lunes, 30 de enero de 2023

XXXIV. Donatio villae de Abella facta a Guillelmo Comite monasterio Lavascensi: an. DCCCCXCVII. (997)

XXXIV.

Donatio villae de Abella facta a Guillelmo Comite monasterio Lavascensi: an. DCCCCXCVII. (997) (Vid. pág. 114.)

Ex Cartor. monast. Lavacensis. fol. 19. b.

Magnum constat nobis divinum praeceptum domum Dei hedeficare, et de rebus meis honorare atque concedere. Ideoque factus in Dei nomine in anno Trabeationis Domini nostri Jhesu Christi in era millessima XXIIII. indiccione VII concurrentem luna VIIII. VII idus decembris anno XII imperii ego Guillermus filio Sungero prolis et gratia Dei Comes, et Stephania Comitissa expuncxit nobis Deus et Trina Maiestas ut aliquid de rebus nostris vel parentum nostrorum concedere debeamus Deo sicut et facimus scriptura elemosinaria ad Regina mundi gloriosa matrem Domini nostri Jhesu Christi almae virginis Mariae, vel Sancti Petri, et Sanctae Crucis et Sancti Laurenti cuius ecclesias fundatas sunt in sacro argisterium Lavavis quae est situs prope flumen Nocharia. Sic donamus ego Guillermus supra scriptum Comes et Stephania Comitissa ad supra dicto coenobio ipsa villa quae dicitur Abella, quod est prope ipsum castellum de Atonze cum suum alode que unquam ibi decima dedit, cum suis paschuis et rubturis atque pratis et silvis et instrumentis et cultis et incultis et exio et regressio et fontes et homines et omnia quae ibidem sunt vel qui adveniendi sunt, et quantum possent hedificare aut emere de medio, aut III. aut IIII., vel condirigere plena licencia eis concedimus. Omnia haec donamus ad servientes et militantes Deo, idest, serve Dei Abba, Johannes monachus, Ennecho monachus, Bradila monachus, Martinus monachus, Bardina monachus, et coeterorum fratrum monachorum vel clericorum quae sunt in monasterio Lavavis vel quae adveniendi sunt. Haec omnia conlata sit Deo omnique tempore pro amore Dei et remissionem peccatorum nostrorum et zabulo teterrimo effugiendum, et statum sanctae Dei Ecclesiae erigendum, ut remuneratione ad ethereo arbitrem ad ultimum consequi valeamus, et cum Sanctis omnibus porcionem accipiamus. Et est manifestum quod si ego Guillermus Comes aut de filiis meis aut alius Chomes, vel quilibet iuncta persona hominum, que hanc scriptura venerit contradicere aut disrumpere, in primis ira Dei incurrat super eum, et a liminibus Sanctae Dei ecclesiae et sanctam comunionem extraneus sit. Facta ista carta elemosinaria VII. idus decembris regnante Rodiberto anno XII, regnante Guillermo Comite. = Sig+num Guillermo Comite et Stephania Comitissa que hanc carta elemosinaria rogaverunt scribere, et testes ad roborandum firmare. = Sig+num Arnaldo, filio Unifredo. = Sig+num Raimundo, filio Barone. = Sig+num Guilimundo, filio Bonofilio. = Sig+num Jheremias, filio Altemiro. = Gondebaldus visor fuit. = Erimandus visor fuit. = Guillermus visor fuit. = Isarnus visor fuit. = Ennecho presbiter scripsit +. 

XXXIII. Facultas edificandi ecclesiam Sanctae Mariae de Lavaix Abbati Trasoaldi a Fridelo, Comite et Marchione concessa: an. DCCCVIII. (808)

XXXIII.

Facultas edificandi ecclesiam Sanctae Mariae de Lavaix Abbati Trasoaldi a Fridelo, Comite et Marchione concessa: an. DCCCVIII. (808) (Vid. pág. 112.)

Ex Cartor. monast. Lavascensis, fol. 74.

In Dei nomine et individuae Trinitatis qui est verus Deus: ego Fridelo Comes et Marchio propter nimiam caritatem qua dilexit nos Deus, et propter ammonicionem scripturatum et vitae sanctorum Patrum qui bene vivendo et in servicio Dei laborando et sua ad instruendas Dei ecclesias sive ad sustentaciones pauperum largiendo vitam meruere post mortem accipere: ideo compunxit me summa Divinitas et ammonicionem Trasoaldi, religiosi Abbatis qui ipse mihi monens petiit pro Christo qui precipit tribuere Omnipotenti, quod ego Fridelo, Comes et Marchio ad edificandam et instruendam ecclesiam Sanctae Mariae in loco qui dicitur Lavais juxta fluvium Nogarie, dedissem talem huic predicto monasterio libertatem ut quidquid in omni comitatu Pallariensium sive donativo sive comparacione vel pro quolibet lucro a me vel a parentibus vel successoribus meis acciperet, francum et ingenuum habeat in sempiternum. Et ideo ego Fridelo, Comes et Marchio, misericordia Dei compunctus, pro amore Dei et Sanctae Genitricis eiusdem et omnium Sanctorum, et propter remissionem peccatorum meorum, et propter spem remuneracionis vitae eternae et salvacionem animae meae et animarum omnium parentum meorum, scilicet etiam et pro nimio amore et magnis meritis praedicti Trasoaldi Abbatis dono et concedo pro me et pro omni progenie mea nata et ventura posteritate ad praedictum monasterium Sanctae Mariae de Lavais et omni ibidem conventui servientium monachorum praesentium et futurorum, sicut supra scriptum est et exquisitum. Ut omne quod Abbas praedicti monasterii, vel successores eius infra terminos comitatus Pallarensium jure de me, aut de parentibus, aut successoribus meis vel de aliquibus personis illis donando, vel ipsi comparando vel quolibet jure lucrando ad edificacionem ecclesiae vel ad sustentacionem suorum servientium adhibere poterint, liberum et francum possideant et ingenuum usque in sempiternum. Et tali institucione constituo quod nullus Comes ex proienie, aut Vice Comes sive baiulus sive vicarius vel quilibet nuncius successorum vel qualibet persona aliquid usurpando, neque vim faciendo vel gratis accipiendo in honore praedicti monasterii invadere audeat sine voluntate Abbatis praedicti monasterii et fratrum ibidem Deo servientium. Et si aliqua persona hanc cartam meae libertatis dirumpere voluerit cum Juda traditore in infernum partem recipiat. Facta carta mense madii regnante Rege Karlo, anno ab Incarnatione Domini DCCC.VIII. = Signum Fridelo Comitis. = Signum Egardoni. = Signum Rainulfi. = Signum Radiberti. = Signum Centullius presbiter qui rogatus hanc cartam scripsit die et anno ut supra. 

XXXII. Inventarium bonorum Bernardi Alegreti: an. MCCCXXXVI. 1336

XXXII.

Inventarium bonorum Bernardi Alegreti: an. MCCCXXXVI. (1336) (Vid. pág. 99.) 

In Christi nomine: noverint universi quod hoc est inventarium quod nos Petrus de la Porta et Guillermus Selva, mercatores Ilerdenses, operarii operis ecclesiae Sancti Johannis de platea Ilerdae, ac manumissores testamenti ultimi et veri Bernardi Alegreti, quondam Jureperiti Illerdae facimus de omnibus et singulis bonis hereditatis eiusdem defuncti quae ad manus nostras pervenerunt ut sequitur. In primis invenimus in domo Populeti Ilerdae in domo videlicet depositi cum quadam clavatura quandam caxiam dicti deffuncti, in qua invenimus quinque saculos, in uno quorum erant, prout invenimus scriptum in quodam albarano in mayori saculo eorum, nongentos quinquaginta solidos Jaccenses et centum solidos Barchinonenses argenti: quod quidem albaranum remanssit in dicto saculo. Item in alio saculo, prout scriptum est in albarano, quadringentos solidos Jaccenses. Item in alio saculo quod est corei prout albaranum ibi inventum centum quinquaginta solidos Jaccenses. Item in alio saculo, prout eius albaranum dicebat, trescentos solidos Jaccenses. Item in alio saculo de coreo trescentos solidos Jaccenses. Item invenimus in domibus, ubi dictus deffunctus morabatur, in sala unam tabulam longam plegadiçam cum suis pedibus. Item unum scannum lecti. Item unam marfficam (márfega). Item unum lodicem. Item unum manil sive carapitam. Item unum pulvinar. Item duos banchs. Item duas lanceas. Item duo linteamina stupae rupta. Item unam tenaylliam. Item unum urceum et quamdam scutellam de terra. Item unam gramasiam de panno mixto, parum valentem. Item unam caxietam de foguer. Item unam estoram grossam despart. Item invenimus in quadam camera dicti hospicii, ubi dictus deffunctus consuevit jacere, unum scutum ad signum crucis. Item sex manades lavandi vasa vinaria. Item unum banchum. Item unam plumbaciam. Item unam marficam. Item unum coxinetum libidum. Item unum travesserium lividum. Item unum exol. Item unam pasteretam fractam. Item quatuor postes parvas de lecto. Item invenimus in alia camera ubi erat studium unam serpilleram. Item duas gonellaçes modicum valentes. Item unum supertunicale lividum modicum valentem. Item unam cotaçam bureladam cum pena modicum valentem. Item unam gramasiam destameynna (de estameña). Item unam vanovam. Item unam balistam parvam. Item unum archum de rotllo. Item unum tinter et quedam cirotecha de coreo. Item unum ensem anticum. Item usque ad unam arrovam de lana surgea. Item unum gladium de cinta. Item unum maneresium. Item quinque postes. Item unum gladium puynat. Item unum candelobrum studendi. Item unum bloquerium. Item unum bocinet de ferro. Item unum crocibulum lautoni. Item uns esperons. Item unes balançes. Item unes tenaylles. Item unum martell de ferro. Item unum saquet ab librets. Item unam bracerolam. Item unum sacoli cum amigdalis. Item uns estivals. Item unum capell de sol. Item unam axam. Item unam gramasiam mixtam cum pena. Item unam cotam rubeam cum pena. Item unam tunicam rubeam modicum valentem. Item unam candeleretam modicam. Item unum cetriyll de tones. Item unam exadam pedreriam quae tenetur in pignore a Poncio Caliu pro sex denariis. Item unum brando. Item sex taylladorets et duas escudelles de fust. Item unam moxerabam lautoni. Item quinque escutellas de terra pictas. Item unum foreyllat. Item unam corrigiam de coreo amplam sine capite. Item aliam balistam de pectore et unam podadoram. Item unam vanovam et unum matalaff, quae erant in domo Dominae uxoris Dominici de Cardona. Item tria manutergia. Item unum escable et unum gaviynet. Item tres banchs. Item unum espiyll. Item una post destudi. Item quasdam galapodias. Item unum cantarell tenendi oleum. Item unam rotam studendi. Item duos oreylles de seda. Item duo linteamina. Item quatuor escutellas de terra pictas. Item usque ad mediam libram piperis. Item II ferres de lança. Item unum salerium fusti depictum. Item unum linteamen. Item unum sacoli cum croceo. Item usque ad mediam libram gingiberis. Item unum mansupium. Item invenimus oraciones Beatae Mariae. Item invenimus quandam archam in qua invenimus libros qui sequuntur. Primo Speculum juris. Item Institutam. Item Digestum novum. Item unum librum Juris anticum. Item quasdam Decretales cum cohoperta rubea. Item quendam librum Juris antichum cum cohoperta rubea. Item unum Codicem. Item Constitutiones Cataloniae in papiro scriptas. Item Clementinas constitutiones in papiro. Item sextum librum Decretalium in papiro. Item unum katernum de libellis. Item duo katerna librorum Juris in pergameno. Item frascha de libraços antichs. Item frascha de xiots et de draps. Item unum capacium lividum et aliud rubeum mixtum. Item unam gramasiam lividam cum pena. Item unam gramasiam de cameli oldanam. Item unam gramasiam mixtam rubeam cum pena. Item ginovesia. Item unam gramasiam lividam. Item sex solidos minus tribus obulis Jaccences. Item tres denarios Barchin. argenti. Item unum Turonen. argenti. Item IIII. tovayllons. Item in coquina unam tabulam et unum banch. Item unam patellam. Item II. arpes. Item unam loçam esbromadoram. Item duos ast. Item XVII. scutellas, et VI taylladorets. Item unum rayll. Item unum coltelaç de coquina. Item duas virgas de ferro. Item unum boix. Item unum morterium de petra. Item frascha de terra. Item unam tenaylletam parvam et duas sellones. Item quatuor postes. Item II. cartronets. Item II. ampolles de vidre cum quadam tacia de vitro. Item invenimus viginti octo fanecatas vineae franchas sitas in palumbaria inferiori. Item invenimus quoddam cellarium situm supra ecclesiam Sancti Johannis ubi erant unum cupum et … vasa vinaria et duas tinas. Alia bona non invenimus ad praesens in hereditate dicti deffuncti. Protestamur tamen quod si aliqua alia bona in hereditate dicti deffuncti invenire de coetero poterimus, ea in presenti inventario vel alio poni ac inseri faciemus. Quod est actum Ilerdae quinto kalendas Augusti anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo sexto. = Sig+num Petri de la Porta. = Sig+num Guillermi Selva, manumissorum praedictorum qui hoc concedimus et firmamus, firmarique rogamus. = Sig+num Guillermi Cavaler, vicini. = Sig+num Petri de Baells, agricolae Illerdensis, testium. = Sig+num mei Guillermi Hugueti Tolosani notarii publici Illerdensis qui praedictis interfui et hoc instrumentum scribi feci et clausi.