domingo, 19 de marzo de 2023

XLII. Instrumentum confirmationis Domini Regis Alfonsi de capella regia per Dominum Regem Jacobum

XLII.

Instrumentum confirmationis Domini Regis Alfonsi de capella regia per Dominum Regem Jacobum, patrem suum perpetuo concessa Abbatibus regii monasterii de SS. Crucibus, an. MCCCXXVII. (1327) (Vid. pág. 137.) 

Ex Cartul. ejusd. monast. 

Nos Alfonsus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae, Sardinie et Corcicae, ac Comes Barchinonensis, attendentes serenissimum Dominum Jacobum foelicis recordationis Regem Aragonem, genitorem nostrum fecisse et concessisse (se lee concesise) Abbati et monasterio Sanctarum Crucum quoddam privilegium (con dos l) bulla plumbea dicti Domini genitoris nostri munitum, cujus tenor dinoscitur esse talis. "Nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Majoricae, Valentiae et Murciae, Comesque Barchinonae, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Vexillarius, Ammirantus et Capitanus generalis, notum facimus universis: quod nos dudum toto animo affectantes capellae regiae de personis idoneis perpetuo providere, quae in ea digne divinum officium ministrarent et gratum Altissimo impenderent famulatum, duximus Sanctissimo Patri Domino Bonifacio Papae octavo humiliter supplicandum, ut non obstante concessione per Excellentissimum Dominum Alfonsum clarae memoriae Regem Aragonum, fratrem nostrum, Abbati Sancti Victoriani de capella praedicta facta, et confirmatione super hoc a nobis obtenta, Abbas monasterii Sanctarum Crucum, dioecesis Tarraconensis praesens, et qui pro tempore fuerit, capellae praedictae regiae esset capellanus perpetuus, nobis de solita benignitate Sedis Apostolicae concedere dignaretur. Qui supplicatione nostrae annuens, istud duxit nobis favorabiliter per sacras suas litteras, sub forma qua sequitur (concedendum). Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo, illustri Regi Aragonum, salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut in nostra praesentia retulisti dudum inter quondam Alfonsum, germanum tuum, tempore quo pro Rege Aragonum se gerebat, et Abbatem monasterii Sancti Victoriani de Suprarbio, ordinis Sancti Benedicti, Illerdiensis dioecesis ratione cujusdam tractatus inter vos habiti, ordinatum extitit et conventum, quod Abbas ipse capellae regiae, qua idem Alfonsus tunc utebatur et successorum suorum existeret capellanus; tumque postmodum in Aragonum Regem assumptus ordinatione hujusmodi potestate regia confirmasti. Cum autem praedictus Abbas propter dicti monasterii paupertatem, quod in medio nationis perversae situm est, et in finibus regni tui, curiam regiam comode sequi non posset et servitiis dictae capellae insistere, ut decet; nos volentes in hac parte paterna diligentia providere, tuis supplicationibus inclinati, celsitudini tuae praesentium auctoritate concedimus; ut hujus ordinatione et confirmatione nequaquam obstantibus, Abbas monasterii Sanctarum Crucum, Cisterciensis ordinis, Tarrachonensis dioecesis, qui nunc est et pro tempore fuerit, sit praedictae capellae perpetuus capellanus. Datum Romae apud Sanctum Petrum quinto kalendas aprilis, pontificatus nostri anno tertio.” 

"Nos igitur Jacobus Dei gratia Rex praedictus, magnae religionis fervorem, communicationem honestam et observantiam regularem et alios actus pios, qui in Abbate et monachis monasterii praedicti Sanctarum Crucum viguerunt hactenus et nunc vigent et speramus vigere praestante Domino in futurum, diligenter pensatis, nostrae capellae regiae supra dictae de personis idoneis, ut praedicitur, perpetuo providere volentes, per nos et omnes successores nostros ad laudem et honorem Domini nostri Jesuchristi et beatissimae ac gloriossisimae Mariae Virginis, Matris ejus, concedimus vobis venerabili et religioso viro Bonanato, nunc Abbati monasterii Sanctarum Crucum praedicti et omnibus Abbatibus in dicto monasterio vobis succedentibus et ipsi vestro monasterio in perpetuum capellaniam nostram regiam supra dictam. Itaque vos Bonanatus, Abbas praedictus, dum vita vobis fuerit comes et omnes alii Abbates praedicti monasterii, qui pro tempore fuerint, sitis nostrae et successorum nostrorum regiae capellae unus post alium successive perpetui capellani. Et ne teneamini propriis vestris sumptibus seu stipendiis militare, volumus et ordinamus quod vos et alii Abbates successores vestri, quamdiu in curia nostra fueritis, pro servitio capellae praedictae personaliter residentes, recipiatis provisionem seu portionem pro septem animalibus, ut in curia nostra est dari et recipi consueta. Si autem vos aut successores vestros a curia nostra abesse contigerit, quod teneamini semper in servitio capellae praedictae tenere et habere loco vestri duos monachos presbyteros vestri monasterii idoneos et suficientes ad servitium supradictum, qui recipiant pro provisione sua pro tribus animalibus portionem, sicut in curia nostra est recipi consueta. Datum Valentiae VIII kalendas martii anno Domini M.CC.XCVII. = = Sig+num Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, Majoricae, Valentiae et Murciae et Comitis Barchinonensis, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Vexillari, Ammirati et Capitanni generalis. = Testes sunt Ermengaudus, Comes Urgelli, Raymundus Fulchonis, Vicecomes Cardonae, Alvarus, Vicecomes Ageren., Jaspertus de Castronovo, Petrus Cornellii. = Sig+num Guillelmi de Solanis, dicti Domini Regis scriptoris, qui mandato ipsius haec scribi fecit, et clausit loco, die et anno praefatis.” 

Et nunc venerabilis et religiosus Petrus, Abbas dicti monasterii nobis humiliter supplicandum duxit, ut dictum privilegium superius inscriptum et omnia et singula in eo contenta confirmare de benignitate regia dignaremur. Ideo nos, vestigiis dicti Domini genitoris nostri adhaerentes, supplicationi dicti Abbatis favorabiliter inclinati, laudamus, approbamus, ratificamus et ex certa scientia confirmamus dictum privilegium superius inscriptum et omnia et singula supra dicta in eo contenta. In cujus rei testimonium praesentem cartam nostram inde fieri jussimus bulla nostra plumbea communita. Datum in dicto monasterio Sanctarum Crucum XIV kalendas decembris anno Domini MCCC.XXVII. = Signum + Alfonsi Dei gratia Regis Aragonum, Valentiae, Sardiniae et Corcicae et Comitis Barchinonensis. = Testes sunt inclitus Infans Rippacurc. et Impur. Comes, inclitus Infans Raymundus Berengarii, Comes Montanarum de Prades, reverendus Petrus, Caesaraugustanus Archiepiscopus, Petrus, Gerundensis Episcopus, Raymundus Fulchonis, Vicecomes Cardonae. = Sig+num Francisci Mathaei, illustrissimi Domini Regis praedicti scriptoris et regia auctoritate publici notarii per totam terram et dominationem ejusdem. Qui de mandato ipsius haec scribi fecit et clausit die, loco et anno praefixis.

XLI. Designatio terminorum monasterii Sanctarum Crucum, an. MCXCIII.

XLI.

Designatio terminorum monasterii Sanctarum Crucum, an. MCXCIII. (Vid. pág. 137.)

Ex arch. eiusd. domus.

Noverint tam praesentes quam futuri quod ego Berengarius Dei gratia Terrachonae Archiepiscopus ex voluntate et rogatu Domini Ildefonsi Regis Aragone cum consilio et assensu fratrum nostrorum canonicorum scilicet Tarrachonae, maximeque caritatis intuitu, accessi ad domum de Sanctis Crucibus causa terminum assignandi ipsi monasterio ultra Gayanum in territorio ecclesiae Terrachonae. Audita itaque humili supplicatione Abbatis et fratrum, ut melius potui, congruentem illis terminum praefixi cum Raymundo Preposito et Raymundo Archidiachono et Johanne de Sancto Baudelio, in praesencia Raymundi, Episcopi Barchinonae et Berengarii de Palaciolo, Sacristae, aliorumque multorum proborum hominum. Sunt autem praenominati termini a via qua tenditur a campo monasterii vocitato de Villarotunda versus capram usque ad novam laborationem Raymundi Estiva in minori cumba prope majorem et prolixiorem cumbam et ab ipsa laboratione, sicut terminatum est per horam directam majoris cumbae usque ad viam quae ascendit a Sancto Petro de Gayano versus capram et etiam ultra eandem viam per horam praedictae cumbae in directum contra superiorem terminum laborationis quam facit operarius ecclesiae Sanctarum Crucum. Quantum his terminis includitur ego supra scriptus Berengarius Archiepiscopus cum consilio et assensu fratrum nostrorum canonicorum ecclesiae Tarraconae amore Dei et caritate fraterna assignamus et concedimus tibi Ugoni praescripti monasterii de Sanctis Crucibus Abbati et fratribus ejusdem loci, praesentibus atque futuris, tali ratione ut de omni laboratione quam ibi feceritis tam de pane quam de vino et de oleo detis nobis fideliter duodecimam partem, sicut de aliis laborationibus quas facitis in territorio Tarrachonae. Excipitur autem ab hac conditione cumba de gase, sicut aquae vergunt in eam longe lateque, de qua nichil dare tenemini juxta constitutionem inter nos factam, et quidquid ab ipsa cumba versus monasterium continetur. Actum est hoc VI kalendas aprilis anno ab Incarnatione Domini M.C.XCIII. = + Berengarius Dei dignatione Terrachone Archps. = Ego Raymundus, Terrachonae ecclesiae Prepositus. = Sig+num Johannis, Terrachonae ecclesiae Camerarii. = + Ego Raymundus de Rochabertino, Terrachonensis Archidiachonus subscribo et confirmo. = Sig+num Berengarii de Castelleto. = Ego Gambaldus, Terrachonae ecclesiae Sacrista subscribo. = Ego Johannes, Dertosae presbyter subscribo. = Sig+num Raymundi, presbyteri et canonici. = Sig+num fratris Guillermi de Lemovicis, qui hoc scripsit.

https://es.wikipedia.org/wiki/Lemovices

XL. Donatio cuiusdam in fratrem monasterii SS. Crucum, anno MCLXXXVII.

XL. 

Donatio cuiusdam in fratrem monasterii SS. Crucum, anno MCLXXXVII. (Vid. pág. 137.) 

Ex arch. eiusd. monast. 

Notum sit omnibus hominibus quod ego Golmers dono et laudo et concedo memetipsum Deo, et monasterio de Sanctis Crucibus, et monachis, et fratribus ipsius loci per fratrem, quando saecularem vitam relinquerim. Et modo pro amore Dei et remissione peccatorum meorum dono praelato monasterio et fratribus III. equas; quarum duas comparavi ex Berengario Gaucerandi pro LXXX. soli. Barchinonensium, de quibus extrasi suam guarmidonem de pignera ex Petro Cocard; et tertiam equam comparavi ex Raymundo Gaucerandi pro XXX. sol. Tamen si non placuerit, I. pollinum de illis equis mihi detis. Actum est hoc idus octobris ab Incarnatione Xpi. anno millessimo C.LXXX.VII. regnante Philippo Rege. = Sig+num Golmers, qui hoc laudo et firmo, firmarique praecipio. = Sig+num Raymundi Gaucerandi. = Sig+num Berengarii Gaucerandi. = Sig+num Johannis Stephani. = Sig+num Arnalli Artinain. = Sig+num Bernardi de Noger. = Petrus scripsit hoc die et anno + praefato.