jueves, 26 de enero de 2023

VI. Constitutiones per dominum Raymundum, Ilerdensem Episcopum editae in sinodo in sua cathedrali ecclesia celebrata, an. MCCCXXV. (1325)

VI.

Constitutiones per dominum Raymundum, Ilerdensem Episcopum editae in sinodo in sua cathedrali ecclesia celebrata, an. MCCCXXV. (1325) (Vid. pág. 6.) 

Confirmat constitutiones predecessorum suorum.

Anno Domini millessimo CCC.XXV. die veneris quae fuit pridie kalendas junii, nos Raymundus miseracione divina Ilerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam synodum celebrantes predecessorum nostrorum vestigiis inherentes constitutiones factas per predecessores nostros concedimus, approbamus et irrevocabiliter per omnia confirmamus.

Quod Rectores in latino et in vulgari habeant precepta Decálogi et Sacramenta ecclesiae, virtutes et vitia que parrochianis exponant.

Verum quia notitia catholicae fidei cuylibet ortodoxo est necessaria ad salutem et eius ignorantia periculosa quam plurimum et nociva, statuhimus ut quilibet Rector parrochialis ecclesiae in scriptis habeat in latina et vulgari lingua articulos fidei, precepta Decalogi, Sacramenta ecclesiae ac vitiorum species et virtutum et quater in anno ipsa populo sibi comisso publicet vel faciat publicari, videlicet in festivitatibus Nativitatis Domini, Resurrectionis, Pentecostes et Asumptionis Virginis gloriosae et in diebus dominicis Quadragessimae.

Quod si Rectores, Vicarii vel eorum locatenentes negligentes fuerint in predictis, per nos tanquam trangressores preceptorum majorum acriter punientur.

Excomunicati sunt qui falsum ferunt testimonium et qui eos ad hoc inducunt. 

Causarum et litium dispendiosa protractio, quae plerumque per falsorum testium dicta nequiter procreatur poenarum est adjectione cohibenda. Ideoque statuhymus ut falsi testes mediatores et alii eos inducentes ad falsa testimonia perhybenda ipso facto sententiam excomunicationis incurrant a qua, nisi postquam eis satisfecerint quibus dampna per depositiones et inductiones huiusmodi illata fuerint, nullatenus absolvatur. Presentem vero constitutionem Abbates, Priores, Rectores Vicarii et earum locatenentes in suis ecclesiis in festivitatibus solempnibus publicent vel publicari faciant, cum major ibi aderit populi multitudo.

Decimae vel primitiae non retineantur per aliquem, licet illi ad quos pertinent aliquid debeant ei: contra faciens excomunicationem incurrit.

Animarum periculis et malignantium fraudibus occurrere cupientes hanc constitutionem sanccimus, ne aliquis Abbas, Prior, Rector, Vicarius aut beneficiatus cuiusvis ecclesiae aut alius quicquam clericus aut laycus nostrarum civitatis vel diocesis decimas aut primitias ecclesiis vel personis ecclesiasticis debitas scienter de propriis possesionibus retineant aut de alienis per alium seu alios retineri faciant vel procurent pretextu debitorum quae eis vel aliquibus aliis debeantur per aliquem vel aliquos ad quem vel quos in solidum aut comuniter vel divisim pertineant decimae vel primiciae antedictae aut alia quavis accione vel quaesito colore. Qui vero secus presumpserit, excomunicationis sententiae se noverit subjacere, a qua viventes nisi prius illis quibus per hoc dampnatum fuerit satisfecerint prout patiuntur facultates eorum, nullatenus absolvantur, nec etiam in mortis articulo constituti nisi ut premititur satisfecerint, vel de satisfaciendo eisdem suficienter prestiterint cautionem: poenis aliis contra tales qui fures seu raptores sunt censendi jam statutis in suo robore nichilominus permansuris.

Quod Rectores in ecclesiis suis publicent capitulum unicum De consanguinitate et affinitate in ecclesia et in majoribus festivitatibus.

Cum juxta statutum generalis concilii eos qui in gradibus consanguinitatis vel affinitatis constitutione canonica interdictis matrimonium seu nuptias contrahunt, excomunicationis sententiae non sit dubium subjacere, statuhymus et in virtute obedientiae precipiendo mandamus universis et singulis Rectoribus et Vicariis ecclesiarum nostrarum civitatis et diocesis et eorum locatenentibus ut ipsi in suis ecclesiis parrochialibus in quatuor anni festis precipuis et in diebus dominicis Quadragessimae dictam generalis concilii constitutionem publicent aut faciant publicari. 

Quod Rectores publicent in suis ecclesiis capitulum Omnis utriusque sexus, De penitent. et remission.

Poenitentiae Sacramentum quod omni fideli postquam ad annos discretionis pervenerit est necessarium ad salutem, a nullo est aliqualiter negligendum. Ideoque universis Rectoribus et Vicariis ecclesiarum sub poena excomunicationis praecipiendo mandamus ut constitutiones generalis concilii quae incipit Omnis utriusque sexus maxime quod ad poenas non confitentium aut non comunicantium quae sunt in viventes ab ingressu ecclesiae arceantur, et morientes careant ecclesiastica sepultura, singulis diebus dominicis a Septuagessima saltem usque ad Pascha in suis ecclesiis publicent vel faciant publicari.

Rectores publicent in ecclesiis capitulum Cum infirmitas De penitent. et remission. 

Cum infirmitas corporalis nonnumquam ex peccato proveniat, et propterea provide fuerit in generali concilio statutum ut medici corporum cum eos ad infirmos vocari contingerit, ipsos infirmos ante omnia moneant et inducant ut medicos advocent animarum, ut postquam fuerit infirmo de spirituali salute provisum, ad corporale remedium medicinae salubrius procedatur, cum causa cessante cesset effectus inibitumque fuerit medicis antedictis ne pro corporali salute aliquid aegris suadeant quod in animarum periculum convertatur ad haec sancta constitutio in civitate et diocesi Ilerdensi hactenus negligenter fuerit observata; ideo universis Rectoribus et Vicariis ecclesiarum dictarum civitatis et diocesis districte in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus quatinus in quatuor festivitatibus, videlicet Nativitatis Domini, Paschae, Pentecostes et Assumptionis Virginis gloriosae ac singulis diebus dominicis Quadragessimae annis singulis populo eis comisso prefatam constitutionem publicent, ac ipsos medicos ad eius observationem efficaciter moneant et inducant, eos quidem medicos qui constitutionis jam dictae post dictam publicationem fuerint trangressores ab ingressu ecclesiae arcendo juxta constitutionem predictam.

Quando talia generalis imponitur seu taxatur, sufficit vocare Rectores qui presentes sunt in civitate Ilerdensi.

Cum a tempore quando Romana curia fuit partibus istis propinqua, plures nuncii Domini Papae, cursores, domicelli et Legati quibus per Prelatos, Rectores et clericos et ecclesiasticas personas habet necessario provideri, frequentaverint frequentius et frequenter transitum facere per civitatem et diocesim Ilerdensem quam consueverint temporibus retroactis quodque pro eo quia expensae dictarum provisionum ad magnas quantitates aliquotiens non ascendunt, contigit quod nec synodus convocatur, nec Rectores citantur ad taxandum personas ecclesiasticas in predictis, set taxantur in absentia illo pretextu, videlicet ne pro modo ut predictum idem Rectores vexentur laboribus et expensis, quia cum quod omnes tangit ab omnibus debet approbari, considerando quod non multum laboriosum aut suspectuosum erit Rectoribus in dictam civitatem residentiam facientibus, si ad talia pro aliis Rectoribus diocesis evocentur. Ideo sancta instante synodo statuhymus quod quandocumque et quotienscumque pro talibus expensis vel aliis similibus causis ipsis Rectoribus pretermissa convocatione synodi seu dictorum Rectorum subsidium imponi habeat seu taxari, vocentur Rectores ecclesiarum civitatis vel diocesis qui tunch presentes fuerint in civitate predicta, qui compoto expensarum impositioni ac taxationi dicti subsidii loco dictorum Rectorum et aliorum beneficiorum absentium valeant interesse. Quibus siquidem convocatis, sive affuerint sive non, ceteri Rectores et beneficiati diocesis pro eo quod vocati non fuerint, non valeant conquaeri, aut se subtrahere a solutione eius in quo taxati fuerint per Episcopum et Capitulum in predictis.

Constitutiones synodales.

Quod nullus missas quas injungit celebret. Clericus obligans ornamenta ecclesiae et spetialiter calices est excomunicatus. Clericus si irato animo cultellum abstraxerit, solvat quinquaginta solid. Nullus clericus vadat sine lumine post campanam per civitatem vel villam, alias solvet V. solidos. 

Si aliquis mutuaverit clerico ludenti ad taxillos non potest repetere, et clericus solvat X. solidos; et si lusit in ecclesia vel ciminterio solvat XX. solidos. Quod cartelli non recipiant sine sigillo Episcopi. Quod exequutores testamentorum negligentes exequi infra annum, sunt ab ingressu ecclesiae suspensi. Sortilegi et recurrentes ad eos et blasffemantes publice nomen Christi vel Beatae Mariae sunt excomunicati. Portionarii et alii beneficiati tenentur interesse horis diurnis pariter et nocturnis. Non obstante quod institutores non fecerint mentionem. Clericus retinens decimas vel primitias de possesionibus propriis vel procurans alienis provide retinere est excomunicationis sententia innodatus. Ponere Vicarium sine licentia Episcopi et ipse positus solvent XX. solidos. Permittentes extraneum clericum celebrare sine litteris Episcopi, nisi causa devotionis secrete, solvat X. solidos. Nullus beneficiatus celebret trentenarium sine licentia Episcopi, alias solvat XXX. solidos. Quod Rectores habitent in domibus ecclesiarum suarum, et eas reficiant, alias nisi moniti et coet. sunt suspensi a beneficiis. Quod Rectores successores non tenentur ad solvendum debita predecessorum nisi Episcopus firmaverit, et publicetur ter in anno. Quod flectuentes genua et dicentes ter Ave Maria in pulsatione campanae crespusculi, habeant XL. dies indulgentiae. Quod associans Corpus Christi sine brandone XX. dies, cum brandone vero XL. dies habeant indulgentiae. Quod dicatur Ave Maria, antequam horae B. Mariae incipiantur Quod Pater noster dicatur sub silentio, antequam horae majores incipiantur. Quod pulsetur campana ad elevationem Corporis Christi, et flectentes genua et dicentes Pater noster et Ave Maria habeant XL. dies indulgentiae. Quod clericus in sacris et beneficiatus quaestor in quacumque quaestoria est excomunicatus, et beneficiatus suspensus a beneficio. Quod clericus beneficiatus recipiens mutuo ultra quinquaginta solidos, obligans bona ecclesiae, mutuans et fidejussores parrochiani sunt excomunicati.

Constitutiones parrochiales. 

Quod parrochiales ecclesiae non attribuentur laycis. Quod occupans vel retinens aliquid de bonis clerici defuncti, nisi requisitus restituerit, est excomunicatus, et est etiam sinodalis scilicet Domini Poncii. Quod mulieres Christianae morantes cum Judeis sunt excomunicatae, et debent publicari quolibet anno ubi Judei morantur. Quod festum Beatae Thecle, quod est VIII. kalendas octobris, colatur. Quod clericus sustinens excomunicationem per sex menses, solvat X. morabatinos: per annum vero XX. morabatinos solvat, et si ultra, est suspensus a beneficio. Quod ministrans alieno parrochiano ecclesiasticum sacramentum, solvat X. morabatinos. Quod evocans clericum coram judice seculari est excomunicatus. Quod Rectores ecclesiarum celebrent infra tres menses postquam fuerint promoti; alias sunt suspensi a beneficio. Quod obligans bona beneficii sui sub sigillo regio est excomunicatus. Quod … et publicetur quater in anno. Quod Sarraceni non proclament, alias domini eorum sunt excomunicati, et loca quae habent in diocesi interdicta. Quod volens celebrare possit cuilibet presbytero ydoneo confiteri, et ab eo absolvi. Quod layci detinentes ecclesias parrochiales, nisi infra duos menses dimisserint, sunt excomunicati. Quod constitutio contra invasores servetur, ex quo sciatur in aliis locis vicinis servari. Quod Christiani non intersint circumcisionibus vel nuptiis Judeorum causa honorandi; alias sunt excomunicati. Prohybetur sub poena excomunicationis (se lee excomunitionts) et maledictionis eternae, ne quis carne comedat diebus jejunii, nisi de licentia confessoris, et tunc absconso. Quod Rectores ecclesiarum et habentes beneficia curata ratione quorum et coet. celebrent decies in anno; alias sunt suspensi a beneficio. Quod sepelientes corpora defunctorum contra constitutionem Item cum quidam, sunt excomunicati. Quod visitantes pro Archiepiscopis vel Episcopis non recipiant nisi IIII. solidos Barchinonae, vel III. solidos Jaccenses, nec numerum eventianum extendant; alias sunt suspensi a visitationis officio. Quod deneguantes justitiam clericis vel eos bamyetes (sic) sunt excomunicati. Quod clericus non faciat heredem clericum vel laycum in bonis ecclesiae, alias bona sunt pauperum.

V. Constitutiones editae per Dominum Pontium de Vilamuro Ilerdensem Episcopum, an. MCCCXXIII. (1323)

V. 

Constitutiones editae per Dominum Pontium de Vilamuro Ilerdensem Episcopum, an. MCCCXXIII. (1323) (Vid. pág. 5.) 

Confirmat constitutiones predecessorum.

Anno Domini MCCCXXIII. die jovis, quae fuit XIIII. kalendas junii, nos Pontius miseratione divina Ilerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam synodum celebrantes, ad instar predecessorum nostrorum laudamus et approbamus constitutiones factas per predecessores nostros, et irrefragabiliter per omnia confirmamus. 

Casus reservati Episcopo vel eius Officiali. 

Quia nonnulli parrochiales curati et alii confessiones in nostra diocesi audientes eos quorum confessiones audiunt in casibus non concessis, ymo et interdictis eosdem interdum de facto non sine gravi periculo animarum absolvunt, pretendentes se ignorare casus eis prohybitos vel etiam Episcopo reservatos; ideo nos Pontius, miseratione divina Episcopus Ilerdensis volentes animarum periculis quae ex predictis proveniunt, ne sanguis in hiis extendentium de nostris requiratur manibus, providere, sacra approbante synodo, auctoritate constitutionis presentis universis et singulis curatis parrochialibus et aliis quibuscunque audiendas confessiones in nostra diocesi canonice deputatis vel deputandis in posterum, facimus manifestum, quod absolutio excomunicatorum vel interdictorum, et etiam eorum qui in casibus infra scriptis in nostra diocesi derelinquerint, eis est penitus interdicta. Ut autem eos qui sine culpae genere excomunicationem vel interdictum per provintiales vel sinodales constitutiones incurrerint, quilibet manifestus scire possit, eos etiam aliquos qui per constitutionem Sedis. Apostolicae in certis casibus qui frequenter occurrunt, excomunicationem nodantur, quamvis in illis sicut aliis a jure comuni positis nullus valeat excusationem, ignoranciam allegare hic spetialiter annotamus. Capientes igitur clericos aut captos et detinentes vel alias in eos violentas manus inicientes et si judices saeculares existant, excomunicati sunt ipso jure. Sed in justicia saeculari flagrante maleficio, in furto, rapina, homicidio, raptu mulierum aut cudendo falsam monetam vel etiam alias de judicis ecclesiastici licentia clericum comprehendit non ut vindictam ipsum exerceat, set ut evadere judici ecclesiastico reddat. Cumque sit captum confestim eidem remitat ipsum justiciam ex hoc nullam poenam incurrere credimus, nisi in hiis forsam ex proposito extendatur. Judicantes et scienter quod usurae solvatur aut cum repetentur non restituatur, et statuta contra libertatem ecclesiasticam facientes vel edita observantes ac exigentes lezdam vel pedagium a personis ecclesiasticis pro rebus quas non causa negociandi deferunt vel transmittunt. Sepelientes etiam in ciminteriis ecclesiarum interdicti (leo intredicti, y se repite más abajo) tempore in casibus non concesis a jure corpora defunctorum vel publice excomunicatos aut nominatim interdictos vel etiam usurarios manifestos. Vendentes etiam aut portantes seu mittentes arma vel victualia Sarracenis in quo Sarracenis in locis Christianorum degentes non intelligimus ipso jure quod statuta Sedis Apostolicae excomunicationis sententia sunt ligati. Set et invasores, raptores et depredatores hominum, ecclesiarum, ecclesiasticarum rerum et locorum religiosorum et factores et receptatores eorum, dummodo personae de quibus quaerelam habuerint, paratae fuerint juri stare. Diffidantes insuper clericos fatica juris in suo judice non inventa, nisi diffidamenta huiusmodi postquam et moniti fuerint revocaverint. At Christiani cum Judeis in simul et in eisdem domibus habitantes auctoritate provintialis concilii et ipso sententiam excomunicationis incurrunt. Illi preterea qui sortilegii aut divinatores crimen docendo vel consulendo comittunt et Christi nomen vel Beatae Mariae Virginis publice blasfemantes, aut matrimonium clandestinum, id est, preter presentiam parrochialis curati presbyteri contrahentes, necnon et quivis alii quam manumissores post mortem alicuius rectoris vel vicarii perpetui ecclesiae parrochialis testantis aliquis de bonis relictis rapientes vel etiam occultantes aut eorum consiliarii et fautores el illi etiam qui se fidejussores vel principales debitores constitutos pro beneficiatis personis suorum beneficii redditus ultram sumam L. solidorum Jaccensium sine firma Episcopi obligantibus excomunicationis incurrunt sententiam ipso facto. Manumissores vero morientium qui infra annum pias non compleverint morientium voluntates, set in hoc extiterunt negligentes ac etiam illi qui in ecclesiis vel ciminteriis ducunt coreas, cantilenas illicitas cantant vel ludos taxillorum exercent, donec ad cognitionem Episcopi vel parrochialis curati de excessu huiusmodi satisfecerint, ab ingressu sunt ecclesiae auctoritate constitutionum sinodalium interdicti. Statuendo insuper declaramus quod Episcopo est reservata absolucio in casibus infrascriptis videlicet ... homicidam, oppressorem vel expositorem filii vel filiae et incendiarium, perjurium, sacrilegium, simoniacum, falsarium instrumentorum vel monetae, falsum tulisse testimonium, raptorem virginis aut publicum blasphemum Sanctorum vel comississe incestum cum consanguinea, affine, sanctimoniali et seu comissisae cum bruto animali vel contra naturam aut publice usuras exercuisse se fateatur, vel ex aliqua causa auctoritate provintialium vel sinodalium constitutionum, aut de mandato Episcopi vel eius Officiali in genere vel in specie excomunicatus fuerit nuntiatus, quamvis non appareat de sententia inde lata, in predictis tamen casibus juxta consuetudinem hactenus observatam Officiali Illerdensi absolvendi vel absolutionem comittendi permittimus potestatem. Quocienscumque igitur in predictis vel aliquo predictorum parrochiales curati vel confessiones in nostra diocesi ut predicitur audituri confitentes sibi quos juxta qualitatem personarum et alias circunstancias prudenter et caute perpensius interrogare procurent, sciverint vel audierint delinquisse illos statim ad Episcopum vel officialem Ilerdensem pro obtinenda absolutione vel recipiendo consilio remittere non postponant, cum illos absolvere nequeant, nisi fuerint in mortis articulo constituti quo casu si ad Episcopum vel eius Officialem predictum ante mortem huius confitentium nequeat quomodo verisimiliter recursus haberi, licitum sit eisdem illos absolvere, dum tamen prius per eos illis quibus ad restitutionem vel ecclesiam emendam pro injuria teneantur prout paciantur facultates eorum satisfecerint competenter, vel si satisfactionem huiusmodi tunc praestare nequiverint de restitutione, vel emenda et ad cognitionem Episcopi vel Officialis juxta eorum facultates facienda eisdem ydonee hoc est per pignora vel fidejussores idoneos cum publico instrumento causam huiusmodi et etiam quantitatem vel rem ad quam restituendam teneantur prout expressius et comodius fieri valeat continent ... sit tantum. Quibus etiam injungatur ut cum convaluerint Episcopi vel officialis conspectui pro obtinenda absolutione vel recipiendo consilio se presentent. Quam insuper cautionem in tali articulo volumus prius recipi etiam in illis casibus in quibus per sacros canones pena excomunicationis interdictis infligitur: cuius relaxatio Sedi est Apostolicae reservata. In aliis autem casibus quibus absolutio Episcopo est permissa, licitum sit eisdem curatis et aliis confessiones ut predicitur audituris absolvere confitentes dum tamen talia non sint propter quae episcopalis dignitas sit consulenda de jure. Predictam igitur formam in audiendis confessionibus et absolutionibus vel consiliis impendendis in nostra diocesi districte sub obtestatione divini judicii precipimus observari. Non servantes autem eandem tanquam transgressores canonum et preceptorum majorum se noverint puniendos, quamvis autem casus predictos qui generaliter tam clericos quam laycos tangunt, duxerimus expressandos, non tamen per hoc in aliis casibus in quibus per constitutiones Sedis apostolicae aut provintiales aut synodales vel intredicti sententiae sunt prolatae vel proferunt interdum concessum ymo denegatam curatis et aliis confessiones ut predicitur audituris intelligimus potestatem presentem igitur constitutionem et per Rectores curatos animarum nostrae diocesis in missalibus vel aliis libris ad hoc ydoneos ne in posterum super hiis se valeant aliquo velamento ignorantiae escusare, scribi precipimus et apponi.

Rectores per se vel ydoneum substitutum recipiant instrumenta de quibus retineant protocolla in ecclesia vel abbatia quae non audeant exinde extraere: et si fecerint ingressus ecclesiae eis interdicitur.

Quoniam propter utilitatem publicam introductum est, ad gestorum probationem et rey memoriam sempiternam fieri publica instrumenta, expedit ut circa illa quae comiti vel obmitti per deputatas personas ad huiusmodi videmus officia congruum remedium apponamus. Statuhimus igitur sacra sinodo approbante quod Rectores et Vicarii perpetui ecclesiarum nostrae diocesis quibus de antiqua et de approbata consuetudine competit conficere vel confici facere publica instrumenta, nullam personam ad recipienda vel conficienda publica instrumenta deputent vel assignent, nisi prius persona huius quae ad haec peritiam habeat competentem, in posse huiusmodi Rectoris vel Vicarii perpetui corporaliter prestiterit juramentum, quod cirqua recipienda vel conficienda huius instrumenta, prout tenetur fideliter se habebit. Volumus etiam et statuimus quod de omnibus instrumentis ante quam redigantur in mundum, retineantur protocolla seu memorialia quae in libris sive in quaternis non autem in cedulis redigantur, et in aliqua caxia infra abbatias vel ecclesias seu domos ecclesiarum sub fideli custodia clavibus conserventur. Et quia plerumque Vicarii annuales vel alii redditus ecclesiarum vel scribaniarum huiusmodi arrendantes, finito suae arrendationis tempore huius protocolla seu memorialia pretextu salarii sibi debiti pro conficiendis inde instrumentis publicis secum portant, unde illi pro quibus huius instrumenta faciunt cum ea sibi reddi cupiunt et nequeunt apud ecclesias huiusmodi memorialia invenire, coguntur interdum huc et illud discurrere pro habendis huius instrumentis non sine sui detrimento et Rectorum aut Vicariorum apud ecclesias residentium molestia importuna, ideo statuendo sancximus quod arrendatores huiusmodi suae arrendationis finito tempore protocolla seu memorialia huiusmodi apud ecclesias ipsas ut predicitur conservanda teneantur omnino dimittere ea, secum nullatenus portaturi. Qui vero contra huiusmodi tenorem ante juramentum ut predicitur prestitum ausus fuerit recipere vel conficere instrumenta, aut huius protocolla seu memorialia finito suae arrendationis tempore secum ferre, ingressu ecclesiae eo ipso sibi noverit interdictum.

Por si las moscas, de Arturo Ortega Morán

 Ponte condón por si las humanas, moscas


Por si las moscas, de Arturo Ortega Morán

Decía Augusto Monterroso: «Hay tres temas: el amor, la muerte y las moscas». Luego añadía:

La mosca invade todas las literaturas y, claro, donde uno pone el ojo encuentra la mosca. No hay verdadero escritor que en su oportunidad no le haya dedicado un poema, una página, un párrafo, una línea; y si eres escritor y no lo has hecho te aconsejo que sigas mi ejemplo y corras a hacerlo.