sábado, 31 de diciembre de 2022

LXXV. Donatio altera ecclesiae Rotensi facta a Ranimiro, Rege Aragonum, an. MCXXXV. (1135)

LXXV.

Donatio altera ecclesiae Rotensi facta a Ranimiro, Rege Aragonum, an. MCXXXV. (1135) (Vid. pág. 202.)

Sub Christi nomine et eius divina gratia. Ego quidem Ranimirus Dei gratia Rex facio hanc cartam donationis Domino Deo et Sancto Vincentio, et Beato Raimundo Rotensis eclesiae. Placuit mihi libenti animo, obtimo cordis affectu et spontanea voluntate, et propter remedium animae meae et animabus patris et matris meae et fratrum meorum Rex Petrus et Rex Ildefonsus bonae memoriae quibus sit requies, dono atque concedo supra dictae ecclesiae Sancti Vincentii, et Sancto Raimundo, et chanonicis ibidem Deo servientibus in Jaca illas meas tendas quod tenet hodie Natal in illa carniçaria, cum quantum ad illas pertinet vel pertinere debet ad meam regalem vocem. Adhuc autem dono et confirmo in ipsa plaça de ipso castellare in Jaca tantum ut possint ibi facere magnas et obtimas casas ad honorem Dei et Sanctii Vincencii et Sancti Raimundi. Et eodem modo dono atque concedo ipsa mea vinea vetera quae est ibi in ipso vingero de Jaca totum ab integro. Et quidquid ipsa ecclesia Sancti Vincentii potuerit adquirire in ipsa villa Jaccae vel in suo termino dono vel emptione totum sit francum et ingenuum et liberum et securum per cuncta secula, salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula seculorum. Amen. Et quicumque hanc cartam et istut donativum supra scriptum quod ego Ranimirus Dei gratia Rex facio pro mea anima et remedio patris mei Regis Sancii et matris meae Reginae Feliciae, fratrumque meorum venerabilium Regum Petri Sancii, et Ildefonsi praefatae ecclesiae dirumpere vel inquietare voluerit novies componat, et insuper sit excomunicatus, et anatematizatus, et segregatus a Sancta Dei ecclesia, et cum Datan et Abiron quos vivos terra obsorbuit in infernum, abeat participationem. Amen, Amen, Amen. Signum + Regis Ranimiri.

Facta vero hanc cartam donacionis era MCLXXIII. in mense januario (leo juanario) in civitate quae dicitur Osca, regnante me Dei gratia in Aragone, et in Superarbi sive in Ripacurcia, Garcia Ranimirez sub manu mea Rex in Pampilona, Episcopus Garsias in Caesaraugusta, Episcopus Mikael in Taraçona, Episcopus Don Dodus in Osca et in Jaca, Don Garcia Abbas in Leior, Domno Ximino Abbas in Sancti Johannis de illa Pinna (San Juan de la Peña, Penna), Don Martino Abbate in Sancto Victoriano, Comes Arnal Miro Palgarensis in Boil et in Fontetova, Fertungo Galinç in Osca et in Alqueçar, Fertungo Dat in Barbastro et in Petraselez, Enneco Lopiç in Castro et in Napal, Pere Ramon in Stata, Alamaçon in Monte cluso, Mikael de Rada in Tronceto et in Petra rubea, Pere Joçpert in Sancto Stephano de illo malio (Esteban, Esteve, lo Mall), Pere Mir in Banavar. = Ego Raimundus scriptor sub jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci. 

viernes, 30 de diciembre de 2022

LXXIV. Donatio facta ecclesiae Rotensi a Ranimiro Rege Aragonum, an. MCXXXIV. (1134)

LXXIV. 

Donatio facta ecclesiae Rotensi a Ranimiro Rege Aragonum, an. MCXXXIV. (1134) (Vid. pág. 202.) 

A Xps. Ω

In Dei nomine et eius divina clementia videlicet Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego quidem Ranimirus Dei gratia Rex facio hanc cartam donacionis Deo et Sancto Vincentio. Placuit mihi libenti animo, obtimo corde et spontanea voluntate, et propter amorem Dei et animabus patris et matris meae et fratribus meis, cui sit requies, et per memetipsum quod Deus mihi adjuvet in totas meas rancuras ubicumque mihi opus fuerit, dono et concedo ad Deo et ad Sancto Vincentio de Rota, et ad opus de illa camara per vestitos ad illos canonicis qui serviunt ibi die ac nocte, et pro amore de Don Garcia Camarario, dono ibi Blasco Rixa de Montecluso cum sua mulier et cum filiis suis et cum quanta hereditate habent in Montecluso et in Sancto Meterio herema et populata, et cum quanto cinso mihi debent facere, vel pertinet mihi vel pertinere debet ad meam regalem personam, totum ab integro dono ad illa camara ad propriam hereditatem, et quod serviant ibi omni tempore ad illa camara et ad illo camarario qui ibi fuerit, salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per cuncta secula seculorum. Amen. Adhuc autem dono in Montecluso illo meo tralgare et totos alios casales qui sunt prope illa camara de illa via in suso; totum ab integrum dono cum exio et regressio; et ibi faciatis bonas casas et obtimas per ad opus de illa camara, et ut abeatis illas quietas et securas per secula cuncta. Amen. Signum Regis (alpha como un pez) + (cruz) ω Ranimiri. = Facta carta donacionis era M.C.LXXII. in mense decembr. in villa vel castro quae dicitur Luna, regnante me Dei gratia in Aragon, et in Superarbi, sive in Ripacurcia, Episcopus Dodus in Osca, Episcopus Garsias in Caesaraugusta, Episcopus Mikael in Turazona (Tarazona), Comes Urgellensis in Çaracoça et in Boleia (Bolea), Comes Arnal Mir Palgarensis (conde de Pallars) in Boil et in Font tova (Fontova, Fontetoba), Fertungo Galindiz in Osca et in Elson, Fertungo Dat in Barbastro et in Petraselez, Pere Ramon in Stata, Enneco Lopiz in Napal et in Castro, Alamazon in Montecloso, Lope Lopiz in Ricla et in Clamosa, Rodric Petriz in Panno, Sango Ennecones in Abinzanla (Avinzanla). Et ego Raimundus scriptor sub jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.

LXXIII. Donatio cujusdam hereditatis ecclesiae Rotensi facta a Ranimiro Rege Aragonum, an. MCXXXIV. (1134)

LXXIII. 

Donatio cujusdam hereditatis ecclesiae Rotensi facta a Ranimiro Rege Aragonum, an. MCXXXIV. (1134) (Vid. pág. 202.)

A Xps. Ω

Sub Christi nomine et eius divina gratia ego Rannimirus Dei gratia Aragonensium Rex facio hanc cartam donacionis Domino Deo et Beatae Mariae semper Virginis qui est fundata in territorio de Terrantona et Sancto Vincentio Rotensis ecclesiae, et Beato Raimundo. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et propter amorem Dei et remedium animae meae et animabus patris et matris meae Rex Domnus Santius et Regina Felicia, fratrumque meorum Petrus et Ildefonsus Reges quibus sit requies, dono et concedo ad praenominata Beata Maria et Sancto Vincentio illa mea hereditate quod habeo in Sancto Vincentio qui est denante Palo herema et populata. Insuper dono Deo et Sanctae Mariae et Sancto Vincentio, et Beato Raimundo illos meos cluarios et illas casas de illo Poiolo cum quanta hodie habent et in antea adquisierint sive emtione sive et eschalido, excepto quod capud mansum non desfaciant, ut habeant et possideant liberum et franchum ipsi et posteritas eorum; ita ut non donent ullum novenum, nec faciant precharium. Hoc totum quod superius est scriptum dono Deo et ad Sancta Maria et ad Sancto Vincentio et Beato Raimundo et canonicis ibi Deo servientibus ad proprium alodem per facere inde totam lurem (lur : llur : su) voluntatem liberum et franchum per saecula cuncta, salva mea fidelitate et de omni mea posteritate. = Signum Regis (alpha como un pez) + (cruz) ω Rannimiri.

Facta carta in era M.C.LXXII in mense septembro in Sancta Maria de Terrantona, regnante me Dei gratia in Aragone, et in Superarbi, et in Rippacurtia, et electus in Barbastro, Dodus electus in Oscha, Garcia Episcopo in Caesaraugusta, et Michael Episcopo in Tirassona, Comes Arnaldo Miro in Boil, et in Fontetova, Vicecomitisa in Oscha, et Fertungo Galindiz Ferriz in Sancta Eulalia, Lop Fertungon in Albero et in civitate, Fertungo Dat in Barbastro et in Petraselez, Enneco Lopiz in Castro et in Napal.

Et ego Sancius de Petrarubea jussu Domini mei Regis hanc cartam scripsi, et de manu mea hoc signum + feci.