabimus. 

Post foelicis igitur memoriae Raimundi sepulturam modico transacto tempore quaedam mulier in Rotensi vico ubi vir Dei requiescit, filiae suae summo opere condolebat, quae diu incurabiliter febricitaverat. Cui mater taliter ait: O mi dilecta filia, reminiscor sanctissimae vitae illius Beatissimi viri Raimundi, Barbastrensis nuper Episcopi, qui licet videatur temporaliter obisse, tamen firmissime credo illum ad meliorem et perhennem vitam ubi cum Christo regnat emigrasse. In huius itaque meritis filia sperans, si nomen eius confidenter invocaveris, diutinis febribus indubitanter curaberis. Cuius secundum maternum consilium invocato nomine febres cum superfluis humoribus ilico evomuit, prorsusque curata, ut debitas gratias Deo, eiusque servo rependeret, Comite matre cum luminis oblatione ad ipsius sarcofagum gratulanter perrexit. Similiter et altera mulier sacri Praesulis invocans auxilium, simili eventu morbum evasit febrium, gratiasque actura eius venit ad tumulum. Accidit etiam quam plurimos in eadem diocesi febricitare, qui continuo curabantur Sancti Pontifices invocato nomine, atque ad eius confluebant mausoleum, cum gratiarum multiplice actione. Contigit etiam aliud miraculum memorabile in quodam oppido Castellae. Ibi namque duo Christicolae milites compediti et cathenati diu in captione fuerant, nullumque evadendi aditum reperire poterant. Qui sacri Praesulis Raimundi confidenter invocato nomine, ilico expediti ergastulum evaserunt, compedes et kathenas ad eius sepulcrum cum inmensis gratiarum actionibus attulerunt. Deinde quaedam mulier quae diu lumine privata fuerat, ad eius tumulum pernoctatura et oratura venit: hocque impleto ad propria remeavit. Quo regressa sacri Praesulis nomen iterum invocans, visum subito recepit, moxque ante ipsum gratias redditura magna cum exultatione redivit. Postea quaedam foemina quae loquela poenitus carebat, ad beati viri sepulcrum forte venerat, ubi dum stando assisteret, per sacri Antistitis meritum loquendi adepta est officium.

Tot igitur clarescentibus miraculis homo quidam cum filio a nativitate muto ad Beati Raimundi properavit sepulcrum eius humillime implorans suffragium. Ubi patre assistente cum filio ac pie orante pro ipso, mox integritas loquendi confertur puero Sanctissimi Raimundi interventu et auxilio.