jueves, 23 de febrero de 2023

XXVII. (repetido)

XXVII.

El P. Villanueva repite en este número el testamento del Arzobispo D. Hugo de Cervellón, sea por inadvertencia o por otro motivo que ignoramos: a nosotros nos ha parecido más conveniente omitir este documento, contentándonos con decir que es el publicado en el núm. XVIII.

XXVI. Alexander III., Hugoni de Cervillione, 1164

XXVI.

Alexander III. Hugoni de Cervillione, Archiepiscopo Tarraconensi concedit ut beneficia ecclesiae Barchinon. dum vivat retineat, an. M.C.LXIV. (1164) (Vid. pág. 153.)

Ex arch. eccl. Barcin. Lib. 1. Antig. núm. 36.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Hugoni, Terrachonensi Archiepiscopo salutem et Apostolicam benedictionem. 

Pro maxima, quam de prudentia et honestate tua habemus fiducia onus regiminis Terrachonensis ecclesiae sollicitudini tuae per obedientiam imposuimus, atque de quiete ad laborem, de divitiis ad paupertatem te invitum et renitentem transmissimus. Quia igitur necessitatibus tuis paterna sollicitudine providere Nos convenit, totum beneficium (a: Sacristiae scilicet) quod a Barchinonensi ecclesiae et a Venerabili fratre nostro Will. (Wilhelm, William, Wilielmus, Guillermo, Guillem, etc) eiusdem ecclesiae Episcopo hactenus habuisti, ad sustentationem tuam in vita tua tibi concedimus, et praesentis scripti pagina confirmamus. Datum Senone VII. kalendas julii (a: Cum Alexander III. Turonis in Gallia Concilio celebrato octavo die Pentecosten ann. 1163. inde in Senonas transierit, ibique annum fere et dimidium commoratus fuisset, recte hoc breve Senonis datum ad ann. 1164 adscribimus).

miércoles, 22 de febrero de 2023

XXV. Raymundi Berengarii, Comitis Barchin. diploma de non occupandis bonis Episcoporum decedentium, an. M.CL. (1150)

XXV.

Raymundi Berengarii, Comitis Barchin. diploma de non occupandis bonis Episcoporum decedentium, an. M.CL. (1150) (Vid. pág. 151).

Ex arch. eccl. Barcin. Lib. 1. Antig. núm. 13.

Ad notitiam omnium fidelium volumus pervenire qualiter ego R. nutu Dei Comes Barchinonae, Princebs Aragone ac Marchio, dum olim essem in procinctu itineris Almariae divina michi inspirante clementia votum vovi Domino Deo, atque in manu Domini B. Terrachonensis Archiepiscopi, aliorumque Episcoporum, videlicet G. Barchinonae, B. Gerundensis, P. Ausonensis, qui tunc ibi aderant, donavi quod quandam nefariam consuetudinem, quae quondam extiterat in cathedralibus ecclesiis nostri regiminis extirparem et abolerem. Erat enim consuetudo, ut decedentibus Episcopis bona pontificalia, quae in palatiis et in castris et in dominicaturis ipsorum inveniebantur, a Baiulis, et Vicariis patris mei et aliorum praedecessorum meorum diriperentur et distraherentur. Quod quia cognovi alienum esse a divinis legibus et humanis, supra dictam detestabilem consuetudinem, sicut tunc verbo delevi, sic nunc praesenti scripto in perpetuum evacuo et derelinquo, sicut melius ad utilitatem et dignitatem ipsarum Sedium intelligi potest. Ita videlicet quod nec ego, nec ullus de filiis vel sucessoribus meis, nec aliquis vivens per nostram vocem in cathedralibus ecclesiis, et in eorum castris et dominicaturis hoc deinceps possit exigere, expetere vel habere; sed omnia quaecumque tam in pane quam in vino, pecoribus et pecudibus, et omnibus domorum utensilibus, omnibusque ad jus ipsorum episcopatuum pertinentibus, a decedentibus Episcopis fuerint congregata, cum omni integritate successoribus Episcopis tradantur profutura. Hanc diffinitionem et evacuationem facio propter amorem Dei et remedium animae meae, et parentum meorum, et ut Omnipotens in hoc et in futuro saeculo mihi indulgeat. Hoc decretum nostrae diffinitionis et evacuationis si quis infringere temptaverit, nisi resipuerit et satisfecerit, iram Dei Omnipotentis incurrat. Quod est actum VIII. idus augusti, anno Dominice Incarnationis M.C.L. apud Gerundam, in anno regni Ledovici Junioris XIIII. = Sig+num Raymundi Comes. = Sig+num Guillermi de Castro Vetulo. = Sig+num Bertrandi de Castelet. = Sig+num Guillermi Catalani, Vicarii Barchinonae. = Sig+num Arnalli de Lercio. = Sig+num Raymundi de Villamulorum. = + Signum Raymundi de Mulnellis. = Sig+num Arnaldi de Torroia. = Sig+num Petri de Caralt. = Sig+num Geraldi Alamanni (.) = Sig+num Bernardi, Terrachonensis Archiepiscopi.