viernes, 7 de abril de 2023

XI. Litterae dominae M. Reginae ad Infantem Petrum,

XI.

Litterae dominae M. Reginae ad Infantem Petrum, filium Sancii, Regis Portugaliae et Domini Maioricarum, ab an. MCCXXXI ad an. MCCLV. (Vid. pág. 45.)

Ex autogr. in arch. eccl. Maioric.

Karissimo fratri suo Infanti dompno P. ac Domino regni Maioricarum domina M. Dei gratia Regina salutem tamquam ei quem multum diligo, et de quo multum confido. Vidi vestras litteras, et multum vobis gratificor quanta mihi dicere mandastis; et mitto vobis per Garssiam Petri reliquias quas mihi significastis, scilicet, lanceam longam (f. longineam) quae vos defendat, et digitum Magdalenae quod roget pro meo germano, quomodo rogavit pro suo; et ideo vobis mitto et mitto pedi vestro de pede Sancti Canuto, cum isto corallo quod fuit positus in sepulchro Domini et super multas alias reliquias, et dicunt quod reliquiae istius Sancti numquam illas ponunt super aliquem dolorem, quod statim non sanent. Et rogo pro Deo quod de vestro statu et salute et quomodo postea de vobis fuit et adubastis, quod me semper certificetis per quemcumque videritis ad partes ista venire (ista-venire), sive per arlocas (sic) et peregrinos, et semper habeam vestrum mandatum per quemcumque sit. Praeterea ad me venit unus miles et unus monachus de Domina Maria Roderici cum suo mandato, et mihi dixerunt quod multum eratis opus in Maiorigam et multa mihi dixerunt, quae vobis significo per G. Petri. Data apud Baucias XV. die aprilis.

(Sólo hay una carta)

X. Donatio Infantis Petri, Jacobo, Regi Aragonum, castris, regni Valentiae, 1244

X.

Donatio Infantis Petri, filii Regis Portugaliae, et Domini regni Maioricarum, domino Jacobo, Regi Aragonum de quibusdam castris regni Valentiae, an. M.CCXLIV. (Vid. página 43.)

Ex carta origin. in arch. eccl. Maioric.

Noverint universi quod nos Infans dompnus P., non vi, non metu, sed spontanea voluntate, multis beneficiis inducti a vobis Dno. Jacobo, Rege Aragonum impensis nobis, per nos itaque et nostros concedimus et donamus vobis et vestris in perpetuum post mortem nostram omnia iura quibuscumque modis, vocibus et iuribus nobis competant in regno Valentiae; et specialiter castrum et villam de Sogorbio, castrum et villam Castilionis de Burriana, castrum et villam Muriveteris, et castrum et villam de Almenara, cum eorum exitibus et pertinenciis omnibus: quae omnia contulistis nobis in concambium comitatus Urgelli et regni Maioricarum et insule Minoricarum. Et damus vobis et vestris quicquid habemus in Eviça, quibuscumque modis vel vocibus nobis competat ita tamen quod medietatem iuris nostri quod habemus in Eviça libere et inmediate habeatis: alteram autem medietatem habeat Petrus de Alcala, et sui, et illi cui vel quibus dare, alienare vel relinquere voluerit; dum tamen idoneus vel idonei sint ad tale feudum habendum voce liberalitatis et donationis nostrae in feudum a vobis et vestris. Pro quo feudo ipse et sui teneantur vobis vestrisque tres milites tenere ad servicium vestrum in predicta insula secundum consuetudinem ipsius insulae. In hac autem donatione nostra non intelligimus id quod habemus in castro et villa ipsius Eviçae; cum id pro feudo Archiepiscopi et ecclesie Tarragon. teneamus, secundum quod in cartis inter nos et ipsos confectis plenius continetur. Hanc autem donationem ita volumus valere et vires habere, nec posse aliquatenus revocare, si nobis post obitum nostrum proles legitima non supersit. Si autem de legitimo coniugio nobis supererit, omnia predicta ad eam, cuiuscumque sexus fuerit, volumus pertinere, hac donatione penitus vacuata et in irritum revocata. Apponimus etiam huic donationi talem conditionem sive bonus, quod vos Jacobus, Rex praedictus omnia debita nostra et iniurias manifestas, quae probari poterint mortis nostrae tempore nos debere solvere et reficere, hiis quibus obligati fuerimus plenarie persolvatis; et quod omnia stabilimenta et donationes nostras a nobis factas in aliquibus praedictorum sine praeiudicio iuris et dominii vestri quibuscumque hominibus et militibus et specialiter nostris, sine aliqua violatione eis omni tempore observetis. Retinemus tamen nobis omnes res nostras mobiles, quascumque habemus et habuerimus tempore mortis nostrae, ad voluntates nostras per omnia faciendas. Volumus etiam quod fratres Templi tamdiu teneant et expletent partem nostram omnium praedictorum castrorum et villarum et terminorum eorundem, quae habemus in praedicto regno, et iura nostra nobis ibidem competentia pacifice et potenter, donec omnes praedictae conditiones fuerint per vos vel vestros integre et sine diminutione aliqua adimpletae. Ita quod ea que perceperint de praedictis, convertantur in praedictis iniuriis et debitis et aliis complendis, quae superius continentur secundum dispositionem et ordinationem manumissorum et illorum qui res nostras ordinaverint vel dispensaverint. Hanc autem donationem in sanitate nostra, pleno sensu et memoria a nobis factam, praedictis conditionibus et honeribus ut dictum est vim obtinentibus, volumus et promittimus et sacrosanctis Evangeliis tactis iuramus nullo tempore modo aliquo revocare, sed habere perpetuam firmitatem. Et nos Jacobus Rex Aragonum, videntes liberalitatem et gratiam, quam vos Infans dompnus P. nobis facitis in praesenti, promittimus bona fide et sine omni deceptione omnia quae superius continentur generaliter et singulariter adimplere; et promittimus vos et familiam vestram, et res et iura vestra habita et habenda, tamquam manutenere et deffendere, et iuvare vos contra omnes quaslibet personas contra ius vobis iniuriam vel molestiam inferentes; et hanc defensionem et iuvamen intelligimus infra limites regnorum nostrorum et comitatus Barchinonae et Urgelli et aliorum locorum de dominio nostro. Et ut predicta omnia et singula a nobis promissa compleantur et attendantur, prout superius est scriptum, tactis sacrosanctis Dei Evangeliis juramus. Datum Valenciae quarto decimo kal. septemb. anno Christi Incarnationis M.CCXL. quarto. = Signum † Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, Maioricarum et Valenciae, Comitis Barchinonae et Urgelli et Domini Montispessulani. = Signum + Infantis dompni P. filii illustris Regis Portugaliae. = Huius rei testes sunt = V. Episcopus Oscen. (Vidal de Canellas o Canelles) = Gombaldus de Entença. = Fr. G. de Cardona, Magister Templi. = P. Cornelii, maiordomus Aragon. = P. Sancii, civis Ilerdae et notarius Domini Regis. = G. Romei. = G. de Entença. = Romeus de Duroforte. = Eximinus de Focibus. = Eximinus Petri Rept. = Berengarius de Posis. = Sig+num Bernardi Lecchadie, publici notarii Valenciae, qui mandato et rogatu praedictorum domini Regis, et Infantis dompni P. hec scripsit loco, die et anno praefixis.

Post haec Jacobus Aragon. Rex praedicto Infanti D. Petro supra scripta castra in regno Valentiae et alia memorata evacuanti promissit dare annuatim triginta novem millia solidorum regalium Valentiae. Data carta prid. kal. julii anno 1254. = Extabat in eccl. cathed. Maioricen (leo Maioriecn).


IX. Carta donationis insularum Evizae et Formenterae facta per Jacobum I, Aragon. Regem, Infanti Petro,

IX.

Carta donationis insularum Evizae et Formenterae facta per Jacobum I, Aragon. Regem, Infanti Petro, filio Regis Portugaliae et Nunnoni Sancii, ante ipsarum e Mauris ereptionem, an. M.CCXXXI. (Vid. pág. 43.)

Ex transl. coaevo in arch. eccl. Maioric.

Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum et regni Maioricarum, Comes Barchinone et Dominus Montispesulani, cum praesenti carta per nos et successores nostros donamus et concedimus vobis illustri Infanti dompno Petro, et vobis karissimo consanguineo nostro dompno Nunoni Sancii, quod habeatis perpetuo insulam Evize et Formentere cum suis pertinenciis universis, retenta nobis et nostris successoribus potestate omnium castrorum quae sunt ibi vel fuerint; et quod teneatis eandem insulam per nos in feudum et succesores nostros; et faciatis inde per nos pacem et guerram de Christianis et Andalucia, si dictam insulam, scilicet, adquiretis et capietis ab instanti festo Sancti Michaelis septembris usque ad duos annos. Et si forte infra vel ultra dictum spacium anni nos dictam insulam adquiremus, donamus et concedimus eam vobis, illustri Infanti dompno Petro, quod teneatis eam sub ipsis conditionibus quibus habetis regnum Maioricarum et insulam Minoricarum; salvo iure in omnibus dompni Nunonis Sancii, quod sibi penitus conservamus. Datum apud Ilerdam III. kal. octobris, anno Dni. millesimo CC. tricessimo primo. = Signum + Jacobi Dei gratia Regis Aragon. etc. = Testes huius rei sunt. = Ato de Focibus, maiordomus Aragon. = Rodericus de Lizana. = Sancius de Orta. = Blascus Maza. = Rodericus Exeminis de Luzia. = Garcia de Orta. = Pelegrinus de Bolas. = Petrus Petri, Justitia Aragon. = Sig+num Guillermi, scribae qui mandato Dni. Regis pro Petro Sancii, notario suo hanc cartam scripsit loco, die et anno praefixis.