lunes, 2 de enero de 2023

LXXX. Institutio confraternitatis ad defensionem civitatis Barbastrensis, an. MCXXXVIII. (1138)

LXXX. 

Institutio confraternitatis ad defensionem civitatis Barbastrensis, an. MCXXXVIII. (1138) (Vid. pág. 205.)

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis Gaufridus Dei gratia Barbastrensis seu Rotensis ecclesiae Episcopus omnibus fidelibus Christianis et Deum timentibus Episcopis, Abbatibus coeterisque ecclesiae Dei ministris, reliquis quoque christiani nominis titulo presignatis salutem mentis et corporis. Dilectissimi fratres et Domini, non ignotum esse credo vestrae omnium dilectioni qualiter Barbastrensis civitas quae una fuit olim ex melioribus Hispaniae civitatibus Sarracenorum confinio posita, ipsorum persecucione et devastacione et exustione peccatis exigentibus ad praesens sit depopulata. Sed quoniam magna Omnipotentis Dei misericordia propter peccata hominum ab ipsorum defensione auxilium gratiae suae convertit, aliquando et non statim peccatores percutit, nec omnino destruit, sed eos diversis infirmitatibus et tribulacionibus ferit ut convertantur et penitentiam agant, et eis qui convertentur indulget, eosque ab omnibus defendit inimicis, sicut credimus et speramus post multorum milium Christianorum occisiones et captivitates Barbastrensis civitas habitatoribus indulgens et ipsorum exterminio finem imponens, antiqua sanctorum suorum miracula in ipsa civitate cotidie demostrare dignatur. Extra muros namque ipsius civitatis antiquissimam ecclesiam Beatae Eulaliae olim a Christianis hedificatam sed a Sarracenis destructam et desolatam, et hac de causa Christianis ignotam nostris temporibus revelavit et rehedificari praecepit. In qua ecclesia cotidie meritis ipsius Virginis et sanctorum corporum ibi quiescentium Dei cohoperante gratia plura fiunt miracula, ut multorum veridicorum approbant testimonia. Quapropter ego Gaufridus Barbastrensis Episcopus, cum eiusdem civitatis habitatoribus et aliis quam plurimis meae patriae militibus et peditibus et aliis probis hominibus in Dei nomine ad defensionem christianitatis et ad restaurationem ipsius civitatis confratrem me feci. Unde vos omnes, Christi cultores, ut dominos et fratres ammoneo, quatinus huic fraternitati et societati et Christianorum defensioni pro remissione omnium peccatorum vestrorum et absolucionem animarum parentum vestrorum succurratis, et consilium et auxilium prebeatis. Sciatis enim omnes quod Barbastrensis civitas quasi murus hac defensio tocius patriae nostrae sit posita. Quod si ipsa civitas depopulata et Sarracenis fuerit tradita, quod absit, innumerabilis multitudo Christianorum morti et captivitati tradetur, et castella et villae quae plures inde populabuntur et Sarracenis dabuntur. Omnibus itaque hominibus Deum timentibus cuiuscumque sint ordinis et dignitatis, qui ad hanc fraternitatem et societatem et Cristianorum defensionem venerint, ibique steterint vel in eodem loco stantibus de suis rebus consilium et adiutorium fecerint secundum suum posse, ex parte Dei Omnipotentis et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli omniumque Sanctorum et nostra facimus absolucionem et plenam remissionem omnium peccatorum suorum de quibus confessi fuerint et dignam poenitentiam acceperint cum emendacione. Quam absolucionem omnes Archiepiscopos et Episcopos omnimodis deprecamur ut confirment et corroborent, et manu propria subscribant. Facta est haec carta absolucionis et remissionis in Barbastrensi civitate in ecclesia Beatae Eulaliae virginis, mense junio prima Dominica eiusdem mensis anno Incarnationis Domini M.C.XXXVIII. era M.C.LXXVI. Ego Sancius Dei gratia Pampilonensis ecclesiae servus, meritis et intercessionibus Sanctorum supra scriptorum esse particeps exobto, et predictam absolucionem atque confratriam conlaudo et hoc signo corroboro. +. Ego Sancius Nagarensis ecclesiae humilis Minister meritorum Sanctae Eulaliae et aliorum Sanctorum particeps fieri desidero, hac praedictam absolucionem atque confratriam conlaudo, et hoc signo corroboro +. = Ego Michael Dei nutu Tirraçonae Episcopus supra scriptam absolucionem laudo et confirmo et omnium beneficiorum loci illius particeps esse desidero. = Ego Dodo Dei dignacione Oscensis ecclesiae servus supradictam confratriam laudo, et omnium fidelium oracionum ibique factorum seu operum particeps esse desidero. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus similiter laudo et absolucionem confirmo.

sábado, 31 de diciembre de 2022

LXXIX. Consecratio ecclesiae S. Michaelis in castro Cornutellae an. MCXXXVIII. (1138)

LXXIX. 

Consecratio ecclesiae S. Michaelis in castro Cornutellae an. MCXXXVIII. (1138) (Vid pág. 204.) 

(N. E. Hay un corte en la página 376, pero no me impide leer bien casi todas las palabras de la izquierda.)

Inspirante rerum omnium factore et gubernatore Deo, anno ab Incarnatione Domini MCXXXVIII. XI. kalendas decembris Gaufridus Dei gratia Barbastrensis seu Rotensis ecclesiae Episcopus consecravi ecclesiam Sancti Michaelis in castro Cornutellae ad honorem Dei, et dotavi eam de suo proprio, hoc est, de quarto ecclesiae Sancti Tirsi, quae est in termino ipsius castri cum consensu clericorum Rotensium, videlicet, Guillermi Bonifilii Prioris, et Guillermi Petri Archidiachoni, et Raimundi Orioli Archidiachoni, et Petri Exemini et Nicholai et Bertrandi. In primis Petrus Cauzperti (Gauzperti) cum suis filiis, Vidianus cum uxore sua Jordana in Spelunca frigida unum capud mansum: Oria una terra ad illos castelletos de Petra aons: Petrus Arnulfi unam vineam in illa plana de Sancti Tirsi, de oriente Martini Moxon, de occidente vinea Sancti Michaelis: Raimundus Sanauga et Berengarius frater eius unam terram ad fontem mentirosam, de oriente Ramon Altenir de occidente Guillem Mir: Mirgitard unam terram Arabinat, de oriente Mirdach, de occidente Sancti Michaelis: Bernardus Ganuza et Petrus Miro unam terram ad filat cum suis arboribus, de oriente et de occidente sua hereditate: Guillermus Petri Castellanus unam vineam ad illa sponda, de oriente Sancti Michaelis, de occidente Mirez: Oria una vinea ad illa sponda, de oriente Sancti Michaelis, de occidente Mirez: Galin Crescent unam terram in Arbas, de oriente Ramon Ferruza, de occidente Ramon Sunger: Agnes, filia Petri Gauzperti unum capud mansum in Fromigares nomine Dominicus: Bernard Bernard unam terram ad illa Paul, de oriente Mirgitard, de occidente via: Bernat Vita et Pere Pere unam terram ad Gissera, de oriente Mir Sunger, de occidente stirpe: Vita unam terram in illa Solana Sancti Martini, de oriente et de occidente Sancti Michaelis: Galin Asner una terra a cap Duran, de oriente Sancti Michaelis, de occidente torrentem: Martin Pere de Alos una terra a Casellas novas, de oriente torrente, de occidente filius de Guillen Arnalt: Geraldus et Miro frater eius una terra ad collum de villa plana, de oriente torrente, de occidente collo: Ramon Artal una terra et uno cannamare ad illo collo, de oriente torrente, de occidente via: Galin et Ramon Mir una terra ad illa torrecella, de oriente stirpe, de occidente Johan de Clarasvalles: Ramon Mir Baiul una terra in Alos, de oriente Martin Musca, de occidente Pere Bofil.

LXXVIII. Excerpta ex donatione Ranimiri II. Regis ad Rotensem ecclesiam qua plura de se ipso gesta narrat.

LXXVIII.

Excerpta ex donatione Ranimiri II. Regis ad Rotensem ecclesiam qua plura de se ipso gesta narrat. (Vid. pág. 204).

Ex Libr. virid. eccl. Illerden. fol. 5. 

Sub imperio Summae et Individuae Trinitatis Ranimirus divina dispositione Aragonensium Rex gloriosi Regis Santii filius. Quanta ordinatissimo supernae dispensationis consilio licet inmerita vel indebita parvitati meae a Deo subvenerint praesidia, universos totius regni mei populos proceres ac primates scire et cognoscere cupio. Primum quidem a praefato patre meo bonae memoriae Rege Santio sacris litterarum studiis in Thomeriensi monasterio (San Ponce de Tomeras) traditus, atque sub Beatissimi Benedicti sanctissimo ordine a Deo servientibus ibidem fratribus in puerilibus annis simpliciter educatus, puerilem transegi etatem. Unde saecularium nobilium virorum more adprime educatus feliciter succedente vel aminiculante fortuna Summi Patris juvamine fultus, ad altiora ecclesiastici ordinis tendere cupiens, apud Sanctorum Facundi et Primitivi monasterium abbatilis offitii fui functus electione. De qua de bono in melius veluti per gradus et de virtute in virtutem proficiendo sucerescens Burgensis episcopatus electus extiti. Set quia huic a Deo predestinatus nec debitus fueram, brevi temporis dilapso spatio Pampilonensis cathedrae suscepi electionem. Deo itaque miserante cui omnia praeterita, praesentia et futura sunt praesentia, in posterum rescipiente, post modicum temporis intervallum clero et populo advocante et fratre meo Rege Adefonso annuente, Barbastrensis seu Rotensis Sedis electus brevissimo transacto dierum numero eoque feliciter per obitum a praesenti viatu sublato, non honoris ambitione vel elationis cupidine, sed sola populi necessitate et ecclesiae tranquillitate et plena boni animi voluntate regiae potestatis et dignitatis culmina suscepi, fratrisque successi. Uxorem quoque non carnis libidine, sed sanguinis ac proieniei restauratione duxi. Ex qua factore et gubernatore omnium Deo auctore sobole procreata, et per eam nobilissimo filio Barchinonensi videlicet Comite Raimundo Berengario adquisito regnoque his tradito (Alfonso II de Aragón), pro redemptione et remissione peccatorum meorum et requie animarum gloriosi patris mei Santii, aliorum parentum et fratrum meorum dono Deo et Beato Vincentio et Dompno Gozfrido Barbastrensi Episcopo per me et post me eidem ecclesiae subrogato et canonicis ibi Deo servientibus ecclesiam et villam quae dicitur Visense cum omnibus suis terminis heremis et populatis. Sequuntur aliae donationes quae ad rem non pertinent. Deinde sic concludit. = Sig+num Regis Ranimiri. = Facta vero hanc cartam era M.C.LXX.II in mense november, in villa que vocatur Jacha, regnante Domino nostro Jhesu Christo in coelo et in terra, et sub eius imperio ego Ranimirus Dei gratia Rex in Aragonia, in Superarbi et Ripacurcia, et sub imperio meo gener (gendre; yerno) meus Raimundus Comes Barchinonensis (Ramon Berenguer IV) in omni regno meo, Episcopus Gauzfridus supra scriptus in Barbastro et in Rota, Episcopus Dodo in Oscha et in Jacha, Episcopus Bernardus in Caesaraugusta, Episcopus Michael in Taraçona, Episcopus Santius in Irunia, Comite Arnal Pallariensis in Fontetoba et in Alascorra (Alasquarr), Pere Mir in Benabarre, Peire Gauzpert in Sancto Stephano, Petro Raimundo de Ril (de Eril, Erill) in Capella et in Castro, Dompno Gombaldo in Saturrue (Sadarrué), Michael et Bernart Pere in Petra rubea, Pere Raimundo in Stata, Fortunio Guerra in Arrosta, Lope Sangiz in Atares. = Ego Santius de Petra rubea jussu Dominis meis Regi Ranimiro, et Raimundus Comes Barchinonensis hanc cartam scripsi et hoc signum + feci.