miércoles, 1 de febrero de 2023

L. Charta consecrationis ecclesiae Sancti Juliani de Alfoz, an. MCXLII. (1142)

L.

Charta consecrationis ecclesiae Sancti Juliani de Alfoz, an. MCXLII. (1142) (Vid. pág. 188.)

Ex arch. eccl. Vicens. in scrin. 31. Thesaur. núm. I.

Anno Dominice Incorporationis M.C.XLII. kalendas decembris comuni utilitati providentes, venerabilis Arnallus Dei nutu Barchinonensis Episcopus et Raymundus Episcopus Ausonensis et canonicorum conventus inferius annotatus cum non parvo populorum concurso sollempniter convenerunt ad consecrandum domum Dei in honore S. Juliani Martiris in comitatu Barchinone in loco nuncupatu Alfoz. Die siquidem consecrationis confirmaverunt predictae ecclesiae quicquid possessionum habebat vel habere debebat ubique locorum, terras videlicet et vineas cum domibus et arboribus, decimas et primitias vel oblationes fidelium que sui juris sunt atque cimiterium ipsi ecclesiae undique XXX. ecclesiasticorum passuum confirmaverunt et quicquid in eodem spatio continet, quod Petrus Raymundi et Raymundus fratris ibidem habebant, sub ecclesiastica defensione posuerunt, scilicet quod eorum est vel esse debet, pro quo persolvent annuatim ipsi vel sui in festivitate S. Juliani clerico eandem ecclesia cantanti par unum gallinarum, atque temerarie inde aliquid auferentem vel invadentem ut reum sacrilegii omnino condempnavere donec canonice satisfaceret. Constituerunt quoque ut ipsa ecclesia a Barchinonensi Sede crisma acciperet, eidemque Sedi per censum annualiter inter duas sinodos XXXIIII. denarios monetae curribilis persolveret. Habet namque affrontationes jam dicta ecclesia unde accipit decimas et primitias, ab oriente in termino ville Maioriset in podio Trueri et descendit per cumbam vallium et in Serra ante Fersas et ad ilicem rotundam pergens ac podium Calvum et descendens per podium Coscollarie usque ad Fontanellas et per media serra de Bellovidere usque ad Bocherons. A meridie ab ipsis Bocherons vadit ad ipsam turrem, et ad cavos Ermesenne. Ab occidente ab ipsa Ermesenna vadit per fevum de Bello loco ad torrentem Sicus, et in termino Caritituli ultra stagnum, et venit ad gurgitem Sabatelli, et in prato Caritituli, et tendit per viam que vadit Mulnels subtus Fuimas, et in rego de cumba Mulnels usque ad ipsas planas, et in termino de Mulnels usque ad petram foradatam. A circio a petra foratata usque ad Torrezolam et in capite de vallo prati de Brugeriis et ad Petras Tonnentes. Alodia autem sepe dicte ecclesiae hec sunt petia una alodii que est juxta ecclesiam ubi sunt domus clerici cum sua decima et primitia in qua vicarius nichil penitus habet, et ad podium Triteri pecie due proprie cum X. et primitia, et ad gurgitem Gabatelli (Sabatelli más arriba) unam longam petiam alodie que vadit ultra viam que vadit ad merchatum et ven de Villamaiori, et peciola una alodii ad Carumtitulum prope domum Guillelmi Arnalli. Item prelibatus Petrus Raymundi et Raymundus fratres ob remedium animarum suarum et parentum suorum donant et offerunt eidem ecclesiae peciam unam alodii subtus silvam seminatam in parroechia Caritituli que terminatur in alodio Bernardi Senioli ab oriente, et meridie in via que venit de Alfoz et vadit ad Carumtitulum, ab occidente in strata publica, a circi in via que venit de Alfoz et vadit ad Mulnes. Quantum infra prescriptos terminos Barchinonensis ecclesia et canonici eiusdem et cenobia vel cesere ecclesiae habent vel habere debent nec damus nec consignamus, sed ad opus nostrum et illorum quorum sunt, retinemus. Ut autem prescripta ecclesia libertate plena gauderet, constituerunt ut libere que sui iuris sunt vel erunt possideret. Et ut nulla ecclesiastica secularisve persona eam suis rebus expoliare vel invadere presumat sub anathematis interpositione prohibuerunt cunctisque ei iuxta servantibus et benefacientibus absolutionem pecatorum per Dei gratiam promiserunt. Actum est hoc die et anno prefixo. = Arnallus Dei gratia Barchinonensis Episcopus. + = 

+ Raymundus Dei gratia Ausonensis Episcopus. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Mironi presbiteri. = Sig+num Raymundi Alfoci (como Alfoz). = Guillelmus, Prior ecclesiae Stagni. + = Sig+num Guillelmi Rodlandi. = Sig+num Petri Raymundi Alfoz. = Sig+num Ermengaudi de Rifano. = Sig+num Guillelmi Arnalli Torrentis. = Sig+num Udalgerii. = Sig+num Ermengaudi de Fronte. = Sig+num Raymundi Mironi. = Sig+num Bruno. = Sig+num Petri Guadalli. = Sig+num Johanni Enolfi. = Sig+num Petlauno. = Sig+num Ferrario. = Sig+num Arnallus presbiter. = Sig+num Guillelmi de Sancto Christoforo. = Sig+num Geralle uxoris eius nos qui mittimus domos nostras quas habemus in ipsa sacraria S. Juliani de Alfoz sub jure et defensione eiusdem sacrarie et cimiterii predictae ecclesiae et nos et nostri successores reddamus censum annuatim gallinam I. presbiteris eiusdem ecclesiae in festo S. Juliani. = Petrus levita scripsit hec cum litteris suppositis in linea VIII. die et anno + quo supra.

//

Lahoz

XLIX. Decretum electionis D. Arnalli Ermengaudi in Episcopum Barcinonensem. MCXXXIX. 1139.

XLIX.

Decretum electionis D. Arnalli Ermengaudi in Episcopum Barcinonensem: an. MCXXXIX. (1139) (Vid. pág. 187.)
Ex arch. eccl. Barcin. cubic. III. titul. privileg. Pontif. scrin. 2, núm. 3.

Reverendissimo W. Arelatensis ecclesiae Archiepiscopo ac Sanctae Romanae ecclesiae Legato clerus et populus Barcinonensis ecclesiae obedientiam et subjectionem. Credimus non latere auctoritatis vestrae excellentiam, quod nostra ecclesia sit viduata suo Pastore, ac propter hoc solatio proprii sit destituta Rectoris. Quapropter ne Pastore absente grex dominicus perfidorum luporum morsibus pateret, et ne improbi raptoris fieret praeda, communi voto atque consensu elegimus nobis in Pontificem Arnallum, praesbiterum nostrae ecclesiae, virum utique prudentem, hospitalem, ornatum moribus, castum, sobrium et mansuetum, Domino et hominibus per omnia placentem, quem ad vestrae benignitatis reverentiam mittere curamus unanimiter postulantes, et obsecrantes a vestra maiestate nobis illum ordinari Pontificem, quatenus auctore Domino nobis velut idoneus Pastor praeesse valeat et prodesse, nosque eius sub sacro regimine Domino semper militare possimus. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic canonico decreto propriis manibus roborando subscripssimus (subscripsimus) huius electionis decreto canonice celebrato XIII kalendas decembris, anno ab Incarnatione Domini M.C.XXXVIIII (1139) (a: Nota hanc epistolam longe post Arnalli electionem datam fuisse, qui iam 2 kal. julii, ann. I. Regis Ludovici Junioris (1138) electus Barcinonensis dicitur in donatione quadam a Raimundo, Comite Barcinonensi, ipsi facta. Vacabat certe Tarraconensis ecclesia post mortem S. Ollegarii; unde usque ad adventum W. Arelatensis Archiepiscopi et Apostolicae Sedis Legati praedictae electionis confirmatio differri debuit.) 

= Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Sig+num Petri Archidiaconi. = Sig+num Petri Primi clerici (f. Primicherii). = Sig+num Petri subdiachoni. = Sig+num Guillermi Rodlandi. = Sig+num Arnalli subdiachoni. = Sig+num Geraldi. = Sig+num Petri Bernardi sacerdotis. = Sig+num Ugonis subdiachoni. = Sig+num Guillermi subdiachoni. = Sig+num Bernardi subdiachoni. = Sig+num Arnalli levitae. = Sig+num Raymundi Bernardi subdiachoni. = Sig+num Berengarii presbyteri. = Sig+num Petri Redorcensis. = Sig+num Bertrandi subdiachoni. = Sig+num Berengarii subdiachoni. = Sig+num Guillermi praesbyteri. = Sig+num Bernardi. = Sig+num Ermengaudi sacerdotis. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Ermengaudi. = Sig+num (se lee Rig+num) Guillermi sacerdotis ac Judicis. = Sig+num Berengarii levitae. = Sig+num Arberti subdiachoni. = Sig+num Doctoris illius Bartholomei. = Sig+num Alamagnus (Alamany) presbyter. = Sig+num Petri levitae. = Sig+num Ademari presbyteri. = Sig+num Miro praesbyter. = Sig+num Petri Arnalli sacerdotis. = Sig+num Arnalli praesbytery. = Sig+num Baucefredus (f. Gaucefredus) Gerundensis Archilevita. = Sig+num Arnalli levitae. = Sig+num Petri Rivissici subdiachoni. = Sig+num Petri presbyteri. = Ego Guillelmus Arelatensis ecclesiae servus, et Apostolicae Sedis Legatus, hanc electionem confirmo. = Sig+num Raymundi Dei gratia Ausonensis Episcopi. = Sig+num Arberti Castri Vetuli. (Albert Castellvell) = Sig+num Berengarii Raymundi Vicarii. = Sig+num Gaucefredi de Fare. = Sig+num Martini Petiti. = Sig+num Martini Uruciae. = Sig+num Raymundi Petri Gererde. = Sig+num Arnalli Petri. = Sig+num Petri Gron. = Sig+num Berengarii 
Bernardi. = Pontius subdiachonus scripsit hoc die et anno + quo supra.

XLVIII. Guislaberti Episcopi Barcinonensis; Michaelis, Monteserrato, MXLII, 1042

XLVIII.

Guislaberti Episcopi Barcinonensis, eiusque parentum donatio ad ecclesiam S. Michaelis in Monteserrato sitam: an. MXLII. (1042) (Vid. pág. 180.)

Ex transl. in arch. Montisserrati.

Hodierna die dilectissimi fratres Christus Dominus vos aule sue magestatis coniungi fecit. Quatinus mentibus vestris inereat quod Omnipotens Pater cum doleret mundum cenulente fraudi fore immersum, missit Filium suum de celis Dominum hac Salvatorem nostrum in huterum beate et incomparabilis Marie semper virginis ut de vera homine natus, nova daret mundo precepta, eaque duodenis irradiata fulgoribus seculo firmaret futuro. Unde contigit ut aecclesie in honorem Domini nostri Jesu-Cristi per universum fabricarentur mundum, quibus anime fidelium celeste mererentur adipisci regnum: in quarum numero extat virtutum mater ecclesia Sancti Michahelis, Archangelorum Principis, de Montserrad. qui est situs cuiusdam a Domino Wisliberto condigne summe reverentie Barchinone civitatis Presule consecrate. Damus nos Domina vice-Comitissa Rachelis cum filiis meis, hoc est, Dominus Wislibertus, Pontifex, et Johannes de ipso mont quadra I. terminata et resonant ipsi termini de parte horientis in auleo (alveo, alvo) Lubricato (Llobregat) et de meridie sicut ascendit ad ipsas pennas que vocant castro Odgario et ... sic pervadit per ipsas pennas usque in fundus de ipsa valle que vocant Foradada. Et de occiduo sic ascendit per ipsa valle iam dicta usque ad ipsa Palomera. Et pervadit ad ipso Salzil. De parte vero circii resonat ad ipsa cella, et descendit usque in terminum de Sancta Maria. Et sic descendit per ipso torrent de Vallmala usque in alvo Lubregad. Sic damus hoc quod isti termini resonant totum cum omni genere arborum. Et sic damus … capud masueria, qui fuit de honorad condam cum terras et vineas et cum omni genere arborum, et est in Amennoleles (Amendolelles) que dicunt, et affrontat de parte horientis in ipso muge vel ipsa vinea de Sancti Cucufati (Cugat). De meridie in alod de Sancta Cecilia. De occiduo in saxa qui est in torrent mal. De parte circi in strata publica vel in torrent mal. Et hec quod supra scripta sunt semper et omnique tempore stet in baglia de nos donatores vel de posteritas nostra, ita ut non liceat ibi alium senioraticum facere nisi ipsos dominos de ipsa guardia (Çaguardia). Et ego Wislibertus gratia Domini Episcopus mando simul, et excomunico ut nullus deincebs sit ausus ecclesia Sancti Mikahelis qui est sita in Montiserrati ad illius servientes qui hodie sunt aut herunt de illorum rebus injuste tollere. Si quis autem contumeliosus hegerit penna superius subiaceat, et iram Dei Omnipotentis incurrat, et cum Iudas Scharioth participationem accipiat, et unquam absolutionem nullam non accipiat.

In Patris Excelsi nomine nos jam supra dicti donatores precepta sequens et in omnibus parentes donatores sumus Domino Deo et ecclesiae Sancti Michahelis, Archangelorum Principi. Ideoque per hoc pactum conservationis et largitionis nostre donamus Domino Deo et Sancti Michahelis Archangeli hoc quod superius insertum est, et quod infra nos habet vel in antea invenerit tocius franccitatis quantum infra istos terminos sunt et iuris ejus esse debent per quecumque modum, sicuti resonat in dotalibus scripturis que fuerunt a decessoribus nostris, ut hoc donum a nobis ita factum per omnem seculum sit predicte ecclesie perpetim habendum et semper maneat incuulsum. Quod si nos donatores predicta omnia observantes aut aliquis homo sexus utriusque predicta omnia aut predictis homnibusque superius habentur inserta, disrumpere tentaverimus aut tentaverit, nil valeat: sed primum iram Dei incurrat et insuper hec omnia superius inserta, maneant inconvulsa per nunquam tempora finienda. Hacta sunt hec XIIII. kal. iunii anno X regni Henrici Regis. + Wislibertus gratia Dei Episcopus. = + Udalardus Vicecomes. = Sig+num Rachelis Vicecomitissa. = Sig+num Johannem Udelard. = Pontius Michahelis vel sacerdos qui hec omnia scripsit et die et anno que supra.

Petrus dictus sacerdos qui hoc translatum fideliter transmutavit utpote in originali carta continebatur VIII. kal. maii anno Domini MCCXXVIIII. (Traslado de 1229; original de 1042, año 10 del rey de Francia Enrique