lunes, 20 de marzo de 2023

XLVIII. Donatio S. Mariae de Bonrepos dioc. Tarraconen. facta ab heremitis incolis illius loci Petro Balb causa monasterii construendi, an. MCCIV.

XLVIII.

Donatio S. Mariae de Bonrepos dioc. Tarraconen. facta ab heremitis incolis illius loci Petro Balb causa monasterii construendi, an. MCCIV. (Vid. pág. 157.)

Ex arch. Cartus. Scalae Dei.

Notum sit cunctis hominibus, quod ego Frater Arnaldus, et Frater Johannes, fratres Sanctae Mariae de Bonrepos, per nos et per successores nostros ad servitium et honorem Dei damus et concedimus vobis Petro Balb et Guillelmae, uxori vestrae omnem domum et locum Sanctae Mariae de Bonrepos, quam habemus et tenemus in montanea de Siurana cum omnibus suis pertinentiis et melioramentis. In hac autem conditione quod cum consilio nostro et voluntate habeatis plenum posse faciendi in jam dicto loco monasterium fratrum vel sororum ibidem existentium ad servitium et honorem omnipotentis Dei, et Beatae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum suorum in perpetuum: et sitis gubernatores et participes omnium temporalium et spiritualium bonorum, quae, Deo inspirante, in iam dicto loco et in aliis locis ipsi loco pertinentibus facta fuerint. Sed nos iam dicti fratres in iam dicto loco, vel in alio, ubi ad agnitionem vestram Deo servire velimus, habeamus ex iam dicto monasterio nobis necessaria secundum posse monasterii iam dicti. Et convenimus Deo, et vobis Petro Balb et Guillelmae, uxori vestrae iam dictis, quod inter nos bonam et devotam voluntatem habeamus, et quod scandala iuxta posse, Deo adiuvante, inter uso vitemus. Et si forte, quod Deus avertat, aliquod scandalum vel vicium inter nos, vel successores nostros exortum fuerit, adiutorio Omnipotentis Dei, et mandato et consilio vestro acquiescemus; et aliquem fratrem vel sororem ibi non colligemus, neque inde proiciemus sine consilio vestro et voluntate. Quod est actum idus octobris anno Domini M.CC.IV. = Sig+num Fratris Arnaldi. = Sig+num Fratris Johannis, fratres Sanctae Mariae de Bon repos, qui hoc firmamus, firmarique iussimus. = Sig+num Guillelmi Balb. = Sig+num Berengarii Rustero. = Sig+num Guillelmi de Co... ano. = Sig+num Berengarii de Cerviano. = Sig+num Guillelmi de Calidis, Archidiaconi Ripacurciae. = Ego magister Vitalis subscribo: testes. = Petrus de Gissono scripsit et hoc + fecit.

XLVII. Concordia inter fratres monasterii de Bonrepos, dioc. Tarracon. et fratres domus de Populeta

XLVII.

Concordia inter fratres monasterii de Bonrepos, dioc. Tarracon. et fratres domus de Populeta, quae modo est Cartusia Scalae Dei, an. MCCIII. (Vid. pág. 157).

Ex arch. Cartus. Scalae Dei.

In Dei nomine. Cunctis pateat haec audientibus quod multae controversiae, atque diu agitatae contentiones fuerunt inter domum de Populeta, et fratres Sanctae Mariae de Bona requie super terminis domorum suarum. Sed cum inter se pacis vinculum, nisi interventu aliarum personarum, non possint restituere, tandem consilio Domini P. Abbatis Populeti, et B. Abbatis de SS. Crucibus, et R. Praepositi Terrachonensis ecclesiae, aliorumque proborum hominum venerunt ad finem et concordiam amicabilem, sicut in hac carta scriptum est. Ita scilicet quod P. Prior de Populeta, cum assensu et voluntate totius sui conventus concedit praefatis fratribus de Bona requie, eorumque successoribus, tam fratribus quam sanctimonialibus, ibidem Deo servientibus, omnes honores integriter cum terminis, affrontationibus, ingressibus, egressibus suis, sicut in carta, quem a Domino Rege Ildefonso habent, continetur. Hoc tamen pacto ut saepe dicti fratres de Bona requie terminos suos ultra quam in praesenti habent versus domum de Populeta, vel eius possessiones, absque eorum comuni voluntate, nullo modo possint dilatare. Versus tamen montem Sanctum ex directo, sicut termini honoris eorum respiciunt, et ascendunt, et possint se usque ad rupes superiores Montis Sancti dilatare; et nos praedicti fratres de Bona requie per nos et per omnes successores nostros hanc cartam compositionis et concordiae laudamus, et ut semper firma maneat concedimus, atque aliquid contra eius tenorem facere nullo modo attemptabimus. Actum est hoc IX. kal. augusti anno Domini M.CC.III. = Sig+num P. Prioris de Populeta. = Sig+num Durandi, monachi. = Sig+num P. Sacristae. = Sig+num R. de S. Stephano, Conrezerii. = Sig+num Fratris Poncii. = Sig+num Fratris Guillelmi. = Sig+num Fratris Stephani. = Sig+num Fratris Johannis, monachi de Bona requie. = Sig+num Fr. A. de Morera. = Sig+num Fr. Bernardi de Berneto. = Sig+ num Fr. Raimundi de Almuzara (.) = Sig+num P. Abbatis Populeti. = Sig+ num Bernardi, Abbatis de Sanctis Crucibus. = Sig+num A. Prioris Populeti. = Sig+num A. Cellarari maioris de Sanctis Crucibus. = Sig+num Bernardi, Subprioris Populeti. = Sig+num Petri de Concha, bela (: Concabella). = Sig+num Petri de Porta regia. = Sig+num Petri Balp. = Sig+num R. de Ceruia (: Cerviá). = Ego Raimundus Terrachon. ecclesiae Prepositus +. = Johannes de Acrimonte, qui hoc scripsit et hoc signum facit + die et anno quo supra.

XLVI. Inocentii Papae III. rescriptum pro monasterio de Bonrepos, diocesis Tarrachonensis, an. MCCII. (1202)

XLVI. 

Inocentii Papae III. rescriptum pro monasterio de Bonrepos, diocesis Tarrachonensis, an. MCCII. (1202) (Vid. pág. 157.)

Ex arch. Cartus. Scalae Dei.

Monitum.

De hoc monasterio Bonae quietis, indigenis Bonrepos, pauca apud historicos reperire licet. Est quidam mons prope Tarraconam urbem Sanctus hodiedum (: hodiernum) (Montsant) etiam appellatus; ubi saeculo XII. paulo post hanc plagam a Maurorum armis liberatam, heremitae sanctitate praeclari, monasticam vitam in antris horridis profitentes, Deo militabant. Hos inter frater Arnaldus et frater Joannes locum, cui nomen Bonrepos, incolebant, aliis forte fratribus sibi adjunctis. Hi porro Petro Balb, ejusque uxori Guillermae, Ilerdae civibus, predictum locum cesserunt, ut possent ibi monasterium, sive fratrum sive monialium, erigere et dotare; et ordinis quidem Cisterciensis, quem et ipsi profitebantur, ut ex praesenti Innocentii rescripto liquet. Novae autem domus constructionem anno 1215. completam ajunt. Certe infra ad ann. 1210. perficiendam adhuc videbimus in instrumento donationis archivi et Capituli Tarraconae. Decursu vero temporis, cum multa mala in terram bonam inimicus homo seminasset, ordinis Cisterciensis visitatores circa annum 1452, domum illam supresserunt, ac monasterio Sanctarum Crucum aggregarunt. Cartusiensi vero Scalae Dei, quibus vicinum valde erat dirutum coenobium, facultate a Nicolao V. impetrata, omnia illa bona dos mui (: domui) suae univerunt. Liti inde exortae finem imposuit anno 1473. Archiepiscopus Tarraconae dominus Petrus de Urrea, judex arbiter ab utraque parte quaesitus, dicens, bona et jura omnia monasterii de Bonrepos ad Cartusienses spectare; jocalia porro ac universum, tum sacrum tum prophanum, dirutae domus supellectile ad Cisterciensis Sanctarum Crucum pertinere. Tunc ad horum ecclesiam monialium ossa translata sunt, unaque etiam Dominae Margaritae, uxoris quondam Domini Martini, Aragonum Regis, quae eam in domum sese collegerat, ac ibi praelaturam habuerat. Vide annis sequentibus nonnulla ejus rei documenta.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Priori et monachis monasterii Beatae Mariae de Bona requie, Cisterciensis ordinis in montanis de Siurana constitutis, salutem, et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem oficii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus gratum impertientes assensum, domum vestram et omnia bona vestra, quae in praesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis praestante Domino poteritis adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus. Spetialiter autem ea, quae dilectus filius Petrus Balp cum uxore sua pro remedio animae suae concessit vobis, et per vos monasterio vestro, sicut ea juste et pacifice possidetis, auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus: auctoritate praesentium inhibentes, ne quis bona vestra invadere, perturbare aut illicite alienare praesumat. Nulli ergo, etc. Datum Lateranni X. kalendas junii, pontificatus nostri anno quinto.