viernes, 14 de abril de 2023

XXXIV. Petri, Regis Aragonum, eius nominis IV, litterae, quibus Maioricenses incolas de Sarracenorum

XXXIV.

Domini Petri, Regis Aragonum, eius nominis IV, litterae, quibus Maioricenses incolas de Sarracenorum in eam insulam intentata invasione praemonet, anno MCCCXLV. (Vid. pág. 191.)

Ex processu orig. reformationis regni Maioric, ap. FF. Capucc. Palmae Balear., fol. 76.

Petrus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae, Maioricae, Sardiniae et Corsicae, Comesque Barchinonae, Rossilionis et Ceritaniae. Dilecto consiliario nostro Philipo de Boil, reformatori regni nostri Maioricarum, salutem et dilectionem. Ex continuatis rumoribus a modico citra tempore, quos diffundi prospicimus circumquaque, nostrae altitudini est deventum quod Rex Garbi cum feroci Sarracenorum exercitu congregatus intendit passagium facere, cuius accessus non est divulgatus; ex quo necesse est quod futuris regni nostri Maioricarum periculis obvietur. Idcirco vobis dicimus et mandamus quatinus una cum Juratis Maioricarum (leo Marioricarum), quibus scribimus super istis, sollicite et attente procurationem victualium et necessariorum armorum tuitioni et deffensioni dicti regni faciatis necessariam et decentem, prout vestrae discretioni videbitur expedire; et etiam caute et tumultu et conditione (f. commotione) populi quiescentibus ordinetis quod civitas et regnum Maioricarum valeant ex bona vestra provisione et custodia ab agressura praefati Regis Garbi et cuiuscumque alterius praeservari. Sane cum in talibus multum iuvet et sit necessarium negotia et secreta inimicorum et adversantium explorari, vobis praecipimus quod cura vigili et continuo intendatis ad mittendum exploratores ad partes Barbaricas, ut ipsorum secreta sciri valeant, et nostrae celsitudini nunciari, ut praemissorum adepto vestigio nostrae sollicitudinis studium discurrens continuo ad remedium subiectorum prompcius et perfectius valeat super ipsis negotiis ocurrere, et regali potentia providere. Denique cum talia sic ardua et ponderosa negotia non valeant absque sumptuum magnitudine expediri, volumus et vobis expresse iniungimus cum praesenti, ut prudenter ac tempestive vias et modos disquiratis cum effectu, unde praefatum regnum pecuniam eius tuitioni ac defensioni necessariam possit assequi et habere. Nos enim a simili pro viribus procuramus habere pecuniam pro promissis, cum in casu praesenti tam nos, quam nostri subditi excusationibus et exceptionibus cessantibus, ad dicti regni et personarum et bonorum eius defensionem teneamur intendere. De quorum invasione, consumptione et destructione, iuxta dictorum rumorum titulum, per hostes et adversarios agitatur. Super autem provisione victualium necessariorum castris et fortaliciis dicti regni simul cum Bertrando Rubei, procuratore nostro de praesenti providere sollicite procuretis: scribentes nichilominus ex parte nostra vices Gubernatoris gerentibus in Minorica et Eviça, quatinus similes provissiones, ordinationes et custodias in dictis insulis faciant festinanter. Datum Perpiniani sub nostro sigillo secreto, XIII. kal. augusti, anno Domini M.CCC. quadragessimo quinto.


Índice de las cosas más notables.

Se omite. Empieza en la pág. 313 del PDF.

XXXIII. Constitutio de non sepeliendis intra ecclesiam cathedralem Maioricensem

XXXIII.

Constitutio de non sepeliendis intra ecclesiam cathedralem Maioricensem corporibus defunctorum, qui in eadem beneficium ecclesiasticum non instituerint, anno MCCCXLI. (Vid. pág. 190.)

Ex folio coaevo Massuto Actis capitul. eccl. aioric (Maioric.)., anno 1372.

In Dei nomine. Amen. Decet domum Domini, id est, Maioricensem ecclesiam, ad laudem et gloriam summi Dei et gloriosae Beatae Mariae, Genitricis ipsius dedicatam, in qua divina ministrantur officia, divinum invocatur auxilium, orationes exaudiuntur fidelium, cum debita reverentia venerari, ut (Domino) grata, et ad eam convenientibus placida, pulcra et decora dinoscatur. Quia igitur ex frequenti sepultura corporum illorum qui intus dictam ecclesiam eligunt sepeliri, ecclesia ipsa, quae semper odorifera esse debet, inmunda redditur et infecta, nec sit conveniens quod talis sacer locus indistincte cadaveribus impleatur; ea propter nos Berengarius permissione divina Maioricen. Episcopus, et nos Berengarius de Durbanno, Archidiaconus, Raymundus Messagueri, Praecentor, Petrus de Turri, Uguo de Terrione, Guillermus Villae, Arnaldus Squerdi, Raymundus Pellicerii, Guillermus Paschalis, Bernardus de Muredine, Nicholaus de Salis et Bernardus Salati, canonici Maioricenses, praesentes et Capitulum facientes, coeteris concanonicis dictae Sedis a civitate et diocesi Maioricen. absentibus, qui ad talia de consuetudine minime consueverunt vocari, deliberatione et tractatu habitis, consuetudinem de non sepeliendis aliquibus intus dictam ecclesiam, nisi in illa instituerint beneficium et anniversaria, observatam hactenus, approbantes, hac constitutione valitura perpetuo statuimus et statuendo ordinamus quod amodo nullus in dicta ecclesia nostra Maioricen. intus corpus dictae ecclesiae sepeliatur, nec sepultura inibi alicui concedatur, nisi in eadem instituerit cappellaniam seu beneficium perpetuum sacerdotale annui valoris decem octo librarum regalium Maioricen., quitiarum de octavo, et anniversarium quinquaginta solidorum dictae monetae, quitiorum pariter ab octavo, cum quibus possint inibi sepeliri uxores, filii et nepotes ex filiis descendentes...

Acta fuerunt hoc Maioricis in palacio episcopali civitatis Maioricarum die jovis intitulata duodecimo kalen. octobris, anno Domini M.CCC. quadragessimo primo. = Sequuntur subscriptiones praedictorum.

XXXII. Ordinationes pro choro ecclesiae Maioricensis, Berengarius Baiuli

XXXII.

Ordinationes pro choro ecclesiae Maioricensis, quas D. Berengarius Baiuli una cum canonicorum Capitulo edidit anno MCCCXXXII. (Vid. pág. 187.)

Ex lib. Constitut. eccl. Maioric. 

Ordinarunt Dominus Episcopus Maioricen. et venerabile eius Capitulum sequentes ordinationes in Sede Maioricensi.

Primo quod omnes clerici, tam beneficiati quam conductitii, intersint continue omnibus horis a cantico graduum usque ad Completorium, et maxime in festis duplicibus, et festis altarium, et aliis festis, nisi fuerint legitime impediti.

Item omnes clerici et pueri semper inclinent se cum intraverit chorum ad honorem Beatae Mariae, et cum devotione; et etiam si fecerit transitum ab una parte chori in aliam.

Item quod omnes clerici assurgant semper ad Gloria Patri, et pueri humilient se. Et una pars chori, cuius fuerit septimana, sedeat dum primus psalmus dicetur, et alia pars stet pedes; et dum dicetur secundus psalmus, altera pars chori assurgat, et altera sedeat. Et hoc seruetur, nisi causa rationabilis fuerit in contrarium.

Item quod nullus audeat intrare chorum finito primo psalmo; et hoc seruetur in Vesperis et Matutinis, et etiam in Missa non intrent finita epistola.

Item quod nullus audeat elevare psalmum dicendo Tertiam aut alia officia, exceptis Praecentore et Primichoriis, et ebdomedariis qui dati sunt ad hoc.

Item quod nullus loquatur in choro, dum divinum officium celebratur, nec audeat legere; sed cantet et faciat quod sibi incumbit.

Item volumus quod Primicherius, cuius fuerit septimana, nominet R)R). quotidie illis clericis qui ipsa R)R). dixerunt in Matutinis, vel puer qui dicta R)R). dederit, dicat eis principium et R). Et ipse Primicherius det talibus clericis R). qui sciant bene cantare.

Item quod nullus audeat facere transitum ante aliquem cantantem vel legentem in choro.

Item volumus quod omnes clerici faciant pausas suas in psalmis, et in aliis omnibus quae dicentur in choro, in punctis; et insimul pausent et elevent, et maxime in psalmis, sicut pausae et elevationes sunt in libris jam assignatae.

Item ordinamus quod canticum graduum non dicatur in choro in festis IX. lect.; nec teneatur quilibet dicere per se, scilicet, in primis vesperis nec secundis.

Item ordinamus quod Officium defunctorum semper dicatur statim post Nonam inmediate; et mandamus quod omnes beneficiati et conductitii intersint, nisi legitime fuerint impediti. Si vero dies ieiunii fuerit vel quatuor Temporum, dicatur dictum Officium statim post comestionem, et pulsetur modicum cimbalum minus. Si vero anniversarium intervenerit, post pulsationem cimbali, inmediate pulsentur omnia cimbala, ut moris est pulsandi in diebus anniversariorum.

Item ordinamus quod semper fiant IX. lect. in festo beati Bernardi Abb. quod est XIII. kal. septembris.

Item ordinamus quod si festum III. lect. in die dominica venerit, totum Officium fiat de Dominica, et secundus nocturnus fiat de festo.

Item ordinamus quod semper omnes clerici, cum totum Officium fuerit in choro celebratum, flectant genua, et reddant gratias Altissimo Creatori, dicendo Pater noster vel Ave Maria. 

Item ordinamus quod ille qui tenet sacristiam, ponat vel faciat poni Lectionarium in truna in loco assueto cotidie ad legendum, et ponat similiter lumen in astella.

Item ordinamus quod ebdomedarii semper teneantur facere officium in propria persona.

Item ordinamus quod diaconi et subdiaconi teneantur facere officium suum in propria persona, excepto quod infra septimanam possint substituere alium, et in aliis festis et sabbato de licentia D. Episcopi vel Decani, dummodo sint in illo gradu, quem ordo requirit.

Item ordinamus quod qualibet die feriali in Missa maiori stet unus scolaris indutus cum chamis, qui ministret diacono et subdiacono. Item in festis IX. lect. sint duo, et in diebus sabbatis. Item in festis duplicibus sint quatuor cum dalmaticis, dummodo colantur festa duplicia; aliter sint duo.

Item ordinamus quod quando defecerit ebdomedarius, diachonus vel subdiachonus in Missa conventuali, quod amittat portionem illius diei.

Item ordinamus quod si aliqua vigilia venerit in die sabbati, quae habeat officium proprium, quod dicatur Missa in tertiis de dicta vigilia.

Item ordinamus quod clerici non surgentes ad Matutinum, non audeant celebrare Missas in ipsa die, nisi legitimam causam habuerint, quam debent manifestare ebdomedariis illius septimanae.

Item volumus et mandamus quod omnes beneficiati et conductitii debeant interesse omnibus diebus lunae ad faciendam absolutionem cimiterii post Missam matutinalem; et hoc quando audierint cimbalum; in quadragesima vero die lunae et die veneris.

Item volumus et ordinamus quod omnes clerici, tam beneficiati quam conductitii, postquam celebraverint Missas suas, intrent sacristiam, vel stent circa altare Beatae Mariae, donech Missa fuerit celebrata; et tunc associent crucem ad absolutionem; et hoc fiat quando gratia vel caritas dabitur unicuique: et hoc faciant sub pena dictae gratiae.

Item ordinamus quod in die anniversarii stabiliti in Sede, nullus beneficiatorum audeat celebrare alibi dicta die; et si fecerit amittat portionem suam, et aliis beneficiatis praesentibus pars illa applicetur. Volumus tamen quod denarii, qui dabuntur pro dicto anniversario, non dentur in choro Domino Episcopo nec canonicis; sed ad domos ipsorum deportentur.

Item ordinamus quod cantores in festis duplicibus vadant ad dandum Gloria sacerdoti, si comode fieri poterit. Item quod diachonus portet pacem ad chorum.

Item ordinamus quod fontes claudantur cum clave in qualibet parrochia, et maxime in Sede.

Item quod clavem crismatis teneat unus sacerdos in parrochia, et in Sede ille qui tenet sacristiam.

Item mandamus quod ille qui dat Missas rogatas, non audeat eas dare quousque psalmus Quicumque vult fuerit inceptus, ad hoc ut melius intersint horis; et quod ebdomedarii illi duo qui tenent septimanam, semper habeant de dictis Missis, et faciant commemorationem in Missa maiori sub silentio.

Item in conventuali diachoni et subdiachoni habeant portionem in generali. Diachonus et subdiachonus illius septimane, si intersint absolutioni, similiter habeant portionem.

Item mandamus quod nullus audeat celebrare capellaniam seu capellanias, quousque Domino Episcopo fuerit praesentatus, vel Decano.

Item ordinamus quod omnes beneficiati et conductitii ex illa parte, cuius fuerit chorus, debeant ire ad processiones albatorum. Quod si non fecerint, amittant tunc primam processionem primi funeris venientis.

Item sub virtute sanctae obedientiae omnibus clericis iniungimus et mandamus, quod eundo ad processiones defunctorum et redeundo, nullus audeat ridere, nec iocare, nec sedere, sed psalmos dicere cum devotione. Et hoc idem volumus observari ad processiones Extreme Unctionis. Item quod omnes sacerdotes defferant stolas suas, ut est fieri assuetum; alias nullam recipiant de eodem funere portionem; et quod intersint sepulturae sub pena praedicta, nisi legitime poterint excusare, vel quod recedant de licentia illius qui dividit portiones.

Item ordinamus quod in ecclesiis parrochialibus civitatis non audeant pulsare campanas in Matutinis, quousque campana, quae primo pulsatur in Sede, cessaverit a pulsatione; et quando campana maior pulsare inceperit, pulsent omnes. Et hoc sub pena unius librae candelarum nostrae camerae aplicandae. Et in aliis horis, ut est fieri assuetum.

Item statuimus et ordinamus, et expresse mandamus omnibus ecclesiarum rectoribus, vel eorum loca tenentibus, tam in civitate quam extra civitatem, quod quotidie in crepusculo faciant pulsari campanam unam unum parum, et quod moneant et inducant parrochianos suos quod illa hora dicant ad honorem Beatae Mariae Virginis ter salutationem suam flexis genibus; et qui hoc fecerint, Dominus Episcopus dat eis viginti dies de indulgentia.

Item ordinamus quod in festis sollempnibus, in quibus est consuetum dari pecuniam, quod non detur aliquibus laycis vel scolaribus, qui non sunt assueti venire ad ecclesiam ad servitium faciendum. Intelligimus tamen in hiis, licet non sint praesentes, familiam domini Episcopi et dominorum canonicorum, qui tonsuram portabunt, ut suam recipiant portionem.

Item concedimus omnibus illis qui sequuntur sacerdotem Corpus Domini deferentem, quod habeant quadraginta dies indulgentiae. = Item omnibus qui sequuntur processiones mortuorum XX dies indulgentiae.

Item volumus et mandamus quod omnes clerici civitatis intersint processionibus rogationum, excepto uno clerico qui remaneat in qualibet parrochiali ecclesia, et quod rectores vel vicarii eorum inducant gentes ad sequendum dictas processiones, quibus dat dominus Episcopus viginti dies de indulgentia.

Item volumus et mandamus quod omnes rectores civitatis vel eorum vicarii, et omnes sacerdotes trium hospitalium induantur cum domino Episcopo ad Missam in die natalis Domini, die Jovis Sancta, die Paschae, Pentecostes, Assumptionis Beatae Mariae, et omnium Sanctorum, et quatuor clerici de Sede, prout antiquitus est fieri assuetum.