viernes, 14 de abril de 2023

XXIX. Privilegium D. Sancii, Regis Maioricarum in favorem Judeorum,

XXIX.

Privilegium D. Sancii, Regis Maioricarum in favorem Judeorum, super transferenda in alium locum capella S. Fidei, quam in ipsorum sinagoga prius struxerat, an. M.CCCXXIII. (1323) (Vid. pág. 182.)

Ex codice privil. Judeor. ap. D. Anton. Pueyo.

Noverint universi quod cum nos Sancius Dei gratia Rex Maioric., tempore videlicet generalis condempnationis (a) Judeorum Maioric. ex causa confiscavissemus nobis scolam et domum scolae Judeorum ipsorum, quam habebant in civitate Maioric., et postea in scola ipsa fecissemus ex causa capellam ad decus et nomen Sanctae Fidei, secretarii aliamae Judeorum Maioric. succesivis temporibus nobis humiliter suplicarunt, ut cum dicta capella esset eis et eorum callo judayco nimis propinqua, dignaremur illam removere exinde, et alibi transmutare, allegando super hoc plures validas rationes.

(a) Circa ann. 1315. Sancius Rex universa bona ipsorum Judeorum fisco regio adiudicavit, in punitionem criminum, quae nunc non inotescunt: quae pena in solutionem 95.000 librarum Maioric. mutata est. Eius rei plura ibidem instrumenta vidi.

Nos autem attendentes quod dicta capella erat et est in loco valde absconso, propter quod gentes ut deberent non sic pro divinis confluunt ad eandem, et quod si mutaretur in alium locum decentem, augeretur gentium devotio, et etiam cultus divinus, habita super hoc deliberatione sepius cum nostro consilio ac cum venerabili Guidone, Episcopo Maioric., de ipsius Episcopi voluntate dictam capellam Sanctae Fidei alibi ducimus transmutandam, videlicet, intus civitatem Maioric. in orto qui fuit den Cassa iuxta portam Templi, ubi noviter fit quedam optima populatio, cui et populatoribus eiusdem summe deserviet mutatio dicta capellae, et factio eius, et etiam transeuntibus per portam Templi predictam, cum fiat dicta capella inter duas vias publicas propiis sumptibus nostris; pro quibus et dicta capella complenda habuimus a dictis secretariis duo millia librarum regalium Maioric. minutorum; et fecimus ulterius eos dare operi ecclesiae Beatae Mariae Sedis Maioric. trescentas libras regalium Maioric. sub pactis quae sequuntur. Concedimus enim, et per nos et succesores nostros quoscumque licentiam et potestatem damus secretariis dictae aliamae, quod mutata dicta capella in loco ubi noviter constructur (leo constru tur), possint in capite carreriae (cap de carrer, carrera) dictae capellae antiquae aperire unum portale magnitudinis quam voluerint, quod exeat ad dictum callum judaycum, et per ipsum portale habeatur Judeis liber ingressus et egressus de dicto callo, et ad ipsum per dictam carrariam et exinde ad partes alias extra callum. Et promitto bona fide nostra dictis secretariis quod propriis sumptibus nostris faciemus fieri et compleri citius quam fieri poterit dictam capellam novam, quodque postquam dicta capella mutata fuerit, ut praefertur, numquam faciemus, vel fieri permitemus ecclesiam vel capellam aut hospitale seu alium consimile in dicta domo ubi nunc est iuxta callum, aut in aliqua parte ipsius domus. Retinemus attamen nobis et nostris perpetuo domum ipsam ad nostras omnimodas voluntates. Et si eam aut aliquas partes ipsius dederimus aut stabiliverimus, vel in quoscumque personas transportaverimus, volumus nunc ut tunc, et tunc ut nunc, quod in parietibus dictae domus quae respiciunt versus callum, nulla fiat fenestra, vista, vel aspectus aliquis, per quas vel quem possit quicquam videri in dicto callo a domo ipsa vel partibus eius. Et ita bona fide nostra promitimus semper facere observari. Mandamus itaque locum nostrorum tenentibus, etc. Quod est actum in camera consilii castri regii civitatis Maioric. nonas julii anno Domini M.CCC.XX. tercio. = Signum + nostri Sancii, etc. = Testes huius rei sunt venerabilis Guido, Episcopus Maioric.: nobilis Periconus de Fonolleto: Bng. Maynardi, canonicus Narbonen. Cancellarius: Galcerandus Çacosta, Archidiaconus in ecclesia Urgellen.: Dalmacius de Bauyallis, miles. = Nicholaus de Sancto Justo, Thesaurarius: et Jacobus Scuderii, not., omnes consiliarii praefati D. Regis. = Ego Jacobus Scuderii not. iam dicti D. Regis et eius auctoritate publicus, ipsius mandato hoc scribi feci et clausi meo publico solito sig+no.

XXVIII. Breve super expensis dandis comissario cuidam in causa Templariorum an. M.CCC.XI. (1311)

XXVIII.

Breve super expensis dandis comissario cuidam in causa Templariorum an. M.CCC.XI. (1311) (Vid. pág. 167).

Ex arch. reg. Barcin.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo, Aragon. Regi illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Dudum dilectum filium magistrum Johannem Burgundi, Sacristam ecclesiae Maioricen. ad Aragon. Maioricarum et Navarrae regna et partes pro inquisicionis negocio faciendae contra ordinem Templariorum necnon cum Ordinariis locorum contra singulares personas et fratres ipsius ordinis duximus destinandum, mandantes per nostras certi tenoris litteras ac etiam statuentes sibi in quatuor florenis auri pro singulis diebus quibus circa negotium vacaret huiusmodi, ab eo videlicet die quo propter hoc iter arripuerat et donec ad Apostolicam Sedem rediret, pro suis et familiae suae expensis et necesariis vel eius nuntio ab eo ad hoc spetialiter propterea destinando, de bonis Templariorum eorundem consistentibus in regnis et partibus supra dictis per venerabiles fratres nostros Archiepiscopum Terraconen. et Episcopum Valentin. curatores et administratores ipsorum bonorum per Nos in eisdem regnis et partibus deputatos, cum per eumdem Sacristam vel eius certum nuntium super hoc requisiti essent liberaliter provideri. Et licet idem Sacrista in dicto inquisitionis negotio diligenter et fideliter ut asserit, laborarit, ei tamen pro maiori parte temporis quo executioni institit negocii memorati per dictos curatores et administratores, licet ab eo in hac parte plurius requisitos, non extitit nec adhuc est integre satisfactum: propter quod non paucorum subisse dinoscitur onera debitorum. Quia igitur nemo propriis tenetur militare stipendiis, nec recte considerationi rationis insedit ut a cuiuspiam laboribus debitae mercedis munera subtrahantur, serenitatem tuam requirimus et rogamus ac hortamur attente, quatinus efficaciter mandare et operari liberaliter celsitudine regiae placeat ut eidem Sacristae aut eius nuntio pro ipso de bonis eorundem Templariorum per manus Archiepiscopi et Episcopi praedictorum et ad eius requisitionem pro eo tempore de quo constiterit satisfactum sibi non esse, integraliter satisfiat omnino. Ita quod ipse propter hoc ad Nos iterato recurrere non cogatur, Nosque liberalitatem regiam exinde gratis affectibus commendemus. Datum Avinion. X. kalendas martii, pontificatus nostri anno sexto.

jueves, 13 de abril de 2023

XXVII. Confirmatio Apostolica electionis D. Guillermi de Vilanova in Episcopum Maioricensem, an. MCCCIV.

XXVII.

Confirmatio Apostolica electionis D. Guillermi de Vilanova in Episcopum Maioricensem, an. MCCCIV. (Vid. pág. 163 et tom. V. hujus Itiner. litter. pág. 194.)

Ex origin. carta in arch. eccl. Maioric.

Benedictus Episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis populo civitatis et diocesis Maioricen. salutem et Apostolicam benedictionem. In supremae dignitatis specula licet immeriti, disponente Domino, constituti, curis continuis angimur, et pulsamur insultibus succesivis ut de personis talibus provideatur ecclesiis Pastoribus viduatis, quarum industria et virtute eaedem ecclesiae in suis iuribus et libertatibus conserventur, reddatur tranquillior cleri status, et commodis salutis et gaudii plebs laetetur. Olim siquidem Maioricen. ecclesia ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinente per obitum bonae memoriae Pontii, Episcopi Maioricensis Pastoris regimine destituta, dilecti filii Capitulum eiusdem ecclesiae, vocatis omnibus qui voluerunt, debuerunt et potuerunt comode interesse, die ad eligendum praefixa, ut moris est, convenientes in unum, ac deliberantes in huiusmodi negotio per viam procedere compromissi, tribus ex eis, videlicet, dilectis filiis … Precentori et ... Decano, et Petro de Turricella, canonico eiusdem ecclesiae providendi ea vice ipsi ecclesiae de Pastore concesserunt unanimiter potestatem: iidem vero compromissarii secedentes in partem post diligentem quem super hoc ad invicem habuerunt tractatum, in venerabilem fratrem Guillermum, Episcopum Maioricen. tunc canonicum Barchinon. direxerunt concorditer vota sua: dictusque Decanus de dictorum collegarum suorum mandato, vice sua et dictorum collegarum, et Capituli ex prefata potestate sibi et eisdem collegis concessa, in Maioricen. Episcopum praefatum Guillermum duxit canonice eligendum, et electionem huiusmodi solemniter publicavit; et postmodum infra tempora a iure statuta idem Guillermus eidem electioni prestitit suum consensum: et deinde ipse personaliter, praefati vero Capitulum per procuratores legitimos ad hoc specialiter constitutos, coram nobis propter hoc comparere curarunt; ac praesentato nobis ipsius electionis decreto, a nobis ut electionem confirmaremus eandem supliciter petierunt. Nosque tam personam ipsius Episcopi, quam praefatam electionem per venerabilem fratrem P. Sabinensem Episcopum, et dilectos filios nostros Gentilem, tit. Sancti Martini in montibus presbiterum, et Jacobum Sancti Georgii ad velum aureum diaconum, Cardinales, examinare fecimus diligenter: factaque super hiis nobis ab eisdem Episcopo et Cardinalibus relatione fideli, per examinationem ab eis super hoc factam inter alia constitit quod ipse Episcopus parrochialem ecclesiam Minoricarum, Maioricen. diocesis, de manu laici receperat vinculo maioris excommunicationis astricti, quodque super haec quaedam dispensatio sibi fuerat per Apostolicam Sedem concessa, licet alias repertum per eandem examinationem fuerit dictam electionem fuisse de ipso viro utique litterarum scientia, honestate morum et vitae, ac aliis virtutum donis multipliciter redimito, canonice celebratam. Sed quia utrum dispensatio huiusmodi fuisset sufficiens haesitabatur, idem G. omne ius, si quod ex electione huiusmodi sibi fuerat acquisitum, iuxta nostrum beneplacitum resignavit sponte ac libere in manibus dicti Episcopi, de mandato nostro resignationem huiusmodi admitentis. Nos igitur omnem maculam et cuiuslibet inhabilitatis notam, quas tam ex receptione dictae parrochialis ecclesiae, quam ex perceptione fructuum eiusdem ecclesiae, quos sibi remissimus et donavimus, obortas, ita quod nichil ei proinde possit obici, nullumque impedimentum seu obstaculum interponi, de Apostolicae potestatis plenitudine abolentes, ipsum Guillermum de fratrum nostrorum consilio, et eadem plenitudine potestatis, eidem Maioricen. ecclesiae praefecimus in Episcopum et Pastorem curam et administrationem ipsius ecclesiae sibi in spiritualibus et temporalibus commitentes: eique postmodum de manibus nostris consecrationis munus duximus impendendum: firma spe fiduciaque tenentes quod eadem ecclesia Maioricen. per ipsius Guillermi industriae ac circunspectionis fructuosum studium praeservabitur a noxiis et adversis, et spiritualiter et temporaliter gratis (sic) proficiet incrementis. Quocirca universitatem vestram rogamus et hortamur attente per Apostolica vobis scripta mandantes quatinus dictum Episcopum tamquam patrem et Pastorem animarum vestrarum suscipientes, devote ac debita honorificentia prosequentes, ipsius monitis et mandatis salubriter intendatis; ita quod ipse in vobis devotionis filios, et vos in eo patrem invenisse benivolum gaudeatis. Dat. Lateran. idus januarii, pontificatus nostri anno primo.